Images de page
PDF
ePub

554 DE SAT. LUCIL. HORAT. PERS. ET JUVEN. movendæ studium, quod in nonnullis locis elucere videtur, quanquam in literis et artibus elegantioribus huic studio aqua et igni interdictum a viris doctissimis video. Cæterum e scholis quidem explicatio istorum locorum, quæ in editt. in usum Delphini e textu tam inepte resecata, quam stulte et imprudenter collecta et ad calcem adjuncta sunt (vid. inf. Ind. Editt. ad a. 1684), nisi cum gravitate institui possit, omittenda est, quanquam existimo, ea teneris juvenum animis non tam pestifera esse, quam quorumdam poetarum nostræ ætatis delicias et elegantias, quibus res turpes et ab honestate remotissimæ vel liberali et ingenua facie induantur, vel verborum et sententiarum venere et illecebris commendentur. Etenim ut maxime tecte et ambigue ea enunciando verecundiæ et pudori consultum videtur, ita facillime animis castis iisque improvidis se insinuant, libidines excitant, castitati altissima vulnera infligunt, et corporis ingeniique vires frangunt et debilitant. »

ELIAS VINETUS

DE CORNUTO PHILOSOPHO

ET GRAMMATICO;

DE CORNUTI IN PERSII SATIRAS COMMENTARIO, AC DE COMMENTARII COMMENTIQUE SIGNIFICATIONE.

ANNEUS

NNÆUS CORNUTUS, Stoicæ disciplinæ philosophus, quem amicum et magistrum suum tantis effert laudibus Persius Flaccus in Satira quinta ; is, si quid Suidæ collectaneis credimus, dives valde fuit. Patriam habuit urbem Africæ Leptin, sed Romæ tamen Claudio et Nerone principibus philosophiam professus est. Idem Persius illi se in disciplinam tradidisse fertur anno ætatis suæ quintodecimo: quem inde ea observantia coluit, ut quoad posset et liceret, ab ejus latere nunquam discederet. Quin eum quanti faceret hoc ostendit, quod moriens illi totam bibliothecam suam argentique multum legavit : unde sustulit Cornutus libros tantum : reliquum legatum, sororibus Persii quas frater hæredes instituerat, universum reliquit. Hujus rei auctorem habemus, quisquis veterum, Persii poetæ vitam scripsit, quæ exstat, sive Suetonius Tranquillus hic sit, sive potius ejus antiquus interpres. Scriptorum discipuli sui censor et arbiter fuit ille; Satiræque Persii jam vita functi non ante fuerunt editæ, quam eas recensuisset einendavissetque ipse magister. Scripsit autem hic Cornutus philosophica multa et rhetorica, quæ ad nos non pervenerunt: in quem etiam Neronis tyrannidem sæviisse Dion memoriæ prodidit. Nero enim res romanas a primordio Urbis carmine perscribere constituerat : et jam ante, quam librum unum, absolvisset, consultabat cum suis, quot libris rem tantam complecti

deberet. In id ergo consilium inter alios Cornutus philosophus ob insignem sapientiam adhibitus, quum censuissent illic quidam quadringentos debere fieri libros, dixit, immensum videri numerum, et neminem tot libros lecturum. « Atqui Chrysippus philosophus, objecit assentatorum unus, quem laudas, et sectaris, Cornute, multo plures composuit. » Cui Cornutus, <«<est ita, ut ais, inquit: sed illi libri Chrysippi, humanæ vitæ sunt utiles. » Qua libera Stoici hominis sententia offensus Nero, qui ea videret vanitatem et ineptias suas palam argui, Cornutum in insulam relegavit. In Eusebii autem Chronicis legimus annum fuisse a Christo nato sexagesimum nonum, et a Persio mortuo quartum, quum sic ille relegatus est; eodemque anno Octaviam Augustam jussu mariti in exsilio interfectam : quam Cornelius Tacitus iisdem consulibus occisam refert, quibus Persium decessisse traditum est. Hæc fere sunt, quæ in antiquis monumentis de Cornuto philosopho Persii magistro legere meminimus. Nam quem memorant Aulus Gellius, et Ambrosius Macrobius Cornutum, quem Gellius ubique Annæum quoque vocat, Macrobius libro quinto Saturnaliorum, aut Macrobii librarius, Aurelium pro Annæo: hunc volunt alium esse Cornutum, non philosophiæ universe, sed solius grammaticæ professorem ; qui libros de figuris sententiarum scripserit, quos memorat Gellius libro nono Noctium Atticarum, composuitque in Terentium, Virgilium, Persium, Juvenalem commentaria, de quibus mentionem fecerunt partim vetusti scriptores, partim novi, qui nostra et patrum nostrorum memoria, grammatica tractaverunt, et scripserunt. Hic itaque Cornutus commentariorum et rerum grammaticarum scriptor, quisquis sit, qui Cornuto philosopho annis vix quinquaginta junior esse potest, si alius fuit eum Gellius doctum et prudentem, Macrobius magnum virum et literarum etiam Græcarum doctissimum appellat: ex cujus plurimis scriptis solum vidimus, quod hic edimus in Persii Satiras commentarium. Quod certe ita interim habet, ut nisi Gellius et Macrobius Cornuti grammatici eruditionem nobis commendassent, semidoctum hominem fuisse judicaremus. Nam in hoc commentario multa quidem perquam erudita, et antiquitatem multum

redolentia, et quæ nisi legissent novi interpretes Persii, non pauca in ejus libello ignorassent; sed in eodem id quoque offendes, indocta multa, et inepta. Accidit enim illi, quod Asconii Pediani, Donati, Servii, Placidi, et aliorum veterum commentariis. Primum enim imperitos librarios nactum est: quod genus nihil non corrumpere solet. Deinde qui describere properantes, laborem fugiebant totum describendi, multa contraxerunt: postremo non defuerunt, qui plurima infercirent, inprimisque illi, quibus doctissima enarratio, quæ fortasse pro vetusto more breviuscula erat, ad intelligendum poetam obscurum et tenebricosum minime sufficiebat ; atque ita non pauca interjecerunt et sua et aliena undique collecta doctorum hominum, indoctorumque scholia. Sic non magis unius Cornuti videtur, quod publicamus in Persium commentarium, quam unius Donati, quod Donati nomine prostat in Terentium, ut illa multis locis te fallant, nisi cum judicio legas. Qui autem hujus Persiani commentarii meminerunt Hermolaus Barbarus, Baptista Plautius, Lilius Ferrariensis, ac alii horum æquales (antiquiores equidem proferre non possum, qui se illud vidisse, scripto testatum reliquerint) nescio, quam bona habuerint exemplaria: sed nostris scio nihil inveniri posse corruptius. Fuerunt autem hæc tria : quorum ùnum nos et Gulielmus Martinus Voltanus, clarissimæ civitatis Burdigalensis procurator, Aquis Augustis in vetusta libraria anno Christi 1585, repereramus; alterum Francisci Bernæ Santonensis tertium Joannis Amaritonis Arverni fuit. Quæ magis varia in conferendo deprehendimus, quam diversa loca sunt, unde fuerant conquisita. In iis ergo libris tale fuit, quale hic vides Annæi Cornuti commentarium. Nihil in describendo mutavi, nisi si quæ voculæ corruptæ videbantur. Nihil detraxi, quod aliquando sum expertus, quam periculosum sit ea statim contra vetusti codicis fidem auctoritatemque delere aut mutare, quæ in alienis scriptis non probes. Optavissem quidem certe hoc commentarium in lucem dare purius emendatiusque; sed ad eam rem antiquis codicibus opus fuit, qui non suppetebant alii, quam quos dixi: neque habui, unde alios conquirerem: et hæc qualiacumque sint, ita edere melius

:

[ocr errors]

duxi, quam pati literarum studiosos diutius hujus commentarii desiderio se torquere.

Quod autem ad vocem commentum attinet, quam in titulo legisti Commentarius, ac neutro genere commentarium, unde commentariolum fecit Cicero, est scriptum aliquod, et liber ad subsidium memoriæ comparatus, brevis, et in quo rerum tantum capita, summaque ponuntur, quas memorias, et.instructiones nunc fere vulgus appellat. Hujusmodi fuit Valerii Probi commentarius de occulta literarum significatione, cujus meminit Aulus Gellius libro septimo decimo : ac tale etiam paulo plenius orationis contra Domitium habitæ commentarium, cujus mentionem in Bruto facit Cicero. Horum nominum pluralia, commentarii et commentaria, etsi vim sui numeri plerumque retinent, tamen ea nihil esse aliud interdum, quam quod unius numero significatur, grammaticis nostris jampridem placuit: qui viderint, quam recte hic præcipiant. Vereor enim, ne quum Cæsar Commentaria sua inscripsit, quos apud Ciceronem commentarios legimus appellatos, multorum librorum opus intellexerit, quorum quisque commentarii nomine appelletur, quomodo Euclidis, Alexandrini geometræ, Elementa, libri sunt tredecim, qui appellantur elementum primum, elementum secundum, tertium, quartum, et reliqua deinceps eodem nomine. Commentarius rursus et commentarium, ac multitudinis numero commentarii et commentaria, sæpiusque commentaria, sicut iidem volunt præceptores, eam significationem habent, ut expositiones interpretationesque auctorum in literas relatæ, ita vocentur. Servius in librum septimum Æneidos: Dicit etiam quidam commentarius convecta legendum. Aulus Gellius libro vicesimo: Apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario. Idem libro primo: Præterea in commentariis Labeonis, quæ ad duodecim tabulas composuit. Et, Hyginus autem non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quæ in Virgilium fecit. Quod igitur commentariis utroque genere, et commentarios et com mentaria esse debere tradunt nostri grammatici, id commentum fuit in Aquensi Codice, sicut omnes hujusmodi expositiones commenta vulgo dicebantur me puero. Tunc namque

« PrécédentContinuer »