Images de page
PDF
ePub

27. Kulenkampianus,

membranaceus et ejusdem formæ eleganterque scriptus, sed recentior, neque magni pretii, etsi lectiones interdum exhibet in aliis membranis nondum repertas. Consentit plerumque cum Lipsiensi, et ex eodem forsan fonte fluxit. Fuit olim in præclara b. Kulenkampi bibliotheca; ex qua qui eum emerit ignoro. Paulo vero ante quam hæc Goettingæ vendebatur, illum benignissime ad me una cum multis editt. antt. misit Heyne, unicus præceptor meus fautorque generosissimus.

CODEX ROB. STEPHANI.

28. Codex vetustus Rob. Stephani,

cujus variæ lectiones ad calcem edit. Stephani, Lutet. 1544, in-8°, deprehenduntur, quæ bonæ quidem plerumque sunt et ab optimis editoribus receptæ. Sed Stephanus paucas tantum enotavit (v. c. in Sat. IX, X et XII, non nisi unam; in Sat. III et XIII binas; in Sat. II et VII trinas), neque ipsum codicem accuratius descripsit.

29. CODEX BASILEENSIS,

e quo varietatem lectionis excerptam dedit Wetstenius in edit. Amstel. 1684, in-8°, ubi tamen ulterior ejus descriptio frustra quæritur.

ALII CODICES AB ALIIS MEMORATI.

Præter hos, quos jam recensui, codices viri docti passim in commentariis scriptisque suis laudarunt alios et varias ex iis lectiones, sed paucas tantum, protulerunt, quas ego, quanto fieri potuit, studio congessi.

30. Codex Domitii Calderini,

qui eum in commentariis suis nonnunquam memorat et certissimæ dicit fidei esse ac summæ vetustatis.

31 a. Codex Vallæ,

antiquissimus, de

quo vid. inf. ad ejus edit. Venet. 1486..

31 b. Alii ejusdem Vallæ codices,

qui in comment. ejus nonnunquam laudantur, sed tam parum distincte, ut nescias utrum scripti fuerint an editi. 32. Codex Mancinelli unus et alter,

quorum is aliquoties mentionem facit in Comm. 33. Codex vetustissimus Lubini, et

34. Codex alter ejusdem,

de quibus vid. inf. ad edit. Hanov. 1603.
35. Codex vetustus Canteri, et
36. Codex alter ejusdem;

37. Codex vetustus Carrionis, et
38. Codex alter ejusdem,

e quibus quatuor Codd. Lipsius Heinsiusque passim lectionis varietatem enotarunt.

39. Codex antiquissimus Casp. Barthii, et

40. Codex alter ejusdem,

quorum in Adversariis ejus subinde mentio fit.

41 et 42. Codices antiquissimi Plathneri,

qui passim laudantur in ejus Lectionibus Juvenalibus, de quibus vid. inf. Ind. Editt. extr. Suspicor tamen, hos esse Gothanos, de quibus vid. sup. ad no 23 et 24.

43. Codex Divai antiquus,

unde aliquot lectiones protulit Lipsius in Operibus suis. 44. Codex antiquissimus, et

44 b. Codex alter Vossii,

qui ab eo in Comment. ad Catullum et al. interdum exci

tantur.

83. Codex Leydensis, et

84. Codex Perizonii,

e quibus aliquot lectiones attulere Nic. Heinsius et Jo. Schrader. ille in Comment. in Ovid. hic in Emendationum Libro et in Obss. criticis, quas exemplo Juvenalis Henniniano adleverat, unde exscriptas ad me misit doctiss. et humaniss. Herbellius, qui de Silio quoque meo bene meritus est.

85. Fragmentum Erlangense,

vetustum, quod Sat. VI, 66—197, 264-661, continet et mecum ab Harlesio est communicatum, qui etiam benevole ad

junxit edit. Marshall. Lond. 1723, cujus margini adscriptæ sunt variæ lectiones codicis MS. qui designatur litera E, quem tamen Ebnerianum vel Norimbergensem I, esse mox animadverti. Fragmentum plerumque consentit cum cod. Norimberg. tertio, sed non paucas quoque lectiones tum alias, tum sibi proprias exhibet et nonnunquam non spernendas.

Accedit nunc

ELENCHUS CODICUM MSS. XXXV.

Qui olim exstiterunt in Bibliotheca Regia Parisiensi et collati sunt a cl. Nic. Lud. Achaintre, qui indolem eorum his verbis indicavit.

I. E CATALOGO IMPRESSO CODD. MSS.

1. Codex Puteanus (catalogi no 7900. A).

Codex membranaceus, formæ quam vocamus in-folio, exeunte nono sæculo, ut nobis visum est, exaratus, constans 155 foliis. Præter Juvenalis Satiras, in quinque libros dispertitas, continet Terentii Comoedias, Horatii lyrica Carmina et Epistolas, Lucanum et Martianum Capellam cum scholiis, et quidem copiosissimis, sed parum utilibus. Hujus codicis scriptura non recta quidem, nec pulchra, sed levis et lectu facillima, etsi quibusdam in locis minutissima, pallida atque vetustate prope deleta. Inter cæteros memorandus idem est propter antiquitatem et propter varietatem lectionum, quarum notabiliores aliquot in præsentis editionis curriculo notavimus : non tamen mendis expers, sed a manu recentiori emendatus est. At quisquis ille fuerit intempestivus castigator, melius certe codicis auctoritati consuluisset, si eum integrum reliquisset. In quibusdam libri locis reperiuntur majores literæ et figuræ calamo delineatæ, sed rudes ac deformes et plane sæculo, quo ille scriptus fuit, convenientes. Eo autem codice plurimum usi fuimus, quippe qui ex eodem atque vetus schol. Pithoei exemplari ductus, pervetustus item, nobis in hac editione recensenda maximi esse momenti visus est.

2. Mazarineus I (no 3110).

Cod. membr. in-fol. X sæculo exaratus, constans 84 foliis. Continet opus de Regimine Principum, primas quinque Persii Satiras, Priscianum de Grammatica et alia opuscula poetica; denique XIV Satiras Juvenalis cum notis inter lineas scriptis. Eleganter quidem scriptus est ille codex; sed ubique mendis scatet, nec ullam fere memorandam lectionem præbet.

3. Colbertinus I (n° 7906).

Cod. membr. in-fol. X sæc. exaratus, et quidem a manu diversa. Optimæ tamen est notæ, etsi mutilus. In eo leguntur Juvenalis Satira IV a vs. 10, Satiræ V, VI, VII, et octavæ tantum 24 primi versus. In eodem volumine exstant integer Terentius, sed XIII sæculi; Æneidos lib. IV et V, sæc. IX; Daretis Phrygii ejusd. sæc. historia; Gregorii Turonensis Gesta Dei per Francos ejusd. sæc. et carmen religiosum cui titulus Disputatio mundi et religionis XIV sæc.

4. Thuaneus I (no 8071).

Cod. membr. in-fol. X sæc. exaratus, constans 61 foliis. Scriptura ejus perspicua satis est, nec inelegans, et literarum forma duobus præcedentibus plane similis. Cæterum non adeo bonæ notæ codex iste est ; quippe in eo multa reperiuntur menda : præterea desiderantur tres Satire Juvenalis priores, aliæ ita ordinantur: 4, 5, 13, 14, 15, 16, 10, 11, 12, 8, 9 (cujus pars. media deest a vs. 38), 7, 6. His adde Martialis libros tres tantum, aliquot Catulli Epigrammata, Pervigilium Veneris et alia quædam opuscula poetica minimi pretii. Primo folio, quod dicimus feuille de garde, ultima linea, eadem manu, sed majusculo charactere, hæc scripta sunt:

Iuuenalis ex orthographia Bedæ presbyteri.

5. Cod. Fauchetii (n° 8070).

Membranaceus in-fol. XI sæc. exaratus, constans 141 foliis, eleganti simul et docta manu scriptus, charactere quidem minutissimo, sed nitido et lectu facili, qui quidem e bono exemplari ductus videtur. Exhibet Juvenalis Satiras cum commen

tario non integro (quinque tantum priores Satiras complectitur) cumque scholiis ad marginem et inter lineas scriptis; præterea Persii Satiras VI, sed X sæc. exaratas. Hunc codicem sæpe sæpius volvimus, veluti doctorum attentione dignissimum. Ita inscribitur: Claudii Fauchetii regii consiliarii curiæ monetarum præsidis.

6. Codex Pithoei (n° 8072).

Membranaceus in-fol. XI sæc. exaratus, constans 113 foliis, nitide et accurate scriptus atque propter emendationem inter optimos recensendus; quem non attente minus quam præcedentem perscrutati sumus. In eo reperiuntur XIII priores Satiræ Juvenalis absque scholiis, Horatii Lyricorum libri tres Persii Satiræ sex, in parvo codice separato 12 foliis constante; denique ejusdem Juvenalis Satiræ I, II, III, V, VI, repetuntur cum fragmentis aliorum recentiori manu scriptæ ac mendis refertæ. Primo autem folio legitur hoc nomen, P. Pithœus, manu ipsius possessoris scriptum. Idem codex exinde transiit in bibliothecam Jac. Aug. Thuani, postea Colberti, demum post mortem hujus inter Regios fuit relatus.

7. Colbertinus II (no 8285).

Cod. membran. in-4° min. constans 60 foliis, XII sæc. exaratus charactere Gothico, neque eleganti, neque nitido, quin etiam ita pallido, ut vix legi queat: attamen hon infimæ notæ videtur ille codex, sed e bono ductus exemplo.

8. Codex Memmii (no 8287).

Membran. in-4°, constans 48 foliis, XIII sæc. exaratus, mendosus æque ac ineleganter scriptus, cum scholiis ad marginem et inter lineas scriptis.

9. Codex Silvestri de Florentia (n° 8292).

Membran. in-4°, constans 74 foliis, XIII exeunte sæc. vel XIV ineunte exaratus, eleganter quidem, sed non adeo diligenter nec accurate : memorabiles tamen reperiuntur lectiones, qui

« PrécédentContinuer »