Images de page
PDF
ePub

variæ lectiones e codd. Gudianis adscriptæ margini editionis Schrevelianæ, quod exemplar olim habebat Fabricius; 2° Jani Dousæ Præcidanea in Juvenalem ; quæ ubi lateant, non habeo dicere; 3° Frid. Lindenbrogii adnotatiunculæ, de quibus vide supra ad edit. Heidelberg. 1590; 4° Henr. Schavii paraphrasis latina, quam vulgandam receperat Frid. Redtelius, Conr. Scholæ Stettinensis; de quo v. Nova literaria maris Balthici ann. 1702, pag. 73; 5° Frid. Rappolti Prælectiones in Juvenalem et Persium, quas laudavit Jo. Sam. Adamus in Præf. ad germ. metaph. Persii Dresd. 1674, in-8°; 6° Guntheri Henrici Plathneri Lectionum Juvenalium Libri V, ann. 1637, scripti, qui servantur in Biblioth. Gothana et a Viris Cel. Geislero et Doeringio, quæ summa corum benevolentia est, una cum duobus codd. MSS. Gothanis ad me missi sunt, sed magnopere fefellerunt spem Est enim ventriosum quartæ formæ volumen, in quo multa sunt docta et quædam utiliter monita, sed pleraque vel falsa, vel nimis arguta et aliena, more istius ævi et ad modum Pitisci congesta, quæ magis ad antiquitates Romanas Christianasque exponendas pertinent, quam ad interpretationem poetæ, qui vanæ tantum eruditioniş ostentandæ expromendæque occasionem præbuit. Meliora et aptiora, tam critici quam philologici argumenti, non sine summo tædio excerpsi : unde Plathnerum passim a me laudatum reperies. Quædam ex iis jam antea benevole mecum communicaverat S. V. Augusti, nunc Prof. Vratislav.

meam.

RECENSUS EDITIONUM

PERSII,

LONGE AUCTIOR FABRICIO-ERNESTIANO, ET IN QUATUOR ÆTATES DIGESTUS.

PERSIL

[ocr errors]

ERSII ÆTAS I, natalis 1469-1499; quæ ad Persium tum separatim sine loco et anno, tum Romæ ap. Udalr. Gallum (an. 1470) cum Juvenale editum origines refert. Has exceperunt Brixienses ab an. 1473; et Mediolanenses Zarotinæ ab an. 1474; Venetæ dein, quarum I, cum Comm. Barth. Fontii prodiit 1480. Ab alterius commentatoris Jo. Britannici cura commendatur Brixiensis II, 1481. Uterque juncti comparent in Veneta VI, 1491. Persius vero vel solus, vel cum Juvenale edi consuevit.

Sine anno et loco: Persi Satyræ; quam scriptor Catal. Bibl. Hulsianæ omnium principem censet ex versu, qui in fine legitur:

Explicit ignotus per totum Persius orbem '.

Persii Flacci nobilissimi Satyrici unicus, sed elegantissi

1. Anglus editor Valpy putat non satis clare, vel etiam recte designari a Rupertio editionem Juv. et Persii principem ; quod, inquit, consulenti Biblioth. Spencer. apparebit; at pro certo aliam hujus generis non omnino descripsit, aliter characteristicas notas procul dubio dedisset, neque aliqua editionum, ab eodem viro docto descriptarum, pro hac sumi possit.

Hanc edit. vidimus in Bibliotheca nobili Colleg. Magd. apud Oxonienses per amicitiam eruditi Præsidis M. J. Routh, D. D. et satis percepimus, in ipsis artis typographicæ incunabulis excusam fuisse. Ne moremur Lectorem, indicia non deerant, quibus in sententiam ducti eramus, hunc ipsum librum Magdalensem accipi posse pro Juvenalis et Persii, conjunctim (ut

mus Satyrarum liber fol. occurrit in Catal. Bibl. Uffenbach, tom. II, App. Incunab. artis typogr. Additt. no 346, pag. 817.

-in-4° Persius cum glossis Scipionis Ferrarii Georgii filii de Monferrato, memoratur Engelio in Bibl. select. pag. 123. Idem Scipio etiam in Val. Flacci Argonaut. glossas edidit.

Sine anno, Persii Satyræ; cujus ed. vetustatem, certe in Gallia principatum, colligit scriptor Catal. Bibl. Huls. ex versibus in fine:

Excepit claros Andegavense poetas

Ut studium, Persi, tu cito sculptus ades:
Gallorum egregias sic sculptus perge per Urbes,
Ut possit spatium cernere glossa suum.

vocant), edit. Principe; et, ut verum fateamur, nihil nobis, magis serio deliberantibus, statim occurrit quod in aliam opinionem nos subito inclinet. Hujus editionis exemplare est inveniendum, nec in Bodl. Bibliotheca, nec in Museo Britann. nec apud Cantabrigienses, nec apud Scotos, nec forsan in ulla alia publica Bibliotheca Britannica. Nec quidem occurrit exemplare inter Romanas aut Italicas Editiones Sæculi XV, nec inter cimelia Maphæi Pinelli, ut apparet a Catalogo Baptistæ Audiffredi, et Bibliotheca Pinelliana. Ideoque alia indicia vetustatis prætermittentes (quorum quidem multa sunt), tetrastichon tantum characteristicum, quod transcripsimus, subjicimus Lectori : A. P. F. Satyrarum Liber finit feliciter.

Gerhardi Tetrastichon ad Germanos librarios ingenuos:

Ecce tibi Princeps Satyrarum codice parvo Persius! arte nova impressus et ingenue. Felices igitur Alamannos, arte Magistra

Qui studia ornantes fertis in astra gradum.

Inde patet editores non recte designasse principem Persii editio

nem; et etiam si recte, argumentum, quo utuntur ad discernendam, stabiliendamque eamdem editionem, ut nobis videtur, deficit. Secundum alium quemdam bibliographum quod obtulere exscripserunt; et sententiam ejus citando videntur probasse. Aiunt de Persii editione sine anno et loco, scriptorem Catal. Biblioth. Hulsianæ omnium Principem censere, ex versu qui in fine legitur:

« Explicit ignotus per totum Persius orbem.»> At quidem hic idem versus non editoris aut impressoris est, sed e codice, ni fallimur, quem jam indicavimus, exscriptus. Et sive auctor per ignotum intellexerit (usu nimirum figuræ orationis, ut Græci utuntur & intensivo æque ac privativo) valde notum; seu præ ignorantia (ut scribæ illi monastici sæpissime se gesserunt) scripserit ; seu (quod probabilius videtur) per ignotum de Persio præ omnibus poetis obscuró ἐμφατικῶς quasi luserit; utcumque sit, versus e codice quodam derivari videtur, ideoque quoad impressi libri antiquitatem nihil probat.

1474. Ferrariensis, in-fol. Persius memoratur Fabricio.

1475. Lovaniensis, in-fol. Persius.... « per Joannem de Westphalio, arte characterisandi novissima, » ut in fine dicitur. Ita Fabricius.

1480. Veneta I, Fontii, in-fol. Auli Persii Flacci poetæ Satyrarum opus. Constat 28 foliis iisque signatis, sed caret paginarum numero et custode. Præmissa Bartholomæi Fontii dedicatio ad Laur. de Medicis. Textum notæ ambiunt. In fine legitur: « A. Persii Flacci Satyrarum finis MCCCCLXXX. Venetiis. "

1482. Daventriæ, in-fol. Persius. Vid. Corn. a Beughem incunab. Typogr. pag. 105.

1482. Veneta II, in-fol. min. Persii Satyræ cum Comm. B. Fontii, per Bapt. de Tortis. Exstat in Biblioth. Archipal. Manhemii.

1482. Veneta III, in-fol. Persii Satyræ, cum Comm. B. Fontii. « A. Persii Flacci Satyrarum finis. Anno MCCCCLXXXII, Mensis Decembris die XXIV, per me Magistrum Renaldum de Novimagio Theutonicum Venetiis impressum. »

De his duabus Venetis vide. Beughem. 1. c. pag. 105; Bauerum l. c. p. 185; Goetzium in memorab. Bibl. Dresd. tom. III, pag. 120, no 207; et Catal. Bibl. Trajectino-Batavæ (edit. 1718, f.) in Libr. f. p. 87.

1484 Veneta IV, in-fol. Persius; cum Comm. Fontii.... per Bapt. de Tortis, teste Fabricio.

1485. Veneta V, in-fol. Persius, cum Comm. Fontii per Anton. de Bactibobus. Cf. Lengnich Beitrage zur Kenntniss seltener Bücher, etc. 2 Theil. pag. 120. Exstat quoque in Bibl. Archipal. Manhem. hujus anni editio.

1491. Veneta VI, in-fol. Persius cum Comm. Jo. Britannici Brixiani et Barthol. Fontii. Impressum Venetiis per Bernardinum Benalium Bergomensem et Matthæum Capcasam Parmensem anno nativ, Dom. MCCCCXCI, die III Aug. Sic in Engelii Bibl. select. pag. 115, sub Terent. et in Cat. librorum in Biblioth. Goetting. in duplo exstantium an. 1784, pag. 16, n° 120 (b).

1492. Veneta VII, in-fol. Persius c. Comm. Jo. Britannici

« PrécédentContinuer »