Images de page
PDF
ePub

sentiam, quid rependam? Hoc scilicet votum, arcano conceptum pectore, assiduisque vocibus iterandum :

Deus Sanctitatem Vestram reipublicæ christianæ diu servet incolumem, ac pro quotidianâ vestrâ instantiâ, pro sollicitudine omnium Ecclesiarum, pro piisillis lacrymis quibus Ecclesiæ defletis vulnera, ac diligentiâ quâ curatis, det vobis, post longum felicis vitæ cursum, perpetuam pacem, æterna gaudia, veram vitam, ac vestrî similem successorem.

Hæc voveo, hæc precor; ac Vestræ Sanctitatis pedibus advolutus apostolicam benedictionem supplex flagito (1)

BEATISSIME PATER,

VESTRÆ SANCTITATIS,

Devotissimus et obedientissimus filius, + J. BENIGNUS, Ep. Condomensis,

In palatio San-Germano, 7 jun. 1679.

EPISTOLA LXVIII.

CARDINALIS CIBO.

Quanlum Prælatus in Pontificis gratiâ profecerit ipsum edocet, novam que libelli de Expositione Fidei editionem impensé laudat.

Eum jam tibi locum in pontificiâ gratiâ, tuâ excellenti virtute, et præclaris tui in apostolicam Se

(1) Innocentius XI hisce litteris respondit, Brevi dato 12 julii 1679, quo denuo Expositionem approbat. Breve pontificium sexlæ hujus libri editioni, anno 1686, ab auctore præfixum est : quod vide suprà, tom. xvili, pag. 68.

dem obsequii significationibus comparasti, ut non solùm me ad Sanctitatis suæ solium manuductore litteræ tuæ non indigeant, sed possis aliis ad ipsius aures et paternum sinum aditum aperire. Id cognoscere non unâ in re potuit illustrissima Dominatio tua, et denuo cognoscet ex adjuncto Brevi, quo Sanctitas sua ad litteras proximè à te datas respondet. Nova libelli editio Sanctitati suæ, et omnibus qui editionis causam norunt, valde probatur ; ac sperare juvat magis etiam probandam fructu ipso, cùm nullum relinquat hæresi perfugium vel excusationem. Eo quòd me quoque donaveris, ago illustrissimæ Dominationi tuæ uberes gratias, meaque erga te studia , et rerum tuarum percupidam voluntatem ex animo confirmo , ac læta illustrissimæ Dominationi tuæ omnia à Deo apprecor. Illustrissimæ, etc.

Romæ, 13 julii 1679.

EPISTOLA LXIX.

CASTORIENSIS CONDOMENSI.

Animadversionem Expositioni præfixam plurimùm prædicat, pos

tulatque ut in latinam linguam transferatur : quantâ aviditate Flandrica Expositio ematur, nuntiat.

Ex tuo mandato, Antistes illustrissime, Domine reverendissime, direxit ad me vir. clarissimus des Carrieres duo exemplaria Doctrinæ Catholicæ, quæ pio cum gaudio exosculatus sum; tum quia in illis

vidi

1

vidi apostolicum Breve quo Expositio non solùm approbatur, sed etiam in fidei regulam erigitur; tum quia Expositioni Animadversionem contra Ministrorum cavillas præfixam conspexi. Dum viribus veritatis sternuntur inimici, manu charitatis, ne ex casu offendantur, à modestissimo victore excipiuntur. Et quia ex illius versione in Latinam et Flandricam linguam non dubitamus auctum iri illos fructus, quos et præclaros et copiosos ex versione Expositionis Doctrinæ Catholicæ hîc collegimus; ea propter, Antistes illustrissime, audeo supplicare ut sicut ex nobili interpretatione clarissimi viri Claudii Fleuri Expositionem habemus latinam, ita quoque ex ejusdem interpretatione latinam Animadversionem habere mereamur. Ubi illa fuerit perfecta, curabo diligenter ut unà cum Expositione elegantibus correctisque typis imprimatur.

Ille verò amicus meus (1) qui fuit Expositionis, Animadversionis quoque erit interpres, si modo, Antistes illustrissime, tuo cum beneplacito, ac tua cum benedictione, quam ejus nomine hîc à te supplex postulo, eo officio fungi possit.

Dum autem de Flandricâ Expositione loquor, silere non possum eam tantâ hîc aviditate divendi (2), ut necesse sit jam secundâ vice impressam, iterum prælo subdere. Quod eò majori tum Catholicorum, tum Protestantium bono fiet, quò à Romanis elogiis

[graphic]

(1) Petrus Codde, de quo suprà.

(2) 25 Oct. 1678, Castoriensis hæc abbati de Pontchateau scribebat : « Incredibile dictu quantâ aviditate etiam ministrorum Calyi» nistarum, libellus ille Batayus factus ematur et legatur ». BOSSUET. XXXVII.

14

[ocr errors]
[ocr errors]

decus et auctoritatem , et ab Animadversione invic. tum robur consequetur.

Si penitus me ipsum oblivisci possem, mihi singularem lætitiam ea laus adferret quæ mihi à te, An. tistes illustrissime, in Animadversione tribuitur, Verùm dum mentis oculos ad mea omnia sæpius cogor revocare, me eum esse invenio qui magis plangendus quàm laudandus sit, et cui tuam charitatem tunc fructuosissimè exhibebis, quando et precum tuarum auxiliarem manum extendere dignaberis. Hanc gratiam humiliter efflagitans, summâ cum observantiâ me profiteor, Antistes illustrissime, Domine observantissime, etc.

1 Septembris 1679.

LETTRE LXX.

A M. SPON, DOCTEUR EN MÉDECINE.

Il loue ses écrits, et lui donne quelques avis pour la suite de ses

travaux.

J'ai présenté à monseigneur le Dauphin votre défense (1): elle a été bien reçue; et j'ai ordre de vous témoigner qu'il estime votre mérite. M. le duc de Montausier verra avec plaisir votre ouvrage plein d'érudition agréable et curieuse. Mais vous lui devez un livre : je lui donnerai, de votre

de votre part, celui que vous avez envoyé pour moi. Je suis, Monsieur, fort content de votre manière de traiter les choses, et

(1) C'est la Réponse de M. Spon à la critique publiée par M. Guillet, contre ses Voyages de Grèce et du Levant.

de vos belles recherches. Si vous m'en croyez, vous ne vous amusei ez plus dorénavant à des réponses et à des querelles dont le public n'a que faire. C'est assez d'avoir donné ce premier écrit à votre défense: au surplus, donnez-nous de bonnes choses, comme vous le pouvez ; c'est bien répondre que de bien faire. Quant à votre grand ouvrage, M. le chancelier est ferme à ne donner le privilége qu'après que les ouvrages entiers ont été examinés; et on ne seroit

pas

bien reçu à lni demander autre chose : au surplus, je vous rendrai tout le service que je pourrai, comme un homme qui ai pour vous toute l'estime possible. Je suis, Monsieur, etc.

A Paris, 1679

LETTRE LXXI.

AU MÊME.

Il le remercie de l'ouvrage qu'il lui a envoyé.

J'ai reçu le paquet où y il avoit plusieurs exemplaires du commencement de vos Miscellanea. J'en ai présenté un, de votre part, à monseigneur le Dauphin, qui m'a commandé de vous écrire qu'il l'avoit eu très-agréable. M. de Montausier m'a prié de vous faire ses complimens pour celui que je lui ai donné. On a trouvé l'inscription belle; mais on a jugé qu'il eût été mieux de ne point mettre le nom de Bourbon, qui s'éteint dans la branche qui vient à la couronne. L'impression et les figures sont fort belles : les choses sont curieuses, et bien expliquées.

« PrécédentContinuer »