Images de page
PDF
ePub

propagandæ. Id quâ ratione confici possit, rogo etiam atque etiam ut ad me perscribas. Quod meum erit præstabo sedulò : quod tuæ diligentiæ, est, id tua illa apostolica charitas solito studio exequetur; magnumque eâ in re operæ pretium fore, tanti testis auctoritate adductus minimè dubitabis.

Accepi per illustrissimum D. Comitem d'Avaux, Regis istis in partibus extraordinarium Legatum, clarissimi viri Friderici Spanhemii Stricturas (1). An è re catholicæ Ecclesiæ sit ut aliquid reponam, à te postulo, tuamque auctoritatem sequar. Nunc superest uti summâ fide testificer me tibi addictissimum fuisse ac fore, atque omnino, etc.

Versaliæ, & maii 1681.

[graphic]

De ejus Oratione in Historiam universalem optimè præsumit : ut

libellus Expositionis per omnes maris Baltici regiones diffundatur rationes excogitat : hortatur Condomensem ut Friderico Spanhemio respondeat : Arnaldi opusculum contra Epistolam Spondii commemorat, pluraque dicit de Jurii libello cui titulus : La Politique du Clergé de France.

Opusculum nuper à te editum , et ad Serenissimi Delphini informationem olim compositum, quo tua

(1) Loquitur de libro quem adversùs Expositionem Fidei ediderat Spanhemius, sub hoc titulo : Specimen stricturarum ad libellum nuperum Episcopi Condomiensis. Lugd. Batav. 1681, in-8°. Conjici potest, ex epistolis sequentibus, aliquam hujus libri confutationem suscepturum fuisse Bossuetium ; sed deinceps, multis occupationibus impeditus, à proposito destitisse videtur. Spanhemii cavillationes obiter refellit Arnaldus, in tomo 11 Apologiæ pro Catholicis. humanitas, Antistes observantissime, me donandum duxit, magno cum gaudio, ubi accepero, exosculabor; certus illud tanti discipuli instructione., tantique magistri eruditione dignissimum esse; ac in eo reperturum me unde et religio incrementum, et studia mea lumen poterunt mutuare.

Quæ Marchio de Feuquieres ex Sueciâ nuntiat, uti spem præbent futuros illic plurimos qui non erunt rebelles lumini dum eis proponetur, ita simul atque Amsterodamum advenero, conferam cum bibliopolis, ut ineamus rationem quâ præclarissima tua, Antistes illustrissime, Expositio Fidei Catho, licæ ad quàm plurimos poterit pervenire. Si Catholicorum libros in Sueciâ vendere liceat, non erit difficile plurima illuc hinc exemplaria mittere. De rationibus à nobis initis, ut libellus tuus et per Sueciam, omnesque maris Baltici regiones distrahatur, ad te, Antistes illustrissime, Amsterodamo referam; ut, si fortè opus erit, Marchio de Feuquieres moneatur ad suam protectionem bibliopolis impertiendam, vel ad venditionem libri quocumque modo promovendam, qui ejus prudentiæ videbitur opportunior.

Luculentissimum mihi præbes, Antistes illustrissime, tui erga me amoris argumentum, dum meo judicio definiendum relinquis, num cavillationibus et stricturis Frederici Spanhemii aliquod responsum reponendum sit. Quamvis hæc humilitas, quâ tu, Antistes sapientissime, tuas occupationes med subdis arbitrio , pudorem mihi ingerat, audebo tamen quid optem significare. Ex responso magnum fructum non dubius spero. Ea est enim, Antistes illustris

sime, tui nominis celebritas, ea de tuâ eruditione opinio, ea de tuis virlutibus existimatio; ut nullum de rebus fidei ac religionis sis scriptum editurus , quod non ab omnibus, ut illud legant, expetatur, Tanta verò est in libris tuis et perspicuitas ad docendum, et virtus ad persuadendum ; ut vix legi possint ab iis qui fidei catholicæ adversantur, quin de illâ vel meliùs sentire incipiant , vel suam ab illâ separationem suspectam habeant. Rogo itaque, Antistes observantissime, ut, si per occupationes liceat, aliquo responso Spanhemii objecta diluas, reinque catholicam illustrare et confirmare digneris.

Spero te, per familiarem illustrissimi Comitis d'Avaux, qui summâ me benevolentiâ prosequitur, et quem ob religionem in Deum, et ob prudentiam in administratione sui muneris plurimùm colo, accepisse libellum (1) qui hîc nuperrimè editus est contra Epistolam Lugdunensis Medici, cui nomen Spon. Ea epistola hîc magno applausu ab iis omni bus accipitur, quibus jucundum brevissimo scripto comprehensum videre quidquid ferè Catholicis objici potest. Sed speramus plurimos posituros insanum de istâ Epistolâ gaudium, dum ex erudito ad illam responso salubrem concipient dolorem.

Libellus cui titulus, La Politique du Clergé de France (2), licet mendaciis apertissimis scateat, hîc tamen celebratur tanquam summi ingenii, eruditionis et politicæ scientiæ stupendum opus : unde brevi tempore plurima hîc ejus divendita exemplaria; et ut

(1) Hujus libelli auctor erat Arnaldus; sic inscriptus est : Remarques sur une lettre de M. Spon.

(*) Auctore Jurieu.

[graphic]
[ocr errors]

ab omnibus is libellus legi possit, in nostram quoque linguam transfusus est; præfixâ Monitione ad lectorem, quâ maximis elogiis auctoris eximia in rebus theologicis scientia, in historicis eruditio, in politicis perspicacia commendantur. Et quamvis præcipuè scriptus videatur ut Anglorum in Catholicos furorem nostris inspiret Ordinibus, illi tamen pergunt indulgenter nobiscum agere ac connivere ad progressum religionis nostræ , neglectâ intentione maledici scriptoris. Judicavit vir magnus, quocum mihi nonnullum litterarum commercium, è re catholicæ religionis futurum , si suum otium refutando ei libro impenderet (1). Confido ipsum adeo feliciter istâ operâ defuncturum, ut Calvinismo inde pudor, et Ecclesiæ catholicæ ingens gloria sit accessura. Hæc refero tibi, Antistes illustrissime; quia scio nihil esse Ecclesiæ, quod non tuum, pro illâ quâ eam complecteris dilectione, existimes.

Non possum huic Epistolæ finem imponere, quin significem me gaudere quàm maximè; quia Ecclesia Meldensis te, Antistes sapientissime, pastorem habere meruit (2). Illâ felicitate ut diu fruatur, Deum rogo.

[ocr errors]

(1) Arnaldus, qui Jurii librum confutavit, opere edito sub hoc titulo : Apologie pour les Catholiques.

(3) Paulò anté, scilicet a maii, Bossuet designatus fuerat Episcopus Meldensis.

EPISTOLA LXXVII.

MELDENSIS CASTORIENSI.

Responsionem ad Spondii epistolam eximiè probat; quantum optet

ut idem auctor librum cui titulus, La Politique du Clergé de France, confutet, satis denuntiat; pro exportando in Sueciam Expositionis libello, novis urget hortamentis.

Accepi equidem luculentam, atque omni elegantiâ et eruditione refertam responsionem ad Spondii Epistolam; ac velim multa hujus præclarissimi libelli exemplaria ad nos perveniant. Libellum cui titulus, La Politique du Clergé de France, utinam ille confutet qui Epistolam Spondii tantis jam viribus, tantâque eruditione confecit (1). Te verò etiam atque etiam rogo , Præsul illustrissime, ut hujus mihi responsionis copiam' facias, ubi erit edita. Confido enim fore ut mendaciorum pudeat auctorem etiam ipsum , si res accuratè exponatur; quoque ille liber majore est arte contextus ad capiendas leves imperitasque animas, eò magis necesse est ut ejus fraudes publicè detegantur.

De Spanhemio videro quid agendum, ubi per otium licuerit : tuis certè consiliis obtemperaturum me profiteor. Urget illustrissimus atque excellentissimus Regis nostri in Sueciâ Legatus, ut ad eam regionem nostræ Expositionis Latina versio deferatur; plurimumque in eâ re momenti ponit, ac rerum necessitudines excitandæ fidei opportunissimas esse scribit.

(1) Arnaldus.

« PrécédentContinuer »