Images de page
PDF
ePub

rum facta collatio, quæ in eamdem rerum summam confluant? Quid illa plaga lethalis, deinde curata? Quid illud philosophiæ incantatricis auxilium? Quid illud Juliani in Diocletiani ingenium atque molimina, atque ipsius bestiæ cum ipsis rebus nomen conjunctum, an casu inditum vaticinio? Omnino prophetiæ tot eventa respondent, ut eorum numero et consensione animus obruatur.

Jam tria va digesta per temporum vices, gressus oberrare non sinunt; nec desunt ubique, ac præsertim in decem regibus historici characteres, qui revelationem universam, usque ad cap. xIx. finem, impletam esse demonstrent.

ARTICULUS XXX.

De diabolo ligato et soluto, deque persecutione ultimá: Verensfelsii vana objectio: ad caput xx.

Posteaquam Apostolus copiosissimè exposuit instantes primarum sub imperio romano persecutionum eventus, ad ultimam persecutionem in fine sæculi transit, ejusque tres præcipuas circumstantias in unum caput xx. contrahit, nempe de Satanâ alligato et soluto, deque regno Christi ac de mille annis.

Hic Verensfelsius multis quærit (1): Cùm certum sit prædici Ecclesiam diuturno tempore à Satanœ insidiis securam fore, quid postea Ecclesiæ acciderit; propter quod aut ipsius prosperitas tantopere prædicari, aut Satanas tam probè constrictus dici possit; cùm mores christianorum corruperit, adeo ut afflictiones plus prodesse Ecclesiæ atque pacem, (1) Cap. IV. §. 33.

Theodoretus et alii Patres dixerint; cùm tot hæreses concitarit; Arianismum, Nestorianismum, Eutychianismum, Pelagianismum, et cæteras ejusmodi pestes; cùm denique tantùm christiani sanguinis hauserint, Hunni, Vandali, Persæ, Græci quoque imperatores, Sarraceni denique ac Turcæ. En, inquit (1), scopulum qui opinionem Bossueti in ipso portu elidit, quem quomodo vitaturus sit non possum sanè cogitatione assequi. Quo igitur se jam tuebitur Bossuetus? Et cætera ejusmodi, quæ summo cum verborum splendore et copià protulit elegantissimum ingenium ad ipsius libelli calcem.

Næ ille magno fragore ac tumultu tenuem ac fragilem admovet machinam. Non est alligatus Satan, aut in abysso reclusus, ne noceat, ne tentet, ne persequatur christianos; sed ne, ut olim sub paganismo, universalis seductio fiat, aut persecutio. Nec tacuit Joannes. Ligatus enim et clausus; ut non seducat amplius, ut olim indefinitè, gentes. (. 2, 3.) Non redibit unquam universalis illa seduc(.2, tio. Rursus: Et cùm consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas et abibit ut seducat gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ ;..... et congregabit eos in prælium: (ỳ. 7.) clariùs: Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. (y. 8.) Sic obsessa et oppugnata ubique terrarum castra sanctorum et dilecta civitas, Ecclesia scilicet catholica: ubique inimici : sed rectè Augustinus (2) : Ubicumque inimici, ibi et castra sanctorum et dilecta civitas. Hinc argumentum : Satanas alligatus et clausus eâ

(1) Cap. 1v. §. 34. — (2) De civil. Dei, l. xx. c. 11.

profectò potestate multatus est, quam solutus recepit recepit autem potestatem obsidendæ et oppugnandæ per singula castra universalis Ecclesiæ. Eâ ergo ligatus et clausus potestate multatus est. Maximum Dei beneficium; omnino enim venturi sunt aliquando, 'ante finem mundi, illi mille anni quos Joannes hîc toties inculcavit, quomodocumque intelligantur. (. 2, 34. et seq.) An ergo existimas toto illo spatio Satanam cessaturum, et dominicam orationem ita vacaturam, ut nemo jam dicat: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos à malo? Fabulæ ; somnia. Ergo Deo visum ut quemadmodum genus humanum ab universali diluvio, ita ab universali persecutione, his mille annis stantibus, usque ad mundi finem, tutam præstaret Ecclesiam. Quam autem Ecclesiam ? invisibilem forsitan et soli Deo notam? Imò eam quæ ut castrorum acies ordinata, sub ducibus suis militet, et excubias agat; quam Satanas ipse oppugnando demonstret, accito innumerabili exercitu, unà cum Gog et Magog, qualescumque futuri sint.

At fortè opprimet, et extinguet, aut tollet è medio fidem? Absit: imò verò descendit ignis à Deo de cælo, et devoravit illos. (. 9.) Nec alius ignis quàm ultimi judicii de quo scripsit Petrus: Ut olim prior mundus aqua periit, ita cœlos qui nunc sunt et terram eidem verbo repositos, igni scilicet reservatos in diem judicii et perditionis impiorum hominum (1). Sic impii homines ac totus ille seductorius exercitus, qui castra sanctorum et dilectam civitatem persequentur, extremi judicii igne concre(1) II. Petr. 11. 6, 7.

mandi. Congruunt reliqua; nam continuò diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, (ỳ. xx. 9.) et judicium confestim : Et resurgunt mortui, pusilli et magni, et judicatum est de singulis secundùm opera eorum, et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis (1). Neque alia est rerum consummatio; cùm novissima omnium inimica destruetur mors (2). Hîc ergo rerum finis cum soluto diabolo et ultimâ persecutione conjunctus, expletis mille annis : non mille præcisè, dudum enim transiissent; sed ita ut millenario pleno et perfecto numero, denotetur complexio annorum, quibus ad mundi extrema pertingitur.

De Gog autem et Magog, non est quòd amplius solliciti simus, prolatis conjecturis quales esse possunt, rebus nondum impletis, incertae et fluctuantes, ipsoque eventu, quantum Deus dederit illustrandæ......... (ad hunc locum cap. xx.) de quibus Verensfelsius nullam mihi movet contro

versiam.

ARTICULUS XXXI.

De persecutione ultima, sive Antichristi, per seductionem: ad eumdem locum.

Hanc persecutionem à prioribus ante mille annos multa discriminant; imprimis quòd sit ultima in ipso mundi fine, sub Antichristi regno; quo tempore Satanas extrema conabitur ad disperdendam Ecclesiam.

2.o Quòd hîc nulla mentio, neque Romæ septi(1) Apoc. xx. 12. — · (2) I. Cor. xv. 26.

cipitis, aut septem ejus montium, aut imperii ejus per universum orbem, neque Babylonis, aut illius bestiæ, sive primæ, sive secundæ : pridem hæc transierunt, ante mille annos scilicet, apprehensaque est bestia et pseudopropheta, missique in stagnum ignis. (XIX. 10.) In hâc autem persecutione nullas egerunt partes: Gog et Magog inducuntur, nova nomina, soli nota Ezechieli obscurissimo prophetarum. Nec mirum si nova res, post illud interstitium ingens mille annorum, hoc est, omnium sæculorum, adduceret omnibus finem.

3.0 Unum illud vel maximè observandum, persecutionem istam potissimum seductione constare. Congruunt omnia. Imprimis enim Joannes hîc ubique seductionem inculcat, (ỳ. 3, 7.) mirumque omnino est, nihil hîc de martyribus, aut de sanguine effuso in testimonium Jesu, quod sub persecutione romanâ omnibus paginis occurrebat: fallendo et seducendo omnia peragentur. His concinit Paulus, ipseque adeo Christus, qui nihil aliud urget quàm ostenta, prodigia, signa, ita ut seducantur, si fieri potest, etiam electi (1). Nec aliter Paulus : Cujus est adventus secundùm operationem Satani in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus, in omni seductione iniquitatis (2): Et postea: Mittet illis Deus operationem erroris. Quæ omnia cum hoc Joannis loco convenire clamat ipse contextus. Imprimis enim ubique seductio et profundissima hypocrisis, quod est ipsum mysterium iniquitatis apud Paulum (3). Tum apud Joannem oportet illum solvi (3) Ibid. 7.

(1) Matth. XXIV. 24. — (2) II. Thess. 11. 9, 10. —

« PrécédentContinuer »