Images de page
PDF
ePub
[blocks in formation]

DE

EXCIDIO BABYLONIS

APUD S. JOANNEM,

DEMONSTRATIONES

Adversùs SAMUELEM VERENSFELSIUM, sacræ Theologiæ doctorem, locorum communium et controversiarum professorem.

BOSSUET. IV.

DE

EXCIDIO BABYLONIS

APUD S. JOANNEM.

PREFATIO.

SECTIO PRIMA.

Causæ generales tractandi Apocalypsim.

SEPE animadverti, cùm de Apocalypticis interpretationibus ageretur, subridere nonnullos, et vanum laborem propemodum aspernari, tanquam ex divinissimo vaticinio nihil certi exsculpi aut elici possit, aut saltem ad postrema mundi tempora rem totam reservari oporteat quod est alienissimum à consuetudine prophetarum. Nam Jeremias, Ezechiel, Daniel, cæterique ejus ævi divini vates, Babylonis fata cecinerunt, cujus jugo et ipsi et sanctus populus premebantur : sic decebat Joannem ejus civitatis excidium nuntiare, sub quâ, et ipse passus erat, atque in Patmos deportatus propter verbum Dei et testimonium Jesu, et ipsa Ecclesia graviter afflicta ingemiscebat. Itaque, et Romam et romanum imperium, quo nullum unquam majus et illustrius et formidabilius, neque in Deum magis impium,

aut erga christianos truculentius extiterat, et propriis coloribus sive characteribus designat, et ad exitium usque deducit, et super ejus ruinas væ væ, illud luctuosissimum cecinit, quod ab aquilâ medium cœlum volante perceperat : Væ, væ, per civitas illa magna! Apoc. xvi. 10, 16, 19.

Sic cecidit regina urbium cum suo imperio, pariterque cum eâ Satanæ regnum, et idolorum, quem romana potentia sustentabat, sublatus est cultus. Sić princeps hujus mundi ejectus est foras, completumque illud: et ego si exaltatus fuerò à terrå, omnia traham ad meipsum (1): quo victoria crucis continuò futura declaratur. Hæc ergo vox Christi à Joanne in Evangelio memorata, in ipsâ Apocalypsi, eodem Joanne monstrante, completa est; prolatum illud citò, quod pro missis dominicis sine morâ adimplendis ex æquo responderet; et draco ille rufus (2), quo nimirum instigante totus terrarum orbis idolorum amore, in diram illam persecutionem agebatur, omnino devictus, tantâ rerum claritudine, ut romanorum deorum, non modò cultus, sed etiam nomina in ore quoque vulgi obsoleverint; quod exciso demum imperio romano claruit.

Hæc ergo sunt ab Angelo Joanni proposita; nec immeritò ab iis exordium duxit, quæ citò fieri oporteret; hoc est profectò, ab iis quæ mox inciperent, atque uno deinde tenore de proximo in proximum ducerentur; ne totam revelationem suam ad extrema mundi ruentis eventa suspenderet.

Hoc igitur argumento à nobis proposito, et ex rebus gestis, jamque clarè adimpletis, revelationis (1) Joan. XII. 31, 32. (2) Apoc. x11. 3.

« PrécédentContinuer »