Images de page
PDF
ePub

rina, nescius impedimenti inde contracti iniit sponsalia cum Rosa ejus sorore. Modo sciens se non posse Rosam ducere, quærit an Catharinam ducere possit.

R. Posse. Ideo enim Rosam ducere non potest, quia Catharinam ejus sororem illicite cognovit, unde oritur impedimentum affinitatis dirimens matrimonium usque ad secundum gradum inter Titium et consanguineas Catharinæ. At Titium inter et Catharinam per sponsalia inita cum hujus sorore nullum exsurgit impedimentum dirimens, non affinitatis ut patet, non etiam publicæ honestatis. Hæc enim sponsalia, ut pote contracta cum impedimento dirimente affinitatis, sunt invalida. Porro ex sponsalibus invalidis nullatenus exsurgit impedimentum publicæ honestatis. Ergo.

« Je crois que dans ce cas on n'aurait pas besoin de dispense devant Dieu; mais elle serait nécessaire devant les hommes, qui ignorant le crime, regarderaient les fiançailles faites avec Rose comme valides. Voyez le Traité des dispenses, liv. II, p. 1, ch. 10, n. 4. »>

§ II.

De impedimento cognationis legalis. CASUS III. pag. 148. Quæritur an adoptatus ducere possit viduam aut saltem filiam adoptantis? Vide supra v. ADOPTIO.

§ III.

De impedimento cognationis spiritualis. CASUS IV. pag. 23. Dum instante mortis periculo baptizaretur domi infans a Sergio, Caius eum tenuit cum intentione agendi munus patrini. Q. an infantis mater, nunc vidua, possit Sergio vel Caio nubere.

R. Non posse nubere Sergio, posse autem Caio. Non potest quidem Sergio nubere, quia is baptismum vere administravit infanti, adeoque contraxit cognationem spiritualem, ad quam nulla requiritur solemnitas. Potest autem nubere Caio, quia is vere patrinus non fuit; siquidem patrini munus est cæremonia ab Ecclesia pro solo baptismo solemni instituta. Unde nomina eorum qui infantem in baptismo privato tenuerunt, non describuntur a parochis in libro, neque hi ab iisdem parochis de contracta cognatione admonentur, quod tamen præscribit Trid., sess. 24, cap. 2, de Reform. Nec obest Caii intentio, quia sola intentio agendi munus patrini, non constituit solemnitatem ab Ecclesia requisitam pro tali cognatione contrahenda.

CASUS V. pag. 62. Titius non confirmatus tenuit in confirmatione Petrum. Q. an matrem ejus viduam ducere possit? Vide supra V. CONFIRMATIO.

CASUS. VI. pag. 73. Paulus nuptias cum juvene Maria contracturus, vellet esse patrinus sororis Mariæ. Q. 1° an licite. 2° an ex tali officio sequatur aliquod impedimentum matrimonii cum Maria.

R. Ad 1 negat. Quia juxta praxim Ecclesiæ et ritum pontificali Romano præscriptum, neque mas debet esse patrinus fe

minæ, neque femina maris matrina in confirmatione, cum hoc propter sexus diversitatem minime conveniat. Si tamen Paulus istud patrini munus subiret, nullum hinc impedimentum cum Maria contraheret; cum spiritualis cognatio, de qua unice dubium esse potest in casu, oriatur quidem inter patrinum et confirmatum, hujusque patrem et matrem, non autem ad alios confirmati consanguineos extendatur, ut liquet ex Trid., sess. 24, c. 2, de Reform. matrim., et sic patet responsio, ad 2.

CASUS VII. pag. 166. Puer domi ab imperita obstetrice baptizatus, iterum sub conditione in ecclesia solemniter baptizatur. Q. an pueri patrinus possit viduam ejus matrem ducere.

R. Negat. Cum enim secundus baptismus ob defectum primi validus esse possit, præsumendum est contrahi cognationem spiritualem; quæ cum matrimonium impediat et dirimat patrinum inter et matrem bapti zati, ut constat ex Trid., ibid., sequitur quod in hoc casu patrinus matrem infantis ducere non possit uxorem.

[ocr errors]

« J'ai suivi ce sentiment d'après Sylvius et Babin contre l'auteur des Conf. de Paris. Mais comme le cas est douteux, la dispense de l'évêque suffirait. Voyez le Traité des Dispenses, liv. u, p. 1, ch. 4, n. 5. »

CASUS VIII. pag. 198. Vitalis proprium filium quem habuit ex Bertha baptizat in casu extrema necessitatis. Q. an cognationem spiritualem contrahat cum Bertha.

R. Vel Bertha est legitima uxor Vitalis, vel non. Si 1°, nullam cum ipsa contrahit cognationem spiritualem, ut habetur cap. Ad Limina 7, XXX, q. 1. Ratio est, quia cognatio hæc, ut pote matrimonii usum interdicens Vitali, esset ei maxima pœna, quam certe non meretur pater, æternæ prolis saluti consulens. 2° Si exorta est Bertham inter et Vitalem cognatio futuri matrimonii diremptiva, ut colligitur ex cit. cap. Ad Limina, ubi solum excipitur casus patris legitimam suam prolem baptizantis. Neque hic urget superior ratio. Nam cognatio spiritualis post contractum matrimonium est pœna; non autem si matrimonium præcedat. Tunc enim potius pertinet ad quoddam vinculum unitatis, in cujus reverentiam Ecclesia matrimonium prohibuit inter personas spirituali cognatione obstrictas. Sane vero parochus baptizans, cognationem spiritualem contrahit, quin sit pœna. Ita Sanchez, de Impedim., disp. 62, n. 10; Bonacina et alii.

CASUS IX. pag. 271. Bertha tenuit in baptismo infantem, quem nesciebat esse filium proprii mariti ex concubina ortum. Q. an cognationem spiritualem contraxerit seu cum infante, seu cum marito suo et concu¬ bina.

R. 1° Contraxisse cum infante et concubina. Statim namque ut matrinæ officium peragere voluit, consequens est ut affinitatem huic officio ex Ecclesiæ legibus accessoriam contraxerit. Unde sicut qui cognovit unum

ex conjugibus, contrahit affinitatem cum ejus consanguineis; sic et qui infantem tenet, cum ipso et matre ejus affinitatem contrahit. Verum probabilius est quod Bertha cum proprio marito nullam contraxerit affinitatem. Consultus enim Alexander III an quoad lectum separandi essent conjuges, quorum alter vel communem, vel alterius ex alio connubio filium, sive casu, aut necessitate vel dolo baptizasset, aut in confirmatione tenuisset, respondit, cap. 2, de Cognat. spirit., ubi antiqua jura contrarium statuentia corrigit, prædictis conjugibus permittendum esse ut jure suo utantur, si id ex ignorantia fecerint. Atqui hæc ignorantiæ ratio militat in nostro casu, ubi uxor prorsus inscia tenet filium mariti.

[ocr errors]

ne

« On convient assez communément qu'un parrain ou une marraine, qui tient un enfant croyant en tenir un autre, contracte point l'affinité, à moins qu'il ne veuille tenir l'enfant tel qu'il est. Cette remarque peut faire douter si la première partie de la décision de notre auteur est bien jus!e. »>

CASUS X. pag. 272. Sergius tenuit infantem tum in baptismo privato, tum in ecclesia, quando suppletæ sunt ei cæremoniæ. Q. an ex ista tentione contraxerit affinitatem spiritualem.

R. Negat. Ista enim hæc affinitas non contrahitur, nisi in casu pro quo ab Ecclesia instituta est. Atqui non est instituta nisi pro baptismo solemni. Porro baptismus privatus non est baptismus solemnis, neque per subsequentes cæremonias solemnis efficitur. CASUS XI. ibid. Fortunius tenuit puerum in baptismo per procuratorem. Q. uier affinitatem contraxerit.

R. Affinitatem non a procuratore, sed a Fortunio contractam fuisse: 1o quia id pluries definiit S. Congregatio, præsertim die 29 Martii 1582 et 15 Mart. 1631; 2o quia in matrimonio mandans, non autem procurator sit conjux ; ergo a pari; 3° quia affinitas prædicta, juxta Trid. per solos designatos a parentibus contrahitur, porro parentes mandantem designant, non procuratorem. Unde valet in casu regula ista : Qui per alium tenet, per seipsum tenere censetur; et quæ tentionem præcipiunt jura, de tentione physica vel morali intelligenda sunt, ut optime Anacletus Reiff. in 4, decret. tit. 11, n. 25.

— « J'ai remarqué dans le Traité des Dispenses qu'il y a quelques diocèses où le procureur, et non son commettant, est censé contracter l'affinité. J'aimerais beaucoup mieux qu'on y suivit le sentiment contraire, qui, comme on vient de le voir, est beaucoup mieux appuyé. »

§ IV.

De impedimento criminis.

CASUS XII. pag. 18. Titius conjugatus solitus rem habere cum Bertha, quadam die dixit ei: Si moreretur uxor mea, ducerem te in uxorem; cui respondit illa, Et ego ducerem te in maritum. Q. an mortua Titii uxore posBit matrimonium tale contrahi.

R. Affirm. Ratio est, quia ad impedimentum criminis requiritur adulterium formale cum promissione futuri matrimonii. Atqui in casu occurrit quidem formale adulterium, at non vera matrimonii promissio. Hæc enim locutio: Ducerem te in uxorem, est quidem velleitas matrimonii, animi ostensio, promittendi desiderium; non autem vera promissio, qualis est ista: Ducam te in uxorem, etc. Ita omnes.

<<< Il est vrai que ces deux expressions, ducerem te et ducam te, ne sont pas absolument semblables. Mais comme la première est aussi très-propre à porter au crime, que le langage de l'amour impur n'est pas toujours bien précis, et qu'un ami qui dirait à son ami: Je vous donnerais ma maison, s'il m'en venait une autre, est censé la lui promettre virtuellement; je ne voudrais rien faire dans le cas proposé sans consulter l'évêque; et consulié par lui, je le prierais de dispenser ad cautelam.... Cela ne peut nuire et cela peut servir. »

CASUS XIII. pag. 52. Petrus liber adulteravit cum Bertha uxore Pauli; postea captus amore Marthæ hanc duxit in uxorem; at cum ei cito evaserit exosa, promisit Berthæ matrimonium post mortem Pauli et Marthæ. Obeunt Paulus et Martha. Q. an Petrus et Bertha conjugium inire valeant.

R. Negal. Obstat enim impedimentum criminis, quod ut inducatur, sufficit ut simul concurrant adulterium et promissio durante eodem matrimonio. Porro in casu fuit adulterium formale, ut supponitur, quod non tollitur per conjugium cum Martha. Fuit etiam matrimonii promissio, quæ neque per verba, neque per factum retractata est; el quæ, seu præcedat, seu subsequatur adulterium, sufficit ad inducendum impedimen tum. Vide casum sequentem.

CASUS XIV. pag. 51. Petrus liber promisit Berthæ, se eam post mortem viri sui ducturum esse. Postea captus amore Mar hæ cam duxit uxorem. Post suum hoc matrimonium Petrus adulteravit cum Bertha. Obcunt deinde vir Berthæ et Martha. Q. an Petrus et Bertha possint matrimonium inire.

R. Affirm. Ratio est, quia ad inducendum criminis impedimentum, debent simul esse promissio et adulterium: hoc autem non verificatur in casu. Quia promissio fuit ante adulterium retractata, si non per verba, saltem per factum; scilicet per matrimonium initum cum Martha post promissionem Berthæ factam, et ante adulterium commissum. Ergo cum non concurrant simul adulterium et promissio, ut concurrunt in casu præcedenti, nullum subest impedimentum criminis.

CASUS XV. pag. 131. Paulus uxoratus ignorans Catharinam esse conjugatam, adulterium cum ipsa committit, cum matrimonii promissione si uxor sua moriatur. Q. an ea de facto mortua, possit Paulus Catharinam ducere.

R. Negat. Ratio est, quia ad contrabendum criminis impedimentum non requiritur ut adulter uterque cognoscat alterius conju

gium, ac proinde ut uterque sciat se duplex adulterium committere; sed sufficit quod unus agnoscens alterius conjugium adulteret cum ipso cum promissione acceptata matrimonii, posito quod a tali conjugio liber evadat. Ergo satis est ut Catharina, sive libera sit, sive falso libera existimetur, sciat Paulum esse uxoratum, et cum eo sub futuri matrimonii promissione adulteret. Tunc enim concurrunt et adulterium formale, et promissio matrimonii, ex quibus exsurgit criminis impedimentum.

CASUS XVI. pag. 250. Puella peccavit cum Flavio, quem liberum putabat. Subinde tamen videns eum familiariter agere cum Cassia, quam amasiam ejus, non vero uxorem existimabat, huic clam venenum propinavit, ut æmula e vivis erepta Flavio nuberet. Q. an Cassia eo veneno exstincta possit puella absque dispensatione Flavio nubere.

R. Posse: Quando enim ex adulteris unus, altero prorsus inscio, machinatur mortem conjugi ipsius, non sufficit ad impedimentum criminis machinatio hæc cum adulterio materiali, sed requiritur adulterium utrinque formale; ad quod necessum est ut uterque concumbens sciat vel se, vel alium cum quo concumbit, vel utrumque jam esse conjugatum matrimonio saltem rato, prout ore uno fatentur doctores. Atqui puella quicum peccavit Flavius nesciebat Cassiam esse ipsius conjugem, neque Flavium credebat conjugatum esse. Ergo. § V.

De impedimento erroris. CASUS XVII. pag. 28. Tatianus contraxit cum Francisca matrimonium ex errore concomitanti. Q. an valide.

R. Negat. Ratio est quia ad matrimonium requiritur actualis consensus. Atqui hunc non habuit Tatianus; sed duntaxat dispositus fuit ad eum habendum, posito quod scivisset se contrahere cum Francisca. In ea enim mentis dispositione sita est erroris concomitantis natura. Ergo.

§ VI.

De impedimento honestatis publicæ. CASUS XVIII. pag. 14. Titius, contractis sponsalibus validis cum Rosa, complete cognovit Franciscam Rosæ sororem ex parte matris. Nunc videns se neutram ducere posse, vellet saltem ducere vel consobrinam (seu potius patruelem), tantum consanguineam Rosæ ex parte patris, vel consobrinam, tantum consanguineam Francisca similiter ex parte patris. Q. an pro libito possit unam ex his ducere.

R. Titium ducere posse consobrinam Rosæ, non vero consobrinam Franciscæ, si sit consobrina prima. Ratio primæ partis est, quia cum Rosa et ejus consobrina non sint in primo gradu consanguinitatis (inter istas enim et stipitem debet necessario mediare altera persona quæ primum gradum constituit), sequitur sponsalia Titium inter et Rosam valide inita non causare impediDICTIONNAIRE DE CAS DE CONSCIENCE.

mentum publicæ honestatis (de quo unice dubitari potest), inter Titium et consobrinam Rose; cum impedimentum honestatis ex validis sponsalibus ortum ultra primum gradum non protendatur.

Ratio secundæ partis est quia Titium inter et consobrinam primam Franciscæ ab ipso complete cognita militat impedimentum affinitatis ortæ ex copula illicita, quod dirimit matrimonium usque ad secundum gradum. Talis enim consobrina est consanguinea Franciscæ, cum ambæ descendant ex eodem stipite ex parte patris, et sint in secundo gradu; cum inter has et stipitem mediet una tantum persona, quæ primum gradum constituit. Unde sequitur consobrinam primam Francisca esse affinem Titio in secundo gradu. Quod si consobrina Francisca non esset prima, sed secunda, jam esset in tertio gradu, ad quem non extenditur impedimentum affinitatis ex copula illicita.

Nec dicas hac ratione Titium non etiam ducere posse consobrinam Rosæ; quia si Francisca est soror Rosa, eo ipso per copulam habitam cum Francisca est etiam alfinis in secundo gradu cum prima Rosæ consobrina, quæ debet esse consanguinea Franciscæ. Contra: consobrina Rosæ solum ex parte patris, non est consanguinea Franciscæ, quæ solum est soror uterina Rosæ, cum consobrina Rosæ et Franciscæ non descendant ex eodem stipite, ut reflectenti patebit. Unde Titius per talem copulam nullo modo evasit affinis consobrinæ primæ Rosa solum ex parte patris ; sicque illam ducere poterit, non vero consobrinam tantum ex parte patris Franciscæ ab ipso cognitæ. Ita omnes agentes de affinitate et justitia publicæ honestatis.

«Dans tous ces cas, que l'imagination a quelquefois de la peine à saisir, il faut d'abord dresser un où plusieurs arbres généalogiques des personnes dont il s'agit. Au moyen de cela on verra en quel degré elles sont ou ne sont pas parentes ou alliées.

CASUS XIX. pag. 43. Petrus, contractis sponsalibus cum Bertha sub conditione si intra sex menses centum habuerit in dotem, ante absolutum præfinitum tempus contraxit sponsalia absoluta cum Francisca Berthæ sorore. At mortua Francisca, matrimonium de præsenti contraxit cum Bertha. Q. an sit validum.

R. Affirm. Ratio est quia secunda sponsalia absoluta contracta cum Francisca sunt invalida, cum non possent ante tempus pro purificanda conditione definitum exsecutioni mandari sine peccato. Porro ex sponsalibus invalidis nullum exsurgit honestatis publicæ impedimentum. Ergo nihil obstat quin Petrus valide Bertham duxerit.

CASUS XX. pag. 86. Caius impubes matrimonium de præsenti contraxit cum Helena, quæ paucos post dies e vivis cessit. Q. an Titiam Helenæ sororem ducere valeat.

R. Negat. Ratio est quia ex sponsalibus validis exsurgit honestatis impedimentum quod in primo gradu matrimonium dirimit, II. 38

Atqui matrimonium ab impuberibus, in quibus malitia non supplet ætatem, contractum resolvitur in sponsalia, ex cap. un. de Dispens. impub., quia jus præsumit impuberes velle eo modo se obligare quo possunt.

CASUS XXI. pag. 105. Cum Bertha externe tantum et non ex animo sponsalia iniisset cum Titio, ideoque huic nubere recusasset, Titius nova sponsalia contraxit cum Maria, Berthæ sorore. Verum subortis Titium inter et Mariam dissidiis, Titius Bertham consentientem rursus in uxorem quærit. Q. quid agendum ut Titius et Bertha legitime contrahant.

R. His recurrendum esse ad S. Pœnitentiariam. Ratio est, quia cum Bertha exterius tantum et non ex animo prima sponsalia cum Titio inierit, perspicuum est ea subsistere quidem in foro externo, non autem in interno. Unde ex adverso sequitur sponsalia quæ Titius deinceps contraxit cum sorore Berthæ invalida esse pro exteriori foro, valida autem pro interiori. Cum igitur impedimentum ortum ex sponsalibus cum Maria contractis sit mere occultum, et pro foro interno, in quo tantum ex dictis ipsa hæc sponsalia valida sunt, poterit S. Pœnitentiaria, quæ facultatem habet in occultis impedimentis dispensandi, in præsenti casu dispensare.

CASUS XXII. pag. 152. Joannes captus amore Clotildis, ei coram imagine B. Antonii dixit: Ego teste hac sacra imagine duco te in uxorem, cui illa: Et ego te in maritum. Post mensem moritur Joannes. Q. an Clotildis fratrem Joannis ducere possit.

R. Negat. Licet enim promissio hæc nec matrimonii valorem habeat, cum defuerit parochi et testium præsentia; nec sponsalium, cum hæc per verba de futuro contrahantur, non per verba de præsenti; quia tamen conjugium sic attentatum non est invalidum ex defectu consensus, sed solum ex clandestinitate, dicendum est ex ipso oriri impedimentum publicæ honestatis; cum istud oriatur ex matrimonio etiam invalido, modo non sit tale defectu consensus, uti satis communiter tradunt doctores. Ita Girib., Bonacina, Diana, etc.

[ocr errors]

- « Sanchez et le P. Alexandre croient qu'un mariage clandestin, comme est celui dont il s'agit, ne produit pas plus l'empêchement de l'honnêteté que celui qui est nul par le défaut de consentement. Le sentiment contraire, que soutient ici notre auteur, est plus sûr et plus juste. Henriquez le confirme par une décision de la sainte Congrégation. Voyez mon Traité des Dispenses, liv. II, p. 1, ch. 10, n. 10. »>

§ VII.

De impedimento impotentiæ. CASUS XXIII. Andreas nuper ad confessiones excipiendas approbatus, quærit gencralia principia circa impedimentum impotentiæ.

R. Hæc communiter recepta esse: 1° Impotentia temporalis, seu cognita, seu ignota, non dirimit matrimonium. 2° Impotentia perpetua antecedens matrimonium illud di

[blocks in formation]

De impedimento ex absentia parochi. CASES XXIV. pag. 49. Capellanus fraude et dolo a parocho absente obtinuit facultatem assistendi cuidam matrimonio, eique reipsa adstitit. Q. an matrimonium istud sit validum.

R. Id esse definiendum ex circumstantiis. Si enim ex his inferatur dolum et fraudem fuisse totam causam finalem et motivam concessionis, tunc dicendum erit matrimonium fuisse invalidum, quia facultas dolose quoad substantiam obtenta nullius est momenti, cum nihil magis sit contrarium consensui, quam error. Si vero videatur dolum fuisse solum causam impulsivam, validum fuit matrimonium, quia cum valida fuisset causa finalis, valida quoque fuisset licentia. Ita Barbosa, de Pot. Episc., alleg. 32, n. 133.

CASUS XXV. pag. 166. Mævius et Bertha volentes inter se secreto nubere, e civitate Tridenti, cujus erant cives, domicilium transtulere in locum non adeo distantem, ubi concilium Trident. promulgatum non est, ea solum mente ut absque parocho et testibus matrimonium contraherent. Q. an contraxerint valide.

R. Affirm. Ratio est quia, quamvis Mævius et Bertha in eum locum se transtulerint, ut ibi absque parocho et testibus contraherent, verum est tamen quod in eo loco domicilium transtulerint, ut supponitur in casu. Atqui quando vir et mulier habent in aliquo loco domicilium, aut in eodem acquirunt quasi domicilium, possunt inter se matrimonium juxta leges ejusdem loci inter se contrahere. Ergo si eo in loco promulgaa non sit lex Tridentina, quæ ad matrimonii valorem præsentiam parochi duorumque testium requirit, dicendum est istud matrimonii genus sine tali præsentia contractum, esse validum. Et ita declaravit S. Congregatio an. 1627, ut videre est apud Lugo in Resp. moral. dub. 36, n. 4.

« J'ai rapporté ce décret avec d'autres dans le Traité des Dispenses, liv. 11, part. I, ch. 13, n. 2, 3, etc. Tout cela, et surtout le quasi-domicile, peut être si dangereux, et est d'ailleurs si opposé à nos usages, que je supprime à dessein deux ou trois autres cas que l'auteur s'est proposés. >>

§ IX.

De impedimento raptus. CASUS XXVI. pag. 1504. Bertha ex Pauli mandato rapta a Joanne, hunc potius quam Paulum in conjugem ducere parata est. Q. an id valide possit.

R. Affirmat. Ratio est quia Joannes, qui Pauli nomine et mandato Bertham rapuit, præbuit quidem raptui favorem et auxilium,

at vero nec raptor fuit, nec raptor dici potest. Ergo cum raptus matrimonium non dirimat nisi inter raptam, quandiu est in manu raptoris, et ipsum verum raptorem, qui in casu nostro est solus Paulus raptum mandans, non vero Joannes mandati exsecutor, evidens est hunc inter et Bertham nullum esse raptus impedimentum, ratione cujus nequeat inter eos, si mutuo consentiant, matrimonium valide celebrari.

-« Je ne doute point qu'un pareil mariage ne fût cassé en France, et le manda

INDULGENTIA.

CASUS I. pag. 41 et 200. Franciscus pluribus gravatus pœnitentiis alias sibi imposi tis, sciens tali festa die concessam esse plenariam indulgentiam omnibus qui rite confessi et eucharistia refecti talem visitaverint ecclesiam, nihil non diligentiæ adhibuit ut eam lucraretur, ratus se sic ab omni pœnitentia esse liberum. Q. an vere senserit.

R. In praxi male sensisse. Ratio est quia, licet speculative loquendo, et maxime si sermo sit de pœnitentiis mere satisfactoriis, et non simul medicinalibus, per consecutionem indulgentiæ plenariæ obtineat quis remissionem cujuscunque pœnæ peccatis debitæ (hoc enim sonat indulgentia plenaria); et sic amplius ad exsecutionem pœnitentiæ a confessario injunctæ non videatur teneri, cum cesset titulus satisfactionis, tamen in praxi adhuc urget obligatio injunctam satisfactionem implendi: 1° Quia nimis incertum est an quis plenariam indulgentiam lucratus fuerit; 2° quia pœnitentia ordinarie est etiam medicinalis, et a relapsu præservativa; 3° quia exsecutio pœnitentiæ spectat ad integritatem sacramenti, estque de jure divino; 4 quia pontifices in buliis jubilæi præscribere solent confessariis ut congruas et salutares pœnitentias confitentibus imponant, etc.

« Il faut s'en tenir absolument à cette décision, et regarder comme improbable l'opinion spéculative qui lui est opposée. Voyez mon Traité des Indulgences, tom. I, ch. 2, n. 6 et suiv. >>

CASUS II. pag. 208. Concessa per rom. pontificem civitati Bononiæ indulgentia, ad totam diœcesim extensibili, ruralis parochus, non exspectatis circularibus de more a curia per foraneum vicarium transmittendis, indulgentiam publicavit populo statim ut novit eam in civitate publicatam fuisse. Q. an licita et valida fuerit hujusmodi publicatio.

R. Fuisse certo illicitam, at probabilius validam. Quod illicita fuerit, patet, quia parochus egit contra rectum ordinem a superioribus legitime sancitum, ad præcavendas populi susurrationes, contusionem, et id genus alia quæ acile oriuntur, nisi in indulgentiarum publicatione opportuna temporis distributio per diœcesim servetur. Quod autem probabilius fuerit valida, hine suadetur quod si in edicto pro civitate publicato legebantur hæc vel æquivalentia verba: Sta tim ac notitia pervenerit ad parochos, publicatio dictæ indulgentiæ in nullo substan

taire puni peut-être du dernier supplice. Une jeune personne qui, désespérée de se voir à la merci d'un ravisseur qu'elle abhorre, se donne à l'infâme exécuteur de ses volontés, qui ne la lui soustrait qu'à cette condition, est-elle véritablement libre ? N'estelle pas au contraire dans le cas de la crainte et de la violence? Je sais qu'en la supposant déjà très-bien avec le mandataire, on changera la thèse; mais la supposition aura-elle lieu dans le train ordinaire ? »

JUBILEUM.

tiali defecit; non in designatione ecclesiæ visitanda et operum, ut supponitur; non in designatione temporis facta a legitima potestate; quia tempus a prædictis verbis, saltem indeterminate fuit designatum etiam pro diœcesi. Quia tamen dici potest prædictam clausulam intelligi debere non de qualibet, sed tantum de Juridica notitia, hoc est per litteras circulares significata; idcirco posset in hac hypothesi dubitari de valore publicationis, quia parochus tempus designasset absque legitima facultate. Mihi valde dubium est an sulficiat illa anticipata parochi publicatio. Vide Tract. nostrum de Jubilæo, tom. II, cap. 3, n. 2.

CASUS III. pag. 241. Pœnitens occasione plenariæ indulgentiæ, dolet quidem de omnibus peccatis mortalibus, eaque confitetur; ad venialia tamen nequidem advertit. Q. an cætera apponendo, lucretur plenariam indulgentiam.

R. Lucrari, si in ipsa ultimi operis positione omnia etiam venialia deleta sint, seu per novam absolutionem, seu per novum de ipsis doloris actum secus vero non lucrari. Ratio est, quia ut reportetur totalis remissio pœnæ, debet intervenire totalis remissio culpæ, cui talis pœna correspondet; neque enim remitti potest pœna, cum subsistit culpa, ut docet Augustinus. Porro non remittitur culpa sine dolore de ipsa. Cæterum quia raro contingit ut qui ad sacramentum pœnitentiæ accedunt, præcise doleant de solis peccatis mortalibus, sed potius ut conterantur de omnibus prout sunt offensa Dei, valde probabile est quod pœnitens noster plenariam indulgentiam lucretur. Satagendum semper ut generalis dolor concipiatur.

*

CASUS IV. pag. 244. Sacerdos nuper Roma degens, obtinuit istud breve indulgentiarum : Sanctissimus innuit usque ad tertium gradum, ac centum in articulo mortis, et quinquaginta D. Birgitte. Nunc ad propria reversus, quærit: 1° quid sibi velint voces istæ, ad tertium gradum; 2′ an indulgentiæ in articulo morlis, aut D. Birgittæ suspensæ sint per annum sanctum.

R. Ad 1. To usque ad tertium gradum signi ficat concessionem plenaria indulgentiæ in articulo mortis a papa immediate factam, extendi non modo ad ipsum sacerdotem supplicautem, sed et ad omnes ejus consanguineos usque ad talem gradum inclusive: hæc enim clausula non est restrictiva, sed ampliativa; licet sub ca non contineantur alli

« PrécédentContinuer »