Images de page
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

HADRIANI

VALESII

RERVM FRANCICARVM
LIBER OCTAVVSDECIMVS.

OST funeftas bellorum ciuilium tempeftates reddita Franciæ ferenitas, & fingulari Dei beneficio fublatis malis Regibus, bonus Princeps tribus Francorum Regnis vnus potitus eft: quem meritò auo fuo Chlothario feliciorem dixeris, quòd & multo diuturniorem, & nullis externis atque domefticis motibus inquietatum principatum obtinuit. Tum igitur læta pace cuncta refouente, Francia viris, opibúfque floruit, omnibúfque virtutum generibus, & quantam ca ætas capere poterat, variarum artium fcientiâ enituit, nec vmquam aliàs plura eximiæ pietatis fanctitatífque perhibuit exempla. Tum reftituta vis legibus, magiftratibus auctoritas, facris fuus honor & cultus. Tum vindicati à potentium iniuriis humiliores ; decorati dignitatibus boni; mali fuppliciis ac meritis poenis affecti. Denique id vnum verè dici poteft, à Chlodouco Magno ad ea tempora numquam æquioribus imperiis paruiffe Gallias, numquam florentiore ac fortunatiore in statu, numquam meliore fuiffe fub Rege: quem & ob animi dotes egregias plurimùm amarent fui venerarentúrque, & finitimi omnes

DCXIII.

DCXIV.

populi quietum focium atque amicum bello laceffere non auderent, pacem haud impunè rupturi. Planè quicumque fuperiorum temporum conditionem cum præfenti Reip. tranquillitate conferebant, non magis feroces immitéfque dominos iufto Rege aut veriùs patre mutauiffe, quàm ipfi in alios mutati, & quodammodo renouati esse fibi videbantur.

Chlotharius, Austria atque Burgundia in ditionem redactis, vtrumque Regnum ordinare decreuit. Warnacharium igitur in Burgundia Maiorem domus conftituit, vel potiùs dignitati honoríque eum fuo reftituit. Nam viuo Theodorico, iam Præfectus Palatij fuerat. Datum id meritis viri, cuius maximè operâ Burgundiam in poteftatem fuam redegerat. Nec tamen antè Warnacharius Præfecturam Palatij recepit, quàm Rex, ficut pollicitus ferebatur, iurauiffet neminem fe in viui locum fuffecturum. Auftrafiis Rado,vir fpectatæ virtutis, Maior domus Regiæ præponitur. Hi duo omnium primi, alter Auftriam; alter Burgundiam vice abfentis Regis & in Neuftria fedem habentis adminiftrauere, & fub nomine Maiorum domus Regiæ Proreges fuere: quibus non modò aula Rege vacua, fed etiam ingentia Regna commiffa funt. Itaque Maiores repentè maximi ex mediocribus redditi: qui cùm ex Præfectis Palatij Præfecti Procuratoréfque Regnorum facti effent, mox tutores ipforum Regum, ac poftremò ipfi Reges euaferunt. In Neuftria Landerico fuccefferat Gundolandus, vir nobilis, egregius, atque induftrius, quem Chlotharius Maiorem domus fuæ habebat, cùm Theodorici filiis intulit bellum. Dicitur tum Chlotharius, à Columbano fibi prædicta accidiffe videns, miffo Euftafio Luxouienfi Abbate eum reuocauiffe: qui negauerit vllo fe pacto in Gallias rediturum, Chlotharióque fcripferit, vt fe haberet excufatum, ac fodalium fuorum Luxouium incolentium curam ageret. Quos ille annuis cenfibus in Columbani gratiam,&terminisMonafterij circum vndique promotis auxit.

Rex anno regni fui tricefimo Herponem natione Francum, fummoto Eudila, in pago Burgundiæ Tranfiurenfi Ducem Patriciúmve conftituit. Armorum ciuilium fu

[ocr errors]

ror multorum animos efferauerat. Nobilitas, tamquam non mutauiffet Regem, fed omnino amififfet, fuas iniurias perfequi, & humiliorum capitibus atque fortunis infultare fibi licere arbitrabatur. Hæc Herpo, vir iuris & æqui feruantiffimus, ferre non potuit, pacem publicam priuatis odiis latrociniífque turbari. In pago fibi commiffo reftituere vim legibus, auctoritatem iudiciis, ac malorum audaciam reprimere decreuit. Itaque quicumque alicuius fibi facinoris conscij erant, Herponem odiffe ac pro inimico habere, fibi timere ac cauere coeperunt. Erant in ea regione potentiffimi Aletheus Patricius, Regiæ Burgundionum ftirpis se ferens, ac fiducia meritorum tumens, Leudemundus Sedunenfis Epifcopus, & Herpinus Comes: qui malis erant præfidio, & licentia temporum fruebantur. Hi aduerfariis Herponis clàm perfuadent, vt hominem, prisca feueritate omnibus grauem, feditione vulgi interficiendum curent. Eum in modum Herpo Dux, dum prauos coërcere conatur, ab incolis pagi cui præerat, inftigantibus inimicis, confilio Alethei, Leudemundi & Herpini Comitis interemtus eft. Qua cognita re Chlotharius cum Bertetrude coniuge Alefatiam petiit, & in regionis villa fiscali nomine Marilegio de cæde Herponis quæstionem habuit. In multos facinoris participes gladio animaduerfum. Multi, aliorum criminum rei & quietis publicæ turbatores, damnati affectíque fupplicio.

Dum in villa publica Marilegio Rex & Regina commorantur, Aletheus Patricius, fiue meritæ pœnæ metuens difcrimen, quòd auctor cædis Herponis fuiffet, fiue Burgundiæ Regnum affectans, occidendi Regem confilium iniit, mifitque Leudemundum Sedunenfem Epifcopum, amicum & coniurationis participem ad Bertetrudem, qui fecretò ei diceret, Chlotharium co anno fine dubitatione moriturum, fuaderétque vt Sedunos in vrbem fuam natura loci tutissimam, quàm occultiffimè poffet, opes Regias transferret. Aletheum Patricium, dimiffa vxore fua, ipfam in matrimonium accipere paratum effe: qui quoniam Regio Burgundionum genere ortus erat, poft Chlotharij mortem facilè Regnum occupare poffet. Regina,

DCXIV.

quæ virum fuum valdè amabat, hoc à vate dictum putans, Chlotharium tamquam iam mortuum lugere coepit, lacrimáfque effundens in cubiculum fuum reuertit, nec vllo hominem refponfo dignata eft. Tum Leudemundus intelligens, quantum aditurus effet periculum, fi (quod futurum videbat) à Regina proderetur, noctu Sedunos Scdem fuam fugâ petiit, ac ne ibi quidem ratus fe tutò poffe confiftere, clàm in Monafterium Luxouium ad Eustafium Abbatem, piiffimum Columbani difcipulum fuccefforémque confugit : quem à Rege plurimi fieri ac magno honore coli non ignorabat. Ille pro Epifcopo Chlotharium deprecatus, impetrauit ab eo, vt fonti ignofceret, & Sedunos redire permitteret: homini, nescias impudentiori, an imprudentiori, qui Regina, caftiffimæ optimæque feminæ perfuaderi poffe crediderit, vt viro fuo moechum, Regi priuatum, præfentibus incerta ac periculofa præferret, aut.vt Regias opes & fe pariter adultero traderet, Regnúmque Francorum ab Aletheo Burgundione occupari, quàm ad ftirpem Regiam venire mallet. Et Leudemundum quidem fua ipfius dignitas, & accurate Euftafij preces protexere. At Aletheum Chlotharius, in villa publica Maffolaco cum Proceribus refidens, venire ad fe, & coram Optimatibus caufam dicere iuffit: & cùm fe purgare non poffet obiectúmque crimen refellere, de confilij fententia hominem damnauit. In eum gladio animaduerfum.

[ocr errors]

Chlotharius cùm Burgundiam Auftriámque obtinuiffet, Farulfum quemdam Ducem, virum potentem, ad pagum Senonicum finitimáfque Burgundiæ regiones ordinandas, & ad decreta Regia populo proponenda exfequendáque à latere fuo mifit. Qui vt Senonas venit, indignè tulit, quòd Lupus Senonicus Epifcopus ipfi cum muneribus non occurriffet. Affirmante Epifcopo, Proceres ad Sacerdotem venire decere diuinis præceptis inftruendos: ille his verbis magis exacerbatus, pium Antiftitem falfis apud Regem criminibus infimulat, adiuncto fibi Medegifilo, Bafilicæ fuburbanæ S. Remigij Abbate, qui religiosi Pontificis Sedem occupare cupiebat. Itaque ambo calum

« PrécédentContinuer »