Images de page
PDF
ePub

ob Arcem Balenduar, sic in eo conventuin est, ut hoc negotium per modernas solemnes Legationes in Aulis potentissim. Imp. effectui mandetur; & si quo pacto hisce quoque Legationibus finem suum consequi non posset, hoc nonobstante tamdiu alma hæc Pax ab utraque parte sanctè observetur, & Vaczium quoque in eodem statu permaneat, donec potentiss. Imp. de hoc negotio finalem resolutionem fecerint, juxta continentiam Articuli quoque Gyarmathiensis.

Demolition of certain Military Works. Commission.

III. In limitibus Croatiæ, quod ab utraque parte noviter erectarum Palankarum demolitionem concernit, quæ contra conclusiones Pacis erectæ fuerunt, confirmatur tertius Articulus Gyarmarthiensis, ita quidem, ut decimo post commutationem Legatorum utrinque mittendorum, die nempe Mensis Januarii anni sequentis 1628, die 12, confestim rem aggrediantur, & in finem quoque deducant, utrinque ad id destinati Commissarii, nimirum à parte potentissimi Rom. Imperatoris spectabilis ac Magnificus Comes D. Nicolaus à Tersacz, ab altera verò potentissimi Turcarum Imperatoris parte ex ordinatione spectabilis ac Magnifici Murteza Bassa Vezirii Budensis, Magnificus Mehemet Bassa Agriensis. Quod si illi ob aliqua certa & notabilia impedimenta interesse non possent, alii idonei ab utraque parte Commissarii ordinandi erunt.

Conclusion of Peace. Ratifications. Presents.

IV. Posteaquam hæc sancta Pax conclusa fuerit per DD. Commiss. inter duos istos potentissimos Imperatores, ambo Impp. per Viros primarios è loco istius Tractationis in præsentia DD. Commiss. mutuo se certificent, missis utrinque Sigillis Commiss. roboratis Pacis conclusionibus, ut eas uterque potentiss. Imp. pariter confirment, quas quidem postea sub Sigillis utriusque Imp. ad manus supremorum Legatorum assignabunt, & ab utraque parte æquivalentia dona, licet non adeo gravia mittentur. Postmodum infra spatium quatuor mensium expediendæ erunt solenniores Legationes cum præfatis & confirmatis Pacis conclusionum Diplomatibus, ita quidem ut ad sequens Nativitatis. Christi Domini festum potentissimi Ottomannorum Imperatoris Legatus Strigonium, è contra potentissimi Romanorum Imp. Legatus Comaronium veniant illinc mutua inter se habita intelligentia, secunda die Januarii Anni 1628, Legatus à Potentiss. Rom. Imperatore mittendus ad Pagum Szcönii dictum, potentiss. verò Turcarum Imperatore Legatus ad Almas sese conferant, atque inter duos Pagos in communi æquali loco simul & semel commutatione facta, alter quidem utpote potentiss. Turca. Imp. Legatus ad Potentiss. Rom. Imp. condignis honorariis pergat, alius verò potentiss. nempe Rom. Imp. Legatus. æquivalentibus muneribus ad Portam proficiscatur.

Towns ceded. Erection of certain Military Works. Complaints. Commission. Non-increase of Taxes.

V. Quod autem Pagos dedititios, eorumque querelas plurimas calamitates, injurias, census, ac contra Pacificationem ab utraque parte erectas Palankas, Nobilisque in Pagis dedititiis habitantes concernit, ac præterea eo quod nonnulli ex iis recenter ac denuo violenter, vel quovis modo post, & contra priores conclusiones occupati, & ad deditionem censuumque pensionem coacti sunt, ab utraque parte juxta priorum conclusionum Situatorokiensium nimirum 16 Vienn. &c. 3 Comaroniens. demumque Gyarmathiens. 4 Articulos, rectificentur, ita quidem ut ex parte potentissimi Rom. Imp. duo è numero Magnatum Commissarii ordinentur, quorum unus ad partes Hungariæ Transdanubianas, alter ad Cis-Danubianas mitti debeant. Ex parte item potentissimi Turcarum Imp. duo Caputii Bassæ, alter ad partes. Transdanubianas, alius Cisdanubianas mittantur ex Portâ, & in certo aliquo communi loco congregati cum sibi adjunctis quos D. Regni Hungariæ Palatinus & Vezir quoque Budensis ordinabunt, omnes difficultates rectificent, & in optatum finem deducant, ita ut utrique Parti contentatio & satisfactio fiat. Pagorum autem dedititiorum census & contributiones nulla ratione adaugeantur, donec memorati Commiss. convenientes easdem in bonum ordinem redigent, ad quam quidem Commissionem deputati D. Commiss. ab utraque Parte Ann. sequenti 1628, 12 Jan. negotium aggrediantur.

Liberation and Exchange of Prisoners.

VI. In negotio Captivorum ita conventu est, ut Captivi qui sub modernis Induciis, per D. Regni Hungariæ Palatinum & Vezirium Budensem conclusis, intercepti sunt, utraque parte gratis absque ulla Lytri solutione dimittantur, qui autem præter hos reperientur, singulos Captivos pro singulis commutando eliberentur; si qui autem Lytro redimendi erant, id fiat competenter, quod D. Regni Hungariæ Palatinus cum Vezirio Budensi complanabunt.

Extension of Peace.

VII. Si quidem in termino prioris Pacificationis novem tantum anni restant, pro sublevamine miseræ & afflictæ Plebis placeret quidem D. Commissariis, ut hæc sancta Pax 25 Annorum spatio à parte utriusque potentiss. Imp. prolongaretur. Nihilominus ambo Imp. per modernam solemnem Legationem determinent, an viginti quinque pluribus vel paucioribus annis eandem durare voluerint, & hoc quidem ipsimet potentissimi Imperatores hisce Pacificationis Diplomatibus inserant.

Confirmation of Articles. Punishment of Offenders.

VIII. Quod excursionum inhibitionem & Negotiatorum liberum passum ac securitatem concernit, ut ab utraque parte potentiss. Imper. Regna & Provinciæ in pace permaneant, confirmantur priores Articuli in omnibus Punctis. Qui autem contra hos deliquerent eos Generales Bassæ, Beghi ab utraque parte puniant, quod si ipsi punire non possent, ex parte potentiss. Rom. Imp. D. Regni Hungariæ Palatinus, ex parte autem potentiss. Turcarum Imp. Vezir Budensis severe ac sine misericordia in tales animadvertant, simul etiam in eos, quorum consensu, ac voluntate similia, quæ Pacem turbare possunt, impedimenta acciderent.

Permanency of Officials.

IX. Cum frequentes officiorum mutationes impedimento sanctæ Paci esse possint, in confiniis Capitanei Bassæ, Beghi, & alii Officiales Pacis amantes, miseræque Plebis ac Subditorum defensiones habeantur, talesque in suis Officiis, & vocationibus diu conserventur. Spectabilis autem & Magnificus Murtesa Bassa Vezier Budensis hanc sanctam Pacem (quæ ipsius quoque operâ interveniente conclusa est) observans & custodiens diu in officio permaneat.

Non molestation of respective Territories.

X. Regna & Provincia Potentissim. Rom. Imp. terrestres & maritimæ, à potentiss. Turcar. Imp. & ab ejusdem Exercitibus non molestentur, pariter & Regna & Provincia Turcarum Imp. terrestres & maritimæ à Rom. Imp. & ab ejusdem Exercitibus non infestentur.

Oblivion of Wrongs. Ratification.

XI. Præter hæc commemorata negotia omnis generis damna, injuriæ, cædes, rapinæ, si quæ ab utraque parte contra expressos Situatorokiens. Vienn. & aliarum conclusionum Articulos, usque ad modernam Pacificationem accidissent, ob certas causas perpetua oblivione delebuntur, modernæ verò conclusiones ab utraque parte in omnibus punctis & clausulis absque ullo defectu ab omnibus Statibus & Ordinibus sancte observabuntur.

Nos volentes iis, quæ nobis hoc loci vigore horum Articulorum incumbunt, satisfacere, prænotatos Articulos & conditiones, prout sæpius de verbo ad verbum sunt inserti, pro nostra parte approbavimus, ratificavimus & corroboravimus, promittentes in verbo & fide Imperatoris, pro Nobis & Hæredibus & Successoribus nostris, quod illa omnia & singula sincere, sancte, & inviolabiliter tenebimus, observabimus, adimplebimus, & per supra memoratos nostros adimpleri debere volumus & decrevimus, dummodo similiter Serenissimus quoque Turcarum Imperator hæc omnia rata, grataque habuerit, observaverit,

uti non diffidimus, ex parte suæ Serenitatis perinde bona & integra fide omnia agi, nec ejusdem Ministros, Subditos, ac nullos iis, quæ juxta tractata, conclusa & promissa fuerint, directè vel indirectè sub ullo prætextu contraventuros esse. Harum testimonio Literarum manu nostra subscriptarum & Sigilli nostri Cæsarei appensione munitarum. Datum in Civitate nostra Viennâ Austria decima die Mensis Septembris, Anno millesimo sexcentesimo vigesimo octavo, Regnorum nostrorum Romani decimo, Hungarici undecimo, Bohemici verò duodecimo.

Jo. CHRISTOPHORUS LÖBL,

FERDINANDUS.

Ad Mandatum Sac. Cæs. Reg. Majestatis proprium.

No. 7.-Treaty of Peace, &c. Szeöniensum, March 19, 1642.*

Instrumentum prorogata Pacis ad novem annos inter Augustissimum Ferdinandum III. Romanorum Imperatorem & Ibrahim Turcarum Sultanum. Actum in Pago Szeönii die 19 Martii, 1642.

TAMETSI Pax alma in Situatorokiensi Tractatu præteritis temporibus conclusa, communi utriusque Partis consensu, in beneficium afflictæ Plebis, hactenus in suo vigore manserit, diversisque occasionibus ac Tractatibus Vienensi, Comaroniensi, Gyarmathiensi ac Szeöniensi renovata fuerit; Nihilominus cum utrinque multiplices excessus in præjudicium ejusdem intervenire contigerit, in grave damnum & calamitates miseræ Plebis. Ideo ad solatium & levamen ejusdem afflictæ Plebis, & observationem tranquillæ Pacis, tollendaque utrinque impedimenta, placuit ambobus potentissimis Imperatoribus nos infrascriptos pro Commissariis suis deligere. Ex parte quidem Potentissimi Romanorum Imperatoris Ferdinandi Tertii, Germaniæ, Hungariæ & Bohemiæ Regis, Reverendissimum Georgium Lippay de Zombor, Episcopum Agriensem, Comitatus Heves supremum ac perpetuum Comitem, suæ Cæsareæ ac Regiæ Majestatis Consiliarium, & per Hungariæ Regnum Aulæ Cancellarium, spectabilem ac Magnificum Gerhardum à Questenberg, Liberum Baronem in Jaromischiz. Pauschiz, Rappaltenkirch, Petshau & Dererburg, suæ Cæsareæ ac Regiæ Majestatis Consiliarium Bellicum, Magnificum Danielem Esterhasy de Galantha, Liberum Baronem suæ Majestatis per Hungariam personalis

* Dumont, Vol. 6. Part I. Page 245.

[ocr errors]

præsentiæ in Juditiis Locumtenentem ac Consiliarum, & Magnificum Casparem Szunyogh de Jeszeniscze & in Budetin, Liberum Baronem, Comitatus Göröriensis supremum Comitem, ac suæ Majestatis Cæsareæ Consiliarum et supremum Capitaneum Zendroviensem. Ab altera verò parte potentissimum Turcarum Imperatoris Sultan Horaim Han spectabilem & magnificum Osman Agam. Capuci Bassam, Magnificos & Generosos Mehemet Effendi, Timar, Teffterdar, Budensem, Mustaffa May Beghum Arigoniensem, Mustaffa Agam. Capitaneum Equitatus Agriensis et Mustaffa Agam Canisiensem. Qui in virtute Plenipotentiarum Nobis datarum post multos ultro citroque habitos Tractatus & labores, tandem in Pago Szony, Deo adjuvante, die decimâ nonâ Mensis Martii à Nativitate Christi, Anni millesimi sexcentesimi quadragesimi secundi currentis, die itidem decimâ notâ Luna Zilhigyl, Hegyre Mohametici millesimi quinquagesimi primi, ex communi consensu finaliter conclusimus sequentes Articulos.

Extension of Peace.

ART. I. Si quidem ex termino prioris Pacificationis Szeöniensis non nisi undecim anni restant, placuit Dominis Commissariis, ad sublevamen afflicta Plebis, adhuc novem annos illis, ad Ratificationem utriusque Potentissimi Imperatoris, in suis Diplomatibus, medio Internunciorum primitus mittendorum adjicere, ita ut universim sint viginti anni à datâ præsentium.

Ut igitur his viginti annis Pax alma sancte & inviolabiliter utrinque observetur, omnesque ad sanctam Pacem spectantes Articuli, videlicet Situatorokiensis, Viennensis, Comaroniensis, Gyarmathiensis, ac demum Szeöniensis, qui antehâc facti & conclusi sunt, in omnibus partibus, clausulis & punctis permaneant, sanctéque et inviolabiliter observentur, conclusum est.

Towns conquered and Tribute imposed, contrary to Treaty.

II. Ratione Pagorum post & ante Szeöniensem, cæterosque Tractatus violenter & contra Pacem subjugatorum ac Censuum, ex quo convenire non potuimus. Ideo ad primitus instituendam utrinque Commissionem, in qua ut juxta Situatorokiensem, Viennensem, & reliquas Pacificationes rectificentur, remisimus.

Interea verò Turcæ nullos alios Pagos sub ullo prætextu subjugent, Census Pagorum ne augeant, et si auxerint, rursus diminuant, & injurias ac calamitates tollant.

Fortresses built, contrary to Treaty.

III. Præterea in Confiniis Croaticis & aliis ratione Arcium contra Articulos Pacis ædificatarum, aliarumque Prætensionum juxta Szeöniensem Tractatum Articulo tertio ibidem quoque Commissio peragatur.

« PrécédentContinuer »