Images de page
PDF
ePub

Prohibition against attacks upon Fortresses, Capture of Prisoners and harbouring Malcontents.

VI. Ut Arces invadere & occupare, nec clam nec palam, vel aliqua practica sit licitum, neque tentando illas occupare sub quovis prætextu, nec ab ulla parte Homines in captivitatem ducere, nec receptaculum vel fomentum dare malis Hominibus & inimicis utriusque Cæsaris. Quod autem concessum est Illustrissimo Domino Bochkay, illud maneat juxta Pacta Viennæ facta.

Ransom of Prisoners.

VII. Ut Captivi ab utraque parte restituantur, & juxta æqualitatem personarum permutentur, ita ut juxta Tractationem Domini eorum contententur utrinque. Qui autem jam cum suis de redemptione concluserunt, id solvant; qui autem in suspensione armorum capti sunt, ii gratis dimittantur.

Prevention of Disputes and Acts of Injustice. Reference of important Cases to respective Sovereigns.

VIII. Ut Jaurinensi Capitaneo Generali, similiter & Bassæ Budensi, (reliqui autem ab illo dependeant) & Bano in Sclavonia reliquisque Capitaneis supremis, ultra & cis Danubium, pro evitandis forte in Confiniis oriendis contentionibus & scandalis, omnis potestas detur: quod si autem aliqua magni momenti negotia intervenerint, quæ per eos decidi non possent, ex tunc de hujusmodi uterque Imperator requiratur.

Rebuilding and refortifying of Old Fortresses.

New Fortresses.

Non-erection of

IX. Ut Arces in suis antiquis Locis, liceat cuilibet Parti reædificare, & fortificare. De novo autem Castra & Castella ædificare non liceat.

Exchange of Presents.

X. Ut ex nostra parte mittatur Legatus cum Muneribus ad Imperatorem Turcarum, et Magnificus Murath Bassa Zerdar mittat etiam Legatum suum ad nostrum Serenissimum Archi-Ducem Matthiam, Dominum nostrum benignissimum, cum muneribus; & quando nostri Legati Constantinopolim venerint, ad Ratificationem Pacis, inde quoque mittat Turcarum Imperator ad nostrum Pragam Legatum cum majoribus muneribus quam antea solitum erat.

Value of Austrian Present.

XI. Ut nunc Legatus suæ Majestatis Cæsareæ adferat Constantinopolim munus valoris ducentorum millium Florenorum, juxta promissum, semel pro semper.

Duration of Peace for 20 Years. Triennial renewal of Embassy and Presents. Heirs, Successors, &c. of Austrian Emperor included in

Peace.

XII. Ut Pax duret per Annos 20, computando à primo Januarii futuri Anni, & post Triennium mittat uterque Imperator Legatos cum muneribus ad invicem sine obligatione & nomine munerum, ad libitum cujusque & arbitrium suum. Item Personas æquales & condecentes. In his 20 Annis intelligantur omnes suæ Cæsareæ Majestatis legitimi Hæredes & Successores Regni Hungariæ Reges. Item, Fratres, Affines, & Nepotes, & horum legitimi Successores & Hæredes comprehendantur, & cum illis firma Pax maneat. Illud idem ex parte Turcici Imperatoris fiat & intelligatur.

Rebuilding and enlargement of Waizium.

XIII. Ut Waizium possit ædificari & amplificari, in manibus nostris manens.

Treatment of Austrian Ambassadors on arrival at The Porte.

XIV. Ut quando S. C. M. Legati ad Portam pervenerint, sit illis liberum petere à Cæsare Turcico quicquid voluerint.

Certain Towns and Fortresses freed from Turkish Dominion. XV. De Villis dedititiis transactum est, ut illæ, quæ cum Arcibus Tulek, Somosko, Hainaczko, Diuin, Kekko, Zechen, Gyarmach, Palanka, Nograd, & Vacia, a deditione & jugo Turcico liberatæ sunt, illæ nec in posterum illis sint dedititiæ aut tributariæ, postquam Arces illæ nunc in manibus nostris habeantur, & ad illas nemo Turcarum aut Ispaiarum quicquam Juris habeat, ubicunque tandem habitent, nec eas ad deditionem compellant. Exceptis illis Pagis qui post captam Agriam continue & semper fuerunt Tributarii, quos in ea deditione manere necesse est: Extra illas, Agrienses Turcæ nullas Villas sibi subjungent.

Certain Towns of Strigonium remain subject to Turks.

XVI. Quod ad partes Strigonii attinet, quando Christiani illud à Turcis receperunt, sicut eo tempore Turcæ Villas illas subjugarunt, & possederunt, illas etiam nunc & deinceps co sint subditæ, sed aliæ extra illas à Turcis non compellantur ad deditionem.

Visit and disposal of Towns near Canisa by Commissioners. Nonpayment of Tribute or Tithes by Nobles. Non-collection by Turks of Tributes, except ex necessitate rei. Observance of Treaty.

XVII. De Villis circa Canisam sitis tractatum est, quod Bassa Budensis, similiter & Dominus Franciscus Battyani suos homines præcipuos expediant, et ii revideant Villas & recenseant, quæ illic fuerint

& rectificent. InterVillas dedititias, si qui Nobiles habitant, aut domos habent, ii Turcis nec Tributum, nec Decimas pendant, neque ulla in parte Tributarii sint, sed per omnia tam in bonis, quam in Personis, liberis habeantur. Et quicunque legitimo Regi nihil pendunt, nec Turcis aliquid pendant. Et Turcæ ad Villas ne egrediantur, sed per Judices Villarum suos proventus exigant. Verum si Judices id non præstarent, scribatur Capitaneis & Dominis Terrestribus eorum, ut ii compellant. Si eo modo quoque nihil efficeretur, tunc exeant Turcæ ad compellendum. Eodem modo ex parte Hungarorum fiat & intelligatur.

Nos itaque sæpefatæ suæ Majestatis Cæsareæ & Regiæ, Domini nimirum nostri clementissimi, Commissarii & Consiliarii, nomine & in Persona suæ Majestatis atque præcipue Serenissimi Archi-Ducis Matthiæ, Domini itidem nostri clementissimi, totiusque Inclytæ Domus Austriacæ, nos obligamus, certoque promittimus, præscriptos suæ Majestatis Cæs. & Regiæ, Serenitatisque sua Articulos, inter nos & prædictos, Magnificum Aly Bassa, atque Hebil Effendi Kadiam Budensem, nomine Potentissimi Turcarum Imperatoris conclusos, donec ex parte Turcarum non infringentur, in omnibus punctis & clausulis observabimus, & per eorum quoque supremum Szerdar, Capitaneosque & reliquos Præfectos, quorum interest, firmiter & inviolabiliter observabuntur. In cujus rei fidem & firmitatem, presentes hasce Literas, manibus nostris subscriptas, et Sigillis roboratas universis & singulis, quorum interest, pro Testimonio dandas duximus & expediendas. Datum in Castris infra Danubium & Fluvium Situa positis, in Festo St. Martini, Anno Domini MDCVI.

Confirmatio Cæsarea.

Rudolphus Secundus Divina favente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ, Sclavoniæ Rex, Archi-Dux Austria, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, Styriæ, Carinthiæ, Carniolæ, &c., Marchio Moraviæ, Dux Lucenburgæ, ac superioris & inferioris Silesiæ, Wurttenbergæ & Teckæ, Princeps Sueviæ, Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferretis, Kyburgi & Goritiæ, Landgravius Alsatiæ, Marchio Sacri Romani Imperii, Burgoviæ ac Superioris & Inferioris Lusatia, Dominus Marchiæ, Sclavoniæ, Portus Naonis & Salinarum, &c.

Recognoscimus & memoriæ commendamus tenore præsentium, quibus expedit universis pro nobis & Hæredibus & Successoribus nostris. Quod cum inter nos ab una, & Serenissimum ac Potentissimum Principem Dominum Sultanum Achometem Imperatorem Turcarum ac Asiæ & Græciæ, parte ab altera, per communes nostros Commissarios, cum idoneis Plenipotentiis instructos & ad id deputatos, sit inita, facta & conclusa Pax in viginti Annos proxime sequentes

videlicet, ut inter utriusque Partis Regna, Provincias, Principatus, Dominia, Urbes, Terras, Oppida, ac Loca, tam terrestria quam maritima, omnesque & Subditos & Milites eorum, mutua, bona, vera, firma & constans ac sincera esse debeat, eaque a Nobis juxta conditiones, quorum Tenor de verbo ad verbum sequitur, vere, sancte atque inviolabiliter observetur, & mutuo universis & singulis Capitaneis, Præfectis, Officialibus utriusque Partis omnibus Ordinum Bellicorum Ductoribus, nec non Militibus & Subditis, & quibuscunque aliis Finitimis, serio ac stricte demandatur, ut ab ipsis quoque hæc Pax firmiter & inviolabiliter observetur.

Fiat Insertio.

Nos volentes iis, quæ nobis hoc loci vigore hujusmodi Tractationis incumbunt, eadem integritate, qua ad hosce Tractatus accessimus, satisfacere, prænotatam Pacificationem, & omnes ejusdem conditiones atque Articulos, prout superius sunt descripti, & de verbo ad verbum inserti habentur, pro nostra parte, ex certa nostra scientia, animoque bene deliberato, & omni meliori modo approbavimus, ratificavimus & corroboravimus, prout vigore præsentium approbamus, ratificamus & corroboramus. Promittentes in verbo & fide Imperatoris pro Nobis & Hæredibus ac Successoribus Nostris, quod illa omnia & singula sincere, sancte & inviolabiliter tenebimus, observabimus, adimplebimus, ac per supradictos Hæredes & Successores nostros, eodem plane pacto observari, adimpleri debere volumus atque decrevimus: ac tam nos ipsos quam eos ad id quam efficacissime obligamus & obligatos & adstrictos reddimus, omni dolo ac fraude postpositis & semotis: dummodo similiter Serenissimus quoque Turcarum Imperator hæc omnia rata grataque habuerit, observaverit, adimpleverit, ac Literis suis corroboraverit & confirmaverit, quemadmodum non diffidimus ex parte Serenitatis suæ Ministros, Subditos ac Milites iis quæ juxta promissa tractata & conclusa fuerint, directe vel indirecte, quovis prætextu quæsito, contraventuros esse. Harum testimonio Literarum, manu nostra subscriptarum & Sigilli nostri Cæsarei appensione munitarum. Datum in Arce nostra Brandisii die nona Mensis Decembris Anno Domini millesimo sexcentesimo sexto, Regnorum Nostrorum Romani trigesimo secundo, Hungarici trigesimo quinto & Bohemici itidem trigesimo secundo.

RUDOLPHUS.

LEOPOLDUS a STRALENDORFF,
Ad Mandatum Sac. Cæs. Majestatis proprium.
JO. BAROCTIUS.

No. 2.-Treaty of Peace, &c. Vienna, December 1, 1615.*

Renovatio Pacis Situatorocensis novis Articulis auctæ, & in viginti annos proximos prorogate, inter Matthiam Imperatorem Romanorum, & Achometem Turcarum Sultanum. Facta Vienna 1615.

MATTHIAS Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniæ & Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatia, Croatia, Sclavoniæ aliorumque eo pertinentium Regnorum, Ditionum ac Provinciarum, &c. Rex, Recognoscimus & memoriæ commendamus tenore præsentium, quibus expedit universis, pro Nobis, Hæredibus & Successoribus nostris. Quod cum super Pace, quæ inter Divum quondam Rudolphum secundum Romanorum Imperatorem, Dominum Fratrem nostrum colendissimum augustæ memoriæ, & Serenissimum ac Potentissimum Dominum Sultanum Achometem Turcarum Imperatorem, ac Asiæ & Græciæ, &c., vicinum & amicum nostrum honoratum ad Situatorock per utriusque Partis Commissarios ad id deputatos in viginti annos immediate sequentes inita & conclusa mutuoque Juramento grata habita, & corroborata fuit, certæ difficultates & controversiæ exortæ essent, atque ad eas explicandas & componendas novi utrinque Commissarii in nostra Austria Civitate Vienna convenissent, ex parte scilicet nostra Reverendissimi spectabiles & Magnifici, Dominus Franciscus Forgach de Ghymes Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis & Archiepiscopus Ecclesiæ Metropolitana Strigovien: locique ejusdem Comes perpetuus Primas Hungariæ Legatus natus summus & Secretarius Cancellarius & Consiliarius noster Melchior Silesiæ Episcopatuum Viennensis, & novæ Civitatis Episcopus, Consilii nostri Intimioris Director, Joannes a Molart Liber Baro in Reineg & Drosendorf, &c., intimus Consiliarius & Concilii nostri Bellici Præses, Viennensis nostræ Guardia Supremus Capitaneus & Cubicularius, Adolphus Comes ab Althaim de Goltburg, Liber Baro in Muersteten, Philippus Comes de Solms, Baro in Muntzenberg, & destinatus noster supremus Capitaneus Ladislaus Pethe de Hethes, Comes Comitatus Thornensis Consiliarius noster, & Cameræ nostræ Hungaricæ Præfectus, Paulus Apponii de Nagii Apponii, &c., fideles nobis sincere dilecti, & ex parte dicti Imperatoris Turcarum Magnifici sincere nobis dilecti Ahmet Tihaja & Gasparus Gratiani Pax illa prior Situatorocensis renovata & confirmata, sed duodecim etiam novis Articulis aucta, & in viginti annos proximos continuo duratura extensa fuit, quemadmodum ad verbum sequitur.

*Dumont, Vol. 5. Part 2. Page 264.

« PrécédentContinuer »