Œuvres complètes, Volume 3

Couverture
 

Avis des internautes - Rédiger un commentaire

Aucun commentaire n'a été trouvé aux emplacements habituels.

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 280 - Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne qua suspicio gratiae sit in scribendo? Ne qua simultatis?
Page 26 - Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus. 33 Quam ob rem quis hoc non iure miretur, summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat...
Page 14 - ... omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut excitandis expromenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque, et eruditio libero digna, celeritasque et brevitas et respondendi, et lacessendi, subtili venustate, atque urbanitate coniuncta. 18 Tenenda praeterea est omnis antiquitas, exemplorumque vis ; neque legum, aut iuris civilis scientia neglegenda est.
Page 376 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Page 466 - Quid, ego non cognosco, inquit, vocem tuam? Hic Nasica: Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsiî 277.
Page 272 - Erat enim historia nihil aliud, nisi annalium confectio : cujus rei, memoriaeque publica e retinendae causa, ab initio rerum romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi ; ii, qui etiam nunc annales maximi nominantur.
Page 40 - Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, afferant proprium : compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinctam. Haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est, 51 aut omnium irrisione ludatur.
Page 102 - Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partes distributa ; ut deberet reperire primum, quid diceret ; deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere...
Page 16 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Page 550 - Quand sur une personne on prétend se régler, C'est par les beaux côtés qu'il lui faut ressembler...

Informations bibliographiques