Images de page
PDF
ePub

paraverat (1): tanta pio regi cantuum cura: tantus amor inerat sacræ musicæ, quâ laudaretur Deus.

Iisdem instrumentis musicis, Davidis studio comparatis, ejusdem Davidis hymnos Israelitæ reduces instaurato templo, duobus etiam choris constitutis iterabant, quingentis fere annis postquam David obiit: ut tot post sæcula, non modò sacræ ejus voces, verùm etiam citharæ, nablia (2), aliaque instrumenta quibus ipse usus erat, piorum in cœtibus audirentur quæ ideo memoravimus, ut constaret apud omnes, sanctum Davidem divino numine unum fuisse excitatum, quo auctore non modò sacra cantica, sed etiam ipse canendi psallendique ritus ad tam longinqua tempora propagaretur. Nam secuta sæcula commemorare quid attinet, cùm omnes sciant et ab Hebræis, et à Christianis Psalmos Davidicos fuisse celebratos: quibus non modò urbes pagique, sed etiam deserta et invia personarent, et pias in lacrymas agrestes etiam animi colliquescerent.

III. — Munimenta fidei in Psalmis : primùm ex commemoratione rerum antiquarum; tum, decurrentium.

Nec immeritò. Cùm enim, teşte Augustino, nullum aliud canticum nos doceat Deus, nisi fidei, spei et caritatis (3), nihil Psalmis utilius ut fides roboretur, spes efferatur altiùs, caritas inardescat. Et fidem quidem quæ fulciant, hæc sunt. Primùm commemoratio beneficiorum ac miraculorum Dei, ex quo miseratus homines ignorantiâ mersos, et falsis plerumque addictos numinibus, patrem fidei nostræ

(1) Par. XXIX. 26, 27.- (2) 1. Esd. 11. 10, 11. Neh. x11. 35, 39. (3) Enarrat. in Ps. xcI. n. 1.

[ocr errors][merged small]

Abraham pacto fœdere sibi copulavit, ejusque familiæ in magnum jam populum excrescenti, pastorem se, ac peculiarem regem præbuit. Quo factum est, ut à servitute Ægyptiacâ liberatam, ac per Mosen mediatorem ornatam legibus, firmatam imperiis, castissimis sanctissimisque religionibus ac ceremoniis consecratam, confirmato amplificatoque fœdere, in terram Chanaanitidem ex veterum promissorum fide induceret : seque Abrahami, Isaaci, Jacobique Deum, eumdemque cœli ac terræ conditorem, quem Abramidæ colerent, esse testaretur.

Quin etiam suo tempore Davidem, ex pastore ovium regem, nec minùs pietate atque clementiâ, quàm fortitudine victoriisque nobilem suscitavit, quo duce Abramidarum imperium longè latèque propagaretur, pulsisque Jebusais, illa Jerusalem ac mater nostra Sion, divino nomini initiaretur; princeps urbium scilicet, sacrorumque juxtà ac legum majestatisque custos, regnique pariter et sacerdotii caput. Quid quòd eumdem Davidem inclytum regem, uti jam memoravimus, divino actum instinctu, vatem ac poetam psaltenque Israelis, eumdemque ut rerum gerendarum ducem, ita etiam canendarum auctorem præconemque finxerit? Unde potissimum nobis hic Psalmorum liber prodiit, quo sua pariter majorumque, imò verò ipsius Dei gesta, vates divinissimo atque excelsissimo præditus spiritu, sempiternæ memoriæ consecravit.

IV.-Vetus apud omnes gentes carminum canticorumque institutum: Mosis aliorumque exempla.

Sanè apud omnes populos ille ritus vetustissimus longèque sanctissimus inolevit, ut suas majorumque

res carmine celebrarent, ipsisque numeris, ipsa suavitate cantûs auribus commendatas, animo etiam ac memoriæ altiùs infigerent. Quo ritu primus Moyses cùm divino numine duo quædam præstitisset, ut Israelitas et per mare Rubrum traduceret, et ab hostibus liberos sanctissimis legibus informaret, gemino carmine hæc duo commendavit, suumque illud protulit: Cantemus Domino: gloriosè enim magnificatus est; equum et ascensorem dejecit in mare (1) : cùm undis obruti hostes adhuc in conspectu essent, et marinis fluctibus jactata cadavera volverentur. Nec minùs excelsum illud quod moriturus cecinit : Audite, coli, quæ loquor (2) : ut legem tot signis portentisque firmatam, hominum mentibus inculcaret. Quo etiam fonte manarunt ea cantica, quorum in libro Numerorum initia legimus (3). Nec piis fœminis defuit ille cantandi prophetandique spiritus. Itaque illa Debbora (4) superbissimum Sisaram fœmineâ manu cæsum, ac profligatos hostes currusque diruptos, et subjecit oculis, et posterorum memoriæ tradidit, victoremque laudavit, non hominem, sed Deum. Notum quoque Annæ præstantissimæ fœminæ concepto Samuele, canticum (5), haud minore grandiloquentiâ et exultatione prolatum ut frustra Græcia jactet Lesbiam illam suam: nobis quoque præsto sunt nostræ poetrides, quæ non infandos amores, sed castissimos juxtà ac vehementissimos in Deum affectus promant. His igitur David exemplis animatus, eodemque spiritu afflatus, quæ in se Deus beneficia contulit, quæque sibi armis exequenda man

(1) Exod. xv. I. — (2) Deut. XXXII. I. — (3) Num. XXI. 17, 27. —. (4) Judic. v. (5) 1. Reg. 11.

davit, ea pulcherrimis suavissimisque constricta versibus, lyræque seu psalterio apta concinuit, Alcæumque et Pindarum et Flaccum, quàm dignitate rerumque gestarum gloriâ, tam suavitate et magniloquentiâ vicit. Secutus Ezechias Davidem, rex regem, patrem filius (1): secuti alii vates, Isaias (2), Jonas (3), Habacucus (4), rerumque mirabilium historiam cantibus illustratam, ac temporum signatam notis, posteris reliquerunt. Quæ cantica nos, ne quid huic operi deesset, et hîc commemoravimus, et ad calcem hujus libri exponimus.

V.-Res antiquæ in Psalmis recensitæ.

Hic verò juvat Israelitis impensè gratulari, quibus historiam Moses ipse legislator princepsque contexuit; quibus odas, dramata, idyllia pastoralesque lusus; quibus sententias versibus distinctas informandis moribus composuere reges; quibus denique, pro Simonide, Theocritoque et Theogni et Phocylide, David et Salomon inclyti reges, fuere. Atque horum operâ id consecuti sumus, ut quod postea præcepit Plato, poetici modi, divinissimum scilicet loquendi et scribendi genus, non nisi divinis divinorumque virorum laudibus celebrandis, inculcandisque legibus inserviret. Quippe David, noster Pindarus, aliique lyrici nostri, non agones Olympicos et pugnas umbratiles, sed Abrahami, Isaacique ac Jacobi fidem, et beata Josephi vaticinia ac somnia, plagasque Ægyptiacas, ultricemque Dei manum, atque ipsius auspiciis decertata 'prælia, populique etiamnum profugi ac per

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

deserta vagantis errores, seditiones, flagitia atque supplicia, atque inter hostiles insidias successus mirabiles; legem etiam in monte Sinaï tam conspicuâ divini numinis præsentiâ in ipso fugæ initio promulgatam; denique totam à Mose conscriptam historiam, ipsiusque adeò Mosis dubitantis hæsitantisque lapsum, quæque inde secuta sunt inculcanda ac repetenda posteris, versibus alligarunt, iisdem quoque verbis quæ in Mosis historiâ continentur. Hinc illud à Numerorum libro in Psalmos translatum: Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (1). Quid quòd sanctus David, illatâ arcâ fœderis in Sionis arcem, illud iterabat quod est in eodem Numerorum libro proditum: Cùm elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, à facie tud (2). Unde nemo non videt promanasse hæc Davidis arcam attollentis: Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (3), et cætera totidem verbis, quot Moses proferebat. Nec minùs insigne illud mandatum Aaroni ac filiis, ut plebi benedicerent: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te : ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tuí (4); quæ translata à Davide in hunc Psalmum : Deus misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostrí (5). Atque hæc, aliaque id genus, cùm ex libris à Mose conscriptis atque ex antiquissimis sub eodem Mose frequentatis ritibus repetebant, nihil aliud quàm Mosen, resque

(1) Ps. LXXVII. 30, 31. Num. xi. 33. (2) Num. x. 35. (3) Ps. LXVII. 2. - (4) Num. vi. 24, 25. — (5) Ps. LXVI. 2.

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »