Images de page
PDF
ePub

sonus eorum: et in fines orbis verba eorum.

Soli posuit tabernaculum in eis.

Et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo: exultavit ut fortis ad currendam viam :

A summitate cœli egressus ejus et cursus ejus usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat à calore ejus.

Lex Domini immaculata,

vit sonus eorum : et in fines orbis terræ verba eorum.

6. In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo:

Exultavit ut gigas ad currendam viam, 7. à summo cœlo egressio ejus:

Et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat à calore ejus.

8. Lex Domini immacula

eò quòd ubique celebretur perfectissimi operis summa, et ad normam exacta pulchritudo. Sanior tamen 70. ac Vulgatæ lectio, Sonus: levissimâ inflexione hebraici vocabuli Kouam, quod est delineatio, à Kolam : quod est sonus. Melius sanè dicitur exire sonus, atque omnia pervadere: tum accuratiùs respondet antecedentibus : atque his in fine versûs vocibus: In fines terræ verba eorum : sensu scilicet iterato in morem Hebræorum : denique sic legit Apostolus, atque apostolicæ prædicationi ex antiquà traditione aptat, Rom. x. 18. Quod omnino sono congruit, non alteri illi lectioni hebraicæ.

6 In sole posuit: soli posuit tabernaculum in eis: in cœlis, scilicet: Heb. id est solem in cœlis collocavit. Fecit Deus duo luminaria, et posuit in firmamento cœli. Gen. 1. 16. De cœlo locutus David, in sole, parte cœli nobilissimà, mentis defigit oculos, ejusque exequitur pulchritudinem, celeritatem ac vim. Et ipse tanquam sponsus. En pulchritudo tanto cum splendore orientis. Non pulchrior è thalamo novus sponsus prodit, non splendidiore amictu, non mirabiliore colorum varietate adornatus.

7 Exultavit. Jam ad celeritatem pergit, inductà comparatione cursoris à carcere ad metam, non tam passibus, quàm saltibus, properantis ut gigas: ut fortis; Hier. Quasi diceret, formosus quidem ut sponsus, non tamen delicatus aut mollis, sed fortis, rapidus, indefessus. A summo cœlo... ad extremum cœlum : ab oriente ad occidentem occursus ejus : cursus, Hier. revolutio.

8 Lex Domini. Secunda pars Psalmi, in quà à sapientiâ Dei mundum ordinantis, transit ad legem mores hominum componentem, transitu in Psalmis frequente. Sic Ps. cx. Magna opera Domini :

convertens

convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Præcepta Domini recta, latificantia cor; mandatum Domini lucidum, illuminans oculos.

Timor Domini mundus, perseverans in sæcula; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.

Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et fav um redundantem.

Unde servus tuus docebit ea; in custodiendis eis retributio multa.

Errores quis intelligit? ab occultis munda me.

A superbis quoque libera servum tuum. Si non fue

ta, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9. Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10.TimorDomini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.

11. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum.

:

12. Etenim servus tuus custodit ea: in custodiendis illis retributio multa.

13. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; 14. Et ab alienis parce ser

vo tuo.

mox fidelia omnia mandata ejus. Ps. cxviii. 89. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo, etc., tum 92. nisi quod lex tua meditatio mea est, etc. Lex Domini: nota hîc varia vocabula ad designandam legem, de quibus vide in Ps. cxvIII.

9 Justitiæ: præcepta : Hier. mox, mandatum.

10 Timor Domini sanctus: mundus: Hier.

"Lapidem pretiosum. Paz Heb. quæ vox redditur, topazion, Psal. cxvIII. 127. Volunt esse aurum exquisitissimum. Mel et favum. Addit Heb. redundantem.

12 Custodit ea. docebit ea : Hier. alii, illustratur, admonetur ab eis. In custodiendis illis retributio multa : legis executio, cùm multa bona affert, tum ipsa sibi merces.

13 Delicta: errores: Hier. Cùm lex tam sancta sit, tam recta; nosque tot perversis cupiditatibus implicit, quis omnes errores intelligat etiam suos?

14 Ab alienis, à peccatis alienis quibus quocumque modo communicavero. At Hier. à superbis. Alii, à superbis, ut sensus sit, BOSSUET. I.

9

rint dominati meî, tunc immaculatus ero, et emundabor à delicto maximo.

Sint placentes sermones oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo; Domine, fortitudo mea, et redemptor meus.

Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero; et emundabor à delicto maximo.

15. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.

Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

libera me tum ab occultis, tum ab apertis transgressionibus. Sensus Vulg. melior, ortus ex litterulæ diversitate. Si met... mel, non à nominat. sing. meus, sed ab ego, genitivo casu. Si ab occultis et alienis peccatis mundus sim, de cæteris vix erit quòd ti

meam.

15 Et erunt... sint placentes: Hier.

Notat Theodor. in hoc Psalmcs tres leges; naturalem, à 1. . Mosaicam, ab 8. Novi Testamenti, in quo remissio peccatorum et vitæ novitas, à 13.

PSALMUS XIX.

DEPRECATORIUS.

Rege ad bellum procedente.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus David.

EXAUDIAT te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion roboret te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Semper.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. EXAUDIAT te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

3. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. 4. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

› Tribulationis : belli scilicet, quod semper magna calamitas est.

Det tibi secundùm cor tuum, et omnem voluntatem tuam impleat.

Laudabimus in salutari tuo, et in nomine Dei nostri ducemus choros. Impleat Dominus omnes petitiones

tuas.

Nune scio, quoniam salvabit Dominus Christum suum; exaudiet eum de cœlo sancto suo, in fortitudine salutis dexteræ ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem nominis Dei nostri recordabimur.

Ipsi incurvati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus.

Domine, salva; Rex, exaudies nos in die, quâ invocaverimus te.

5. Tribuat tibi secundùm

cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

6. Lætabimur in salutare tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7. Impleat Dominus omnes petitiones tuas : nunc cognovi quoniam salvum fecit DominusChristum suum. Exaudiet illum de cœlo sancto suo; in potentatibus salus dexteræ ejus.

8. Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus.

10. Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die, quâ invocaverimus te.

5 Consilium... confirmet. impleat. Hier.

6 Salutari. Salus sæpe pro victorià, cujus fructus est, in Scripturis accipitur. Vid. Judic. xv. 18. Magnificabimur: ducemus choros Hier. signa victricia erigemus: Heb. triumphabimus.

7 Nunc cognovi. Nunc scio quoniam salvavit Dominus Christum snum Hier. Christum suum; regem. In potentatibus. In fortitudine salutis dexteræ ejus : Dei scilicet. Hier. id est, in invictâ illâ vi servatricis dexteræ Dei.

8 In nomine Domini. Nominis Domini Dei nostri recordabimur: Hier.

9 Obligati sunt: quasi compedibus vincti. Incurvati sunt : Hier. ie Domine, salvum fac... Domine, salva; Rex, exaudies nos, etc. Hier. Regem vocat Deum regem regum. Vulg. planior et convenientior.

PSALMUS XX.

EUCHARISTICUS.

Rege post victoriam redeunte.

VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, Psalmus David.

DOMINE, in fortitudine tuâ lætabitur rex, et in salutari tuo exultabit vehementer.

Desiderium cordis ejus dedisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Semper.

Quoniam prævenisti eum in benedictionibus bonitatis; pones in capite ejus coronam de obrizo.

Vitam petivit à te, et dédisti ei longitudinem dierum in sæculum et in æter

num.

Magna gloria ejus in salutari tuo; gloriam et decorem pones super eum.

Pones enim eum in bene

VERSIO VULGATA. 1. In finem, Psalmus David.

2. DOMINE, in virtute tuâ lætabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer.

3. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti

eum.

4. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

5. Vitam petiit à te, et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.

6. Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum.

7. Quoniam dabis eum in

2 Exultabit vehementer. Quantùm exultabit: Hebr.

3 Voluntate labiorum. Prolatione labiorum: Heb. precum fructu. 4 Dulcedinis... bonitatis: Hier. Lapide pretioso. obrizo: Hier. auro scilicet. Paz Heb. suprà XVIII. 11.

6 In salutari tuo. Te salvante, et ita semper exponendum.

? Benedictionem in sæculum... sempiternam : Hier. vultu tuo: favorabili.

« PrécédentContinuer »