Images de page
PDF
ePub

universam dicto audientem, stabilique et æternâ lege constrictam. Statuit enim ea in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit (1). Quæ quidem ita se ingerunt sensibus, ut simul ducant ad ea quæ sensum omnem exsuperent. Unde etiam illud: Și ascendero in cœlum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si habitavero in extremis maris, illuc manus tua deducet me (2): ut prorsus insaniat, qui enormem, gigantæamque formam, non verò Deum ipsum quaquaversus, nullâ jam corporeâ mole nedum humanâ specie, diffusum intelligat.

XVIII. Comparationes in Psalmis : mira ac sublimissima brevitas.

Huc accedunt ex rebus notissimis ductæ comparationes, atque illæ quidem non ambitiosè velut ad pompam ostentatæ, sed uno verbo transactæ ad intelligentiam: quale est illud: Sicut fluit cera à facie ignis; sic pereant peccatores à facie Dei (3) : et illud: Custodi me, ut pupillam oculi (4): quo non modò graves ictus; verùm etiam levissimus quisque contactus, atque ipsa, ut ita dicam, festuca depellitur. Quid illud: Et ipse tanquam sponsus (5): quo uno verbulo solis orientis pulchritudo ornatusque adeo nitet, nihil ut addi possit. Jam illud: Exiliit ut fortis (6): quo subjiceretur oculis tanta ejusdem celeritas stadium decurrentis, et uno veluti saltu immensa cœli spatia peragrantis. Neque prætermittendum illud, quod etiam tardissimi sentiunt: Vidi impium..... sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (7): quo non modò ruina ingens, sed subita

(1) Ps. cxlviii. 6. —(2) cxxxviii. 8,9, 10.—(3) LxvII.3. —(4) XV1. &. -(5) xviii. 6. (6) Ibid. -- \7) xxxvi. 35, 36.

a

atque improvisa conspicitur. Et quidem fatendum est vates nostros, omnibus in rebus effingendis artifices egregios; tum in exponendâ rerum humanarum vanitate præcipuos. Quid enim fluxum magis quàm illud, tanquam flos agri, sic efflorebit (1): hortorum dicere potuit: agri maluit; ne cura, ne locus tenuem illam vitam protraherent. At illud etiam levius: Sicut umbra cùm declinat (2) : et tamen alibi rem accelerat : Velut somnium surgentium, Domine (3): ut parum sit impios, qui sibi florentes fortunatique videntur, ad somnii inanitatem redactos ; nisi etiam illud somnium tale sit, non quale intempestâ nocte aliquanto temporis spatio ducitur, sed ut somnium surgentium, quod statim evanescat: quo quid rapidius? et tamen habuere divini poetæ, quod præcipitantiùs curreret, dum mille annos, diem hesternam quæ præteriit (4), reputant; ut non modò vita humana tota, verùm etiam longissima tempora nihil esse, ac cœpta vix, jam avolasse videantur. Quo loco prætermittenda non est illa brevitas, sacris scriptoribus, atque imprimis Davidi familiaris. Neque enim ut scriptorum vulgus, in fingendis rerum imaginibus minutissima quæque persequitur; sed in rebus effigiandis, velut in humano vultu, quæ magis emineant lineamenta seligit, quæ unâ vel alterâ lineâ exprimat: ex quibus existere, non tam imago, quàm res ipsa videatur. Sit exempli loco illa tempestas: Dixit, et adstitit spiritus procellæ : intumuerunt fluctus: ascendunt usque ad cælos; et descendunt usque ad abyssos (5): sic undæ susque deque

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

volvuntur; quid homines? Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius: et omnis eorum sapientia absorpta est (1) : quàm profectò fluctuum animorumque jactationem, non Virgilius, non ipse Homerus tanta verborum copiâ æquare potuerunt. Jam tranquillitas quanta? Et statuit procellam ejus in auram (2). Quid enim suavius, quàm mitem in auram desinens gravis procellarum tumultus, ac mox silentes fluctus post fragorem tantum? Jam quod nostris est proprium, majestas Dei quanta in hâc voce; Dixit, et procella adstitit! non hic Juno Eolo supplex, non hic Neptunus in ventos tumidis exaggeratisque vocibus sæviens, atque æstus iræ suæ vix ipse interim premens; uno ac simplici jussu statim omnia peraguntur.

Et tamen illa descriptio paulò fusior, ut illum locum decebat; aliæ breviores ut ista: Fallax equus ad salutem (3): et hæc : Cadent à latere tuo mille et decem millia à dextris tuis: ad te autem non accedet interitus (4). Denique in nostris scriptoribus ipsius orationis tanta est tamque circumcisa brevitas, ut eam assequi vulgari sermone vix liceat: quale est illud Respicis terram, et tremit: tangis montes, et fumant (5): quo loco quis dixerit non jam verba rebus, quæ vis sermonis est, sed verbis substitutas res? Nec absimile illud: Das eis, colligunt: aperis manum tuam, saturantur bonis : abscondis faciem tuam, conturbantur: aufers spiritum eorum, deficiunt (6) : nempe sancto prophetæ, divino, ut videre est, agente spiritu, nec tantùm otii est, ut vel indicet id statim ac momento fieri: quin ipsum illud statim ex

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ipso sermonis cursu cernitur; nec vacat particulas conjunctivas, quæ vincula sunt orationis, ponere ; nisi quod in extremâ clausulâ sic scribitur: Et in pulverem suum revertuntur (1): ut tandem oratio in ipsa tam veri nihili, si ita loqui fas est, consideratione paulùm immoretur, creataque omnia fateantur tandem, nihil esse verè suum præter pulverem.

Illud quoque quàm breve, quàm magnum : Ponens in thesauris abyssos (2). Ingentem domum videas orbem universum, in quâ non modò multa conspicua, nobilia, illustria, sed etiam alia recondita, inaccessa, ipsius domini aut familiarium forsitan oculis reservata. Tum illud ejusdem ferè generis: Educens ventos de thesauris suis (3) : en vim ventorum mirabilem; latentem sanè, et tamen cùm libuit, vel ut ex altissimo naturæ penu erutam occultissimis causis, unde existant nubes, pluviæ, ac per dies noctesque nunc serenitas expansi ac perspicui ætheris, nunc obscuri et contracti horridior, ac suo quodammodo venerabilior species. Deficiet me dies, si talia è Psalmis enarrare pergam: relata quædam quæ ingeniorum acuerent diligentiam.

[blocks in formation]

Quid illi in tantâ sermonis brevitate rapidi concitatique motus, qui attentum lectorem languescere non sinunt : ex quibus efflorescit illa figurarum tam concinna, tam læta, tam propemodum immensa et inexhausta varietas: unde personarum ac rerum subitæ commutationes. Sumamus enim unum vel

[blocks in formation]
[ocr errors]

brevissimum Psalmum de senatorum ac judicum majestate: Deus stetit in synagoga Deorum (1). En subjicitur oculis augustissimus ille consessus: tum Dei allocutio; atque increpatio primùm: Usquequo judicabitis iniquitatem? deinde adhortatio: Eripite pauperem : de manu impiorum eruite. Quo Dei increpantis sermone finito, jam propheta sanctus tacitè apud se cogitans quàm parùm attenderint; in has erumpit voces: Nihil norunt, nihil intelligunt: in tenebris ambulant. Hæc de perversis judicibus : mox autem : Nutant omnia fundamenta terræ: conversis jam oculis ad ipsos eventus judiciorum corruptelam consecutos. Neque hic conquiescit : nam ecce ipse Deus iterum: Ego dixi: Dü estis: ut animum erigant: et confestim, ne supra modum efferantur: Verumtamen sicut homines moriemini. Sic enim decebat Deum pro majestate suâ, nunc erigere, nunc deprimere, velut è nutu pendentes suo, homines excelsissimo etiam loco constitutos. Denique ad Deum sermone converso: Surge, Deus, judica terram: tanquam diceret: hominum perversa judicia tu ipse judica, quoniam omnes gentes tuæ sunt, nec imperium tuum ullo fine clauditur. Quanta igitur in octo versibus rerum personarumque commutatio! tum quanta suppressa sunt, quæ si verbis expresseris, frigescet oratio: sed ipso erumpendi impetu testantur, quàm ex imo prosiliant, tanquam è fornace prorupti flammarum globi. Jam celeres animi motus quanta verborum vis sequitur! Non enim ait tantùm : Liberate egenum: sed eripite: vim enim adhiberi oportet, non frigida et lenta officia. (1) Ps. LXXXI. per totum.

« PrécédentContinuer »