Images de page
PDF
ePub

Neque concussa regna memorat, quod erat obvium: sed terræ totius fundamenta labefacta, emotamque molem, atque alia in hunc morem: quæ qui non senserit, aut frigidè legerit, stipes saxumque sit. Quid illud? Juvat enim aliquot exempla ponere, quibus lector instructus ad similia cogitanda suâ sponte assuescat: Deus ultionum, Domine! Deus ultionum, appare (1). Increpituro scelera gentis humanæ nullum aptius dicendi exordium occurrebat, quàm adversùs impios invocatio Dei sub hoc titulo, Deus ultionum, eoque ingeminato ad incutiendum terrorem. Quàm vivida esse oportet, quæ tali compellatione incipiunt ! Nec abludunt sequentia per admirationem et interrogationem; Usquequo impii, Domine, usquequo impii superbient? Tum subjectæ oculis velut ex hoc superbiæ fonte exortæ rapinæ, cædes, fanda atque infanda omnia: Domine, plebem tuam conterunt: hæreditatem tuam affligunt. Tum personæ inductio: Et dixerunt; Non videbit Dominus: mox, quàm pressus ille argumentandi modus: Intelligite, insipientes: stulti, aliquando sapite: qui plantavit aurem, non audiet? Deinde exclamatio: Beatus homo quem tu erudieris, Domine! Tum indignatio: Quis consurget mihi adversùs maleficos? Tum suî allocutio ad seipsum : Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, sustentavit me. En uno tenore, suæ infirmitatis conscius animus, ac statim auxilio divino confirmatus: tanta est, tamque præsens opitulantis Dei efficientia ac virtus. Jam verò cogita quo ab initio ista profecta sint, utque ab invocatione Dei,

(1) Ps. XCII. per totum.

ad

hominum corruptelas, ad increpationem, ad indignationem, postremò ad fiduciam poeta decurrit : quod erit perlegenti obvium. Omnino concitatus semel animus, nihil languescere sinit in stylo. Hi Psalmorum motus: quibus locis lectorem per sese animadvertere oportet ; quis poetices, ac præsertim quis odarum genius, qui impetus, quàm alii ex aliis motus existant, quàm volucres transitus; uno verbo, quàm ipse sermo totus in motu sit.

XX. Suavitas in Psalmis quanta.

Cæterùm hi properi incitatique motus, ita sunt suâ quâdam æquabilitate temperati, ut singulis rebus etiam immorari liceat. Hinc illud vulgare in Psalmis, totâque adeo Scripturâ, ut eadem semel iterumque, uno etiam in versu repetantur, ut illud: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum (1). Non secundùm peccata nostra fecit nobis, neque secundùm iniquitates nostras retribuit nobis (2): et alia ejusmodi, quæ omnino ad inculcandam, meditandam, amandam veritatem pertinent. Hæc tamen verba, plerumque ut simillima sint, non tamen ejusdem sensûs nec prorsus synonyma: exempli gratiâ : Manus tua deducet me; tenebit me dextera tua (3): quæ si quis perpenderit, sanè illud tenere, quod est sustentantis, ab illo, deduci, quod est præeuntis, longissimè distare reperietur: et quidem quod summæ artis est, postrema sæpe augent; quale illud est, breve licet, miræ tamen amplificationis: Qui fecit magna in Ægypto,

(1) Ps. XVIII. 5. — (2) CII. 10. — (3) CXXXVIII. 10.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro (1). Ac si vim verborum excutimus, aut, hebraïci sermonis virtutem et gratiam omnem assequi daretur, forsitan in simillimis ac gemellis quamvis, aliquid diversitatis quâ internosci possent, subtilis et accurata inspectio deprehenderet: et tamen utcumque sit, in eâdem veritate hærere; eam mente revolvere atque animo infigere; eâ delectari et frui, bonæ mentis est. Quod agebat David cùm diceret : Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (2). Quâ meditatione, quo fructu voluptatis, quo veritatis gustu, nihil est efficacius aut suavius. Ex his enim ferè existit illa Psalmorum quam commemoravimus, mira suavitas. Nam præter illos incitatissimos motus quos diximus, sunt quidam leniores, animi in Deum paulatim defluentis, ac veluti liquescentis; queis nihil est dulcius. Quàm enim suave, quàm delicatum illud, Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto ejus : qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes languores tuos (3): quæque alia commemorat beneficia prævenientis Dei et ultro miserantis. Prosequitur enim: non secundùm peccata nostra fecit nobis: unde securitas: quantò cœlum terrá excelsius, tantò confirmata est misericordia ejus. Jam peccata quàm procul! quantùm distat ortus ab occidente: tum ipse indulgendi modus: quomodo miseretur pater filiorum : nihil prætermisit quo amantem Deum, seque redamantem faceret.

(1) Ps. cv. 21, 22. — (2) XXXI. I 2. (3) CII.1, 3, etc.

Quo loco exclamaverim meliùs quàm ille quondam : spirat adhuc amor; vivunt Davidicæ lyræ, ac sacris hymnis commissi calores sive amantis Dei, sive redamantis hominis. Hinc illa suavitas, cujus tanta vis est in Davidicis carminibus, ut etiam perrumpat ad nos, ac penetret, .inter versionum nostrarum phrases inconditas, et semibarbaras. Prorsus enim necesse est, ut quasi arreptâ citharâ Deum canamus, statim atque illud assonat: Bonum est laudare Dominum, et psallere nomini tuo, Altissime; ut annuntiemus manè misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctes (1): in decachordo psalterio; cum cantico, in cithard. Hic verò totus animus colliquescit Cantabo Domino in vitá meá; psallam Deo meo, quamdiu sum. Jucundum sit ei eloquium meum : ego verò delectabor in Domino (2). Quæ si commemorare aggrediar, huc denique omnes Psalmos transferri oportebit. Nec immeritò Ambrosius, ut tanti viri verbis desinam: Psalmus omni dulcis ætati, omni aptus est sexui..... Psalmus cantatur ab imperatoribus, à populis jubilatur;........... domi canitur, foris recensetur..... Psalmus nocturni pavoris solatium, diurni laboris requies..... Psalmum et saxa respondent: Psalmus canitur, et saxea pectora molliuntur: vidimus flere præduros, flecti immisericordes. Certat in Psalmo doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem..... nec consuevit elabi, quod cum voluptate perceperis (3).

(1) Ps. XCI. 2, 3, 4. —(2) cm. 33, 34. —(3) Præf. in Ps. 1. n. 9, 10.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

CAPUT III.

De variis Psalmorum generibus.

XXI.—Variorum generum in Psalmis ratio et vis.

VARIA Psalmorum genera: sunt enim vel morales, sive adhortatorii, sive increpatorii, vel deprecatorii, vel historici, vel prophetici: et per omnes quidem fusa suavitas cum grandiloquentiâ; sed in moralibus, hæc singularem habent gratiam, sententiarum pondus, ac dicentis auctoritas, styli denique gravitas. Sidera in cœlo citiùs quàm in Psalmis sententias numeraveris. Quasdam, exempli gratiâ, commemorabimus. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (1) sunt sic excelsi, et imperturbabiles: Et: Beatus qui cogitat de paupere (2): et: oculi Domini super justos (3): et: noli æmulari malè agentes : qui Psalmus, quot verba, tot habet sententias : has insignes: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: et mutuò accipiet peccator, et non solvet justus autem miseretur, et tribuet (4). Jam autoritas: Attendite, popule meus, legem meam (5); et: Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos (6); et : Audite hæc, omnes gentes (7) : jam à populo Dei ad omnes quaquaversus populos auctoritate propagatâ. Quò etiam pertinet toties interpositus Dei sermo, et quidem lectore interdum admonito, Deum esse qui loquatur: ut: Peccatori autem

(1) Ps. CXXIV. I. —

— (5) LXXVII. 1. —

-(2) XL. 2. — (3) xxx111. 16. — (4 xxxvI. 1, 16, 21 · (6) xxxIII. 12. — 7 XLVIII. 2.

« PrécédentContinuer »