Images de page
PDF
ePub
[ocr errors]

quando fel erit, et acetum, acetuin. Favent circumstantiæ, et vim proprietatis intendunt : primum illud, in siti med, quod loci ex Jeremiâ citati non habent; et ad metaphoram nihil, ad personæ statum designandum facit plurimum; tum ipsum acetum, non ab aliis propheticis locutionibus mutuatum est, sed hîc studiosè positum; denique observanda est ejusdem aceti cum felle conjunctio, quam non consuetudo sermonis induxerit, ut vidimus, sed ipsa historiæ veritas. Etsi enim Christus non simul aceto ac felle potus, cùm tamen ageretur in crucem, vinum dederunt ei bibere cum felle mistum : Matth. xxvii. 34. Quæ licet separatim gesta, vatem tamen simul vidisse, et in unum collegisse nihil prohibet, ut oculis subjiceret injuriæ cumulum, et sine more modoque exacerbata odia. Nec si escam fellis non potum Propheta memoravit, ideo litteram abjicere cogimur : rectè enim notant interpretes, Genebrardus imprimis, fel, quia crassius, comestibilibus potiùs assignatum : neque ad has verborum minutias vaticinia exigere deceat; cùm de summâ ipsâ constet, felque et acetum in os Christi oggesta, et Propheta cecinerit, et Evangelistæ retulerint.

Jam ultimum locum : Episcopatum ejus accipiat alter : Psal. cvii. qui ad Doeg Idumæum, ad Achitophelem, ad alios quosvis referunt non satis assequuntur quid vates, quid Petrus egerit vaticinium commemorans : Act. 1. 20. Non enim id agebat Petrus, ut Judam proditorem à Davide prænuntiatum approbaret : id factum Matt. xxvi. 23. Joan. XII. 18. dicente Christo: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet; quo indicio designare voluit

[ocr errors]

proditorem, adhibito etiam loco Psal. xl. 10. Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum : hæc de traditore Christus. Petrus autem in eo erat, non ut ejus proditionem commemoraret, sed ut ex Prophetâ doceret, alterum in ejus locum eligi oportere: Act. 1. 16. quam ad rem institutum erat illud: Episcopatum ejus accipiat alter. Psal. CVIII. 8. Unde etiam infert Petrus : Oportet ergo ex his viris testem resurrectionis nobiscum fieri unum ex istis. Act. 1. 21, 22. Non ergo

ad

expoo nendum Davidis locum requirendus erat aut Doeg Idumæus, aut Achitophel, aut alius quivis vitâ spoliatus, aut loco motus, de cujus successore Scriptura non curet; sed omnino erat ostendendus aliquis in mortui, aut amoti locum substitutus, adeo memoratu dignus, ut de illo à Davide singulare vaticinium ederetur : quod Petrus quidem fecit; nostri nihil aliud quàm adversùs Petrum litigant.

Neque tamen refugiemus si præfractè velint, quin illud ad Davidis res utcumque trahi possit. Quod autem illud singulari numero, Episcopatum seu præfecturam ejus, in præfecturas vertunt plurali numero, adversùs litteræ fidem; id eò spectare pertendimus, út vaticinii sensus à Petro prolatus, et ab apostolico cætu comprobatus, in ipsâ interpretatione non modò obliteretur, verùm etiam penitus excludatur.

Hæc igitur sunt quibus tuenda suscepimus Davidica vaticinia de præcipuis Christi mysteriis, nempe quòd sit verè Christus , et Dei filius; quòd Deus; quòd passus his et his circumstantiis in Evangelio memoratis; quòd resurrexerit, et in cælum ascenderit : quæ si ambiguis et in geminos sensus inflec

:

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

tendis vocibus prænuntiata sunt, hæreamus necesse est velut in bivio. Frustra jactaveris in vaticiniis Spiritûs sancti mentem in Christum intentam : si in eam intentationem idonea verba destituant, vaci)labit sermo propheticus, quem ipsâ visione transfigurati Christi, et è cælo delapsâ voce, firmiorem Petrus asseruit. II. Pet. 1. 17, 18, 19. Quibus verbis constat prophetiça oracula , quoad probandi vim, ipsis etiam miraculis iisque maximis, esse anteposita. Nec immeritò : quæ enim ex miraculis existit probatio, ea sensum sepæ fallacium, ac testium irreprehensibilium quidem, sed tamen hominum relatione nititur; quæ autem ex prædictionibus, unâ Dei præscientiâ, quo nullum est evidentius et ineluctabilius divinitatis argumentum. Hinc Petrus prophetias lucernæ latenti in caliginoso loco comparat, ibid. At nostri, si Deo placet, hujus lucis evidentiam in conjecturas vertunt, ac per lubricos sensus eludunt de præcipuis etiam Christi rebus luculentissima testimonia Prophetarum; ut vix quidquam in iis sit, quòd disertè ac propriè Christum sonet. Nos autem quantùm in nobis est, ista non patimur: ne Judæis utique ad Ecclesiam aliquando redituris viam obstruamus; christianis verò auferamus singulare fidei firmamentum, quo se cum prophetis idem credere, fidemque suam in antiquis Scripturis non modò adumbratam, verùm etiam certissimè approbatam esse profitentur. Itaque quod bonos omnes probaturos speramus, pro nostrâ facultate castigare conamur ingeniorum lasciviam : quam etiam ipse Grotius sentiebat cùm diceret: Scripturas interpretandi libertas, quæ nunquam tanta fuit, quanta in hoc

[ocr errors]
[ocr errors]

sæculo, repagulis quibusdam coercenda est: Append. epist. 622. et his quidem repagulis, quàm ipse indiguerit, credo fateretur, si viveret. Nunc verò post eum, eoque maximè auctore, gliscit licentia id qui

, dem ideo quòd Patres, quòd antiquos Interpretes fere negligant; quòd alienos ab Ecclesiâ magis audiant; quòd ex catholicis tractatoribus pessima quæque corradant; his se tutos putent : cùm in his quæ fidei fulcimenta spectant, ad Patres potiùs recurrendum sit; neque omnia reponenda in recentiorum arbitriis, quorum pars melioribus sua sequius dicta rependerit, pars à reprehensione, pace eorum dixe

à rim, suâ se ignobilitate tueatur.

[ocr errors]
[blocks in formation]

INDEX TOMI PRIMI.

LIBER PSALMORUM,

[ocr errors]

Epistola illustrissimi Meldensis Episcopi.

Page 3 DISSERTATIO de Psalmis. CAPUT I. De Psalmorum ra

tione et instituto. – 1. Carminum vis: Psalmi in piorum cætibus decantati,

5 11. In Davide cura cantûs, sacræque musicæ. 7 ju. Munimenta fidei in Psalmis : primùm ex commemo

ratione rerum antiquarum; tum decurrentiam. S iv. Vetus apud omnes gentes carminum canticorumque

institutum : Mosis aliorumque exempla. 9 v. Res antiquæ in Psalmis recensitæ.

11 vi. Confutati ex Psalmis, qui Pentateuchum ab Esdrá aliisve confictum credunt.

14 vii. Firmata fides ex vaticiniis Davidicis de Christo: linc quoque spei incitamenta.

16 vui. Spes incitata in Psalmis: futuræ vitæ felicitas sub figuris adumbrata.

17 ix. Loci quidam in Psalmis , quibus spes omnis ad præsentem vitam redacta videatur.

18 x. Horum locorum explicatio, atque inde quoque vitæ futuræ spes firmata.

19 XI. Caritatis incitamenta in Psalmis.

21 XI. In Psalmis admirabilis sensus caritatis in Deum.

23 XIII. Caritas quoque erga proximum, etiam erga isimicos.

Ibid. xiv. Inimicorum commemoratio, atque adversùs eos

imprecationes in Psalmis quàm à vulgari sensu abhorreant.

26

« PrécédentContinuer »