Images de page
PDF
ePub

tertexta Psalmis: interdum etiam in fine posita : quam vocem Septuaginta et Theodotion, et Symmachus, diapsalma vertunt, eâque designari volunt canendi vices aut flexus: Aquila verò, quem Hieronymus sequitur, ubique vertit: semper: tanquam nota illa sit rei sempiternæ, ut idem Hieronymus interpretatur: quod tamen sensui non congruit, ut suis in locis videre est. Nos cum Theodoreto plures interpretes secuti, diapsalma intelligimus (1): neque ad res, sed ad rationem cantûs pertinere arbitramur : interim indicamus, quid sit illud, semper, quod in Hieronymianâ versione à reliquo sermone divulsum, sæpe reperitur: in Vulgatâ verò nostrâ ubique prætermittitur: neque immeritò, quippe quod nihil ad sensum faciat.

[blocks in formation]

Sanè in sacris hymnis diversissimos modos fuisse adhibitos; varia etiam instrumenta musica, seu Psalmi graviores, seu lætiores erant, et res ipsa probat, et ex Psalmorum titulis indicari videtur. In canendo quoque priscum illum populum sacras egisse choreas easque choreas in ipso maris Rubri transitu à Mariâ sorore Aaron, piisque mulieribus primùm celebratas (2), transiisse ad posteros, atque ab ipso Davide fuisse frequentatas, sacra narrat historia (3). Quâ de saltatione præclarè Gregorius ille Theologus: non eam dissolutam indecoris incompositisque motibus, qualis erat Herodiadis; sed agilis et modesti, variisque motibus atque progressibus ad Deum incedentis (1) Theod, præf. in Psalm.—(2) Exod. xv. 20, 21. — -(3) 2. Reg. vi. 14.

1

animi esse mysterium : εὐκινήτου καὶ πολυςρόφου κατα θεὸν Ropeias μushpiov (1). Cantus autem et choreas strophis antistrophisque, variisque vocum motuumque flexibus atque reflexibus constitisse, ad Psalmum LXVII ex Philonis quoque testimonio referemus (2). Cui etiam rei inservisse ipsum sela, de quo modo diximus, suspicamur.Sed horum omnium vis ritusque pridem intercidit. Quin etiam excidit ipsa metri ratio: nisi quòd antiquos hymnos, quos Psalmos interpretamur, plerumque trimetros fuisse idem Philo memorat : sed quæ horum ratio fuerit, ut rem vulgò notam præterit, neque eâ de re Hebræorum magistri quidquam idoneum, quod sciam, tradiderunt. Clemens Alexandrinus vir doctissimus, idemque priscæ reconditaque doctrinæ studiosissimus, ac multarum rerum scientiâ clarus, de Psalmis Davidicis sic memorat (3): eos potissimum ad gravitatem Dorici cantûs fuisse compositos, qui et antiquissimus fuerit, et spondæis stabilis, et ad celebrandam Dei majestatem numerosis illis sonorisque vocibus, ac deinde consecutis gravissimis motibus aptissimus. Hujus gravitatis specimen deprehendere mihi videor in ipso hallelu-ia, longissimis quatuor constante syllabis; si quidem antiquissimis interpretibus credimus, ita vertentibus: ¿hλnλovia: quæ vox, cùm populo in Dei laudes exclamanti familiarissima fuerit, ejus rei gratiâ præfigitur Psalmis, has laudes personantibus: gravitate pariter atque exultatione in unum temperatis, ac lætitiæ intermixto tantæ majestatis metu, juxta illud Davidicum: Exultate ei cum tremore (4).

(1) Orat. IV. - (2) Lib. de Vit. contemp. sub finem.—(3) Lib. IV. Strom.-(4) Ps. 11. 11.

[ocr errors]
[ocr errors]

દા

XXXIV.-De Instrumentis musicis.

De instrumentis musicis, id certum, apud Hesbræos usitata in sacris sive quæ flatu aut animâ, ut tubam: sive quæ percussione solâ, ut cymbalum :

sive quæ etiam fidibus constitissent: quod genus à tangendo seu pulsando neghinoth vocabatur. Hujus sunt species kinnor seu cinyra aut cithara; et nebel seu nablium, aut psalterium: quod utrumque cum voce conjunctum memoratur Psal. LV1, 9. Exurge, lingua mea, exurge, psalterium et cithara: et alibi passim. Psalterium autem fuisse decachordum patet Ps.xxx11,2. In psalterio decem chordarum psallite illi : aliisque in locis: ut illud Ps. xcI, 4. In decachordopsalterio, quod in Hebræo legitur, non ad distinguenda organa, sed ad unum idemque organum describendum pertinere intelligatur; nam citharam, quæ in eodem versu memoratur, octochordam fuisse tradunt. Certè reperitur in titulis Psalmorum, scheminith (1), quod nostri pro octava vertunt: Chaldæus, eumque secuti gravissimi auctores, octo chordarum citharam interpretantur; quanquam alii ad tonos magis quàm ad numerum chordarum referunt. Pulsabant autem digitis, non plectro, ut videtur, de quo nulla mentio in Scripturis. Atque id genus quod fidibus constaret, duplex recensetur : alterum quod ex inferiori; alterum quod ex superiori parte, tonorum modulos discriminaret: ac posterioris generis psalterium sive nablium fuisse, Basilius (2) aliique ex traditione referunt nobis ea omnia, ut parum necessaria, ita non planè comperta ingenuè profitemur.

(1) Ps. vi et XI. —(2) Basil. homil. in Psalm. 1. n. 2.

[blocks in formation]

XXXV. - Psalmorum ordo incompertus.

De Psalmorum ordine fixum illud, in collectione nostrâ, nullam temporis haberi rationem. De rerum ordine, nihil certi compertum habemus, præter illud Chrysostomi: Tristiores Psalmos ferè primo ordine collocatos; lætiores et qui laudem sonent, ad finem reservatos; ut laboribus doloribusque exercitatus animus, in Dei laudes, inque ipsum halleluia desineret, ibique facto fine conquiesceret (1).

CAPUT VII.

De ratione legendi et intelligendi Psalmos.

XXXVI. Utilis obscuritas; ex fide intelligentia.

PSALMOS ut et cæteras Scripturas, divino Spiritu id agente, ita compositos esse constat, ut plana et aperta obscuris implicitisque interjecta sint : quam in rem egregiè Augustinus: Locis apertis fami: obscuris fastidio occurritur (2). Id ergo agat vir pius, ut claris et apertis fidem, spem, caritatem alat: hæc infigat memoriæ : his se extollat ad Deum. In obscuris id primum cogitet, quod idem Augustinus ait : Si parum intelligit populus christianus Psalmos quos cantat, credit bonum esse quod cantat (5). Hâc fide viam paret ad intelligentiam, eodem Augustino teste: Gradus intellectus fides; fidei fructus intellectus (4). Hinc reconditos sensus pio labore quærat: et quasi medullam fracto nucleo suaviùs gustet.

(1) Chrys. in Ps. LI, p. 1021, , edit. Bened. t. 5. —(2) Lib. 11 de Doct. Chr. c. 6. n. 7 et 8. — (3) Tract. xx11. in Joan, n. 5. —(4) Ibid. n. 1 et 2;

[ocr errors][merged small][merged small]

XXXVII. - Ratio legendi Psalmos; pauca de auctoribus quos maximé secuti sumus, ac de Commentario Hieronymi in Psalmos.

Nos pium hunc laborem adjuvandum suscepimus: dum constitutis argumentis scopum attentioni figimus: dum scrutamur litteram, et ex sacrâ historiâ, quantùm possumus, omnia repetimus : dum interdum annotamus quæ pietatem inflamment; alia eo exemplo quærenda indicamus. Occurrunt sanè in Psalmis magnæ difficultates. Tu his superandis nostras notas adhibe, breves illas ac parabiles, quoad ipso usu doctus, meliora assequare. Nec tamen hic subsistas velim: non enim delectabit Psalmus per singulos versiculos anxiè excussus, ac velut articulatim incisus: tu mihi Psalmi scopum, tu tenorem universum mente complectere. Ac si quidem in Psalmorum titulis præfixa argumenta repereris, rectè : sin minùs, vel nostris utere, vel horum exemplo alia ipse conquire: hùc deinde collima, hùc omnia refer. Neque hic gradum figito: quin Davidem secutus, ac pias in laudes effusus, sancto amori vela pandas ibi agente intus spiritu, tanta illa, tam mira, tam beata fient, quanta nos nec docere nec scribere, ac ne quidem animo providere possumus.

:

Hùc ut te perducamus, optimos quosque ac sanctissimos interpretes sequimur; è Græcis Chrysostomum, Theodoretum; è Latinis Ambrosium, Augustinum; alios ejusdem notæ : certè Hieronymum hâc in re eminentissimæ auctoritatis virum, non modò perpetuum interpretem, ac per aspera quæque viæ ducem damus: verùm etiam ex doctissimis ejus lu

« PrécédentContinuer »