Images de page
PDF
ePub

cubrationibus atque ex ipsis Commentariis in Psalmos, selectissima quæque proferimus.

Neque nos fugit hos Commentarios à Sixto Senensi et aliis, sancto viro abjudicatos. Nos ejus esse dicimus, qui quadringentesimo ferè Christi anno scriberet qui nullam memoraret hæresim quæ non quarto sæculo extitisset : qui monachi proposito viveret: qui Hierosolymitanum solum rusque Bethlemicum præsepi Dominico delectatus, incoleret: qui ea, quæ ex hebraicâ eruditione promeret, Hieronymo proferret ubique gemina. Sin autem sæpe allegorica, et alia quæ ab Hieronymi consuetudine ac sensu abhorrere viderentur: nihil mirum, cùm in ipsâ præfatione testetur, à se quidem tradi magìs Origeniana quàm sua (1): quod et ipsum Hieronymus sæpe fecerit, ne quidem admonito lectore (2). Quin etiam in Psalmum xc, longam interpretationem referemus, quam ipse Augustinus ex Hieronymi Commentariis in Psalmos sumtam esse testetur, tam reliquis similem, ut nihil suprà. Refert et Gregorius ex eo Commentario quædam sub Hieronymi nomine. Quin ipse Hieronymus eas interpretationes à se in Psalmos editas memorat (3), quæ in hoc libro reperiantur. His victi fatentur hos Commentarios ex Hieronymo potissimum esse consarcinatos; quod nobis sufficit.

XXXVIII.-Ordo versuum; Vulgata glossemata, quorum hic pleraque referuntur.

Cæterùm ad intelligendam Vulgatam versionem, non parum hæc conferant. Primum, si restituas, ut

(1) Præf. in Ps. —(2) Lib. 1 adv. Ruf. (3) Comm. in Ps. 11.

:

:

fecimus, versuum distinctionem interdum perturbatam: alterum, si annotaveris quædam Vulgatæ glossemata, ut est, benedicere Dominum, pro laudare, celebrare item, exultare, eodem ferè sensu : ut, exultabit lingua mea justitiam tuam : et exultabo manè misericordiam tuam (1); pro laudabo, celebrabo cum gaudio; quo ferè sensu confiteri, pro laudare confessio pro laude; quanquam suo quoque sensu, ponitur pro confiteri peccata: mortifico pro morti dedo: mortificati pro cæsis: malignari pro malè agere: zelare pro invidere, sive amulari: redimere pro liberare; aut etiam pro emere, comparare seu sibi vindicare: furor pro irâ vehementi: salutare Domini, pro salute quæ ab ipso sit: cornu pro superbiâ, sive etiam pro robore: in idipsum pro simul, ut est, exaltemus nomen ejus in idipsum (2), id est, simul, pariter : peccatores pro impiis, interdum pro inimicis: in finem, pro admodum, aliàs pro in perpetuum : legem dare, statuere, ponere, pro docere: moveor pro cado vel labasco: calix pro portione alicui attributâ: funes seu funiculi, pro eodem, comparatione ductâ ab agris metandis et dividundis : ossa pro viribus; sæpe pro interioribus: quo ultimo sensu, adinventiones pro studiis, cogitationibus: mansueti pro piis: pauper pro afflicto et calamitoso; interdum pro viro bono ac modesto, nec inflato opibus. Jam illa notiora, usquequaque pro semper: infernus pro sepulcro: framea pro gladio: scandalum pro offendiculis: spiritus pro flatu et vento: humilis

et venter et renes :

[blocks in formation]

pro vili, atque eodem exemplo humilitas pro vilitate atque infirmitate : reverentia pro ignominiâ et confusione necessitates pro angustiis: exercitatio pro meditatione passim. Jam, dirigere pro rectum facere corrigere pro regere vel dirigere: quod est ipsum persæpe appendere, ut correxit orbem terræ (1), id est, direxit, libravit quasi utrinque appenso pondere, atque eodem sensu correctio, directionis ac firmamenti loco: convertere pro reverti, sæpe pro avertere, aut simpliciter vertere, vix ullo persæpe præpositionum discrimine, non modò in verbis compositis, sed etiam in universâ phrasi: quale est illud, averte mala inimicis meis (2); hoc est, adversùs inimicos. Denique causales particulæ, quia, quoniam ; sæpe pro etenim, pro tamen, pro quamvis, pro cùm; quale est illud specie obscurissimum, re planissimum: Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingud med (3): quo quid obscurius? at verte sic: Tu quidem, ô Deus, omnes cogitationes meas prospexisti, cùm ne verbum quidem proferrem ullum: plana sunt omnia, significaturque nihil opus verbis, arcana omnia in ipso mentis nostræ sinu intuenti. Interjectiones quoque : euge, quod est animantis, pro vah, quod magis est indignantis et exprobrantis. Atque hæc ex eo orta, quòd ejusmodi in hebraicâ linguâ suam proprietatem habent, cui latina non respondeant. Mitto hebraismos in sacris versionibus frequentissimos, dum interpretes anxiè metuunt, ne verbo Dei aut addant, aut detrahant vel apicem unum, suaque interserant; atque ideo obscura ma

(1) Ps. XCV. 10.-(2) LIII. 7. — (3) cxxxvi. 4.

:

:

lunt quàm aliena tradere. Hinc ergo hebraismi suis annotandi locis frequentiores hi: verbum, pro ipsâ re: anima, pro personâ totâ, seu pro supposito, ut aiunt, atque ipso individuo, animâ simul et corpore, ut cùm de Josepho scribitur; ferrum pertransüt animam ejus (1): id est, personam, corpus. Sic est anima nephesh: aliud est, rouach, spiritus, mens ipsa sive anima rationalis. Alius hebraismus frequens; hæc facta est mihi (2): absolutè ut nos dicimus hoc factum est mihi : Latini negotium subintelligunt, ac neutro vertunt: Hebræi fœminino. Item tabernaculum pro domo, frequens: fortè ex antiquo ac pastoritio ritu habitandi sub pellibus: decor pro templo, seu tabernaculo, pro arcâ, pro sacro monte in quo collocata erat: quòd ea terræ sanctæ, ipsisque Israelitis, decori et ornamenta essent. Pariunt etiam obscuritatem in verbis conjugandis, temporum non satis observata discrimina, cùm præteritum pro futuro, aut vicissim ponunt præsentis quoque temporis ambiguâ plerumque apud Hebræos notâ. His qui insueverit, non levi in Psalmis exponendis labore levabitur. Illud interim admoneo, ne solœcismos nimis horreant. Nostri enim interpretes, quod fatendum est, dum se plebeio sermoni ac vulgi captui accommodant, nihil barbarismos aut solocismos veriti, atque omnino ex græco malo latinum pejus fecere : quem in locum præclarè Augustinus: Qui sunt in stylo delicatioris fastidii, eò sunt infirmiores quò doctiores videri volunt..... Bonorumque in

(1) Ps. CIV. 18. (2) cxvii. 56.

geniorum insignis est indoles, in verbis verum amare,

non verba (1).

CAPUT VIII.

De usu Psalmorum in quocumque vitæ statu.

XXXIX. - Ut in Davidis rebus, seipsum quisque cogitet; ex sancto Athanasio.

JAM eò devenimus, cujus gratiâ cætera instituta sunt, nempe ut Psalmis rectè et ex Spiritûs sancti magisterio utamur. Eum in locum extat magni Athanasii epistola ad Marcellinum, cujus hæc summa est: Psalmos ad omnem pietatis usum esse accommodatos, tribus maximè causis: primum, quòd reliqui libri singulare quoddam argumentum habeant, cùm Psalmi omnia complectantur, historiam, mores, legem universam; Christum, ejusque gesta ac mysteria veteris denique novique Testamenti partes omnes, quotquot essent, ut suprà vidimus: alterum, quòd in Psalmis omnem humanam vitam, omnes casus adversos prosperosque videas. Rectè omnino cùm David proponatur unus omnium exemplum : pastor ignobilis rex à Deo designatus: tum singulari prælio victor; dux belli, regis gener atque aulæ miraculum: postea infesto rege vagus, inops, nullâ apud cives, nullâ apud exteros sede. Quin etiam idem David jam rex, stabili jam imperio, totque victoriis propagato, iterum insectante Absalomo fi

(*) De Doct. Chr. 11. 13. n. 20, et iv. n. 26.

2

« PrécédentContinuer »