Images de page
PDF
ePub

URBIS ET RURIS DIFFERENTIA.

QUANQUAM Parisite celebrentur ab omnibus artes,
Et quisque in lato carcere clausus ovet,
Nescio quid nostris arridet gratius arvis,

Quod non in tantæ moenibus urbis habet.
Illic assurgunt trabibus subnixa superbis

Atria, et aurato culmine fulget apex: Sed mihi dulcius est silvas habitare remotas, Tectaque quæ sicco stramine canna tegit.

Illic ultrices posuêre sedilia curæ;

Illic insidiæ, crimina, furta, latent :
Hic requies, fidum pietas hic inclyta portum
Invenit; his lucet sanctior aura locis.

Illic sæva fames laudum; hic contemptus honorum.
Illic paupertas; hic fugiuntur opes.

Urbicolæ ruri, nil rusticus invidet urbi.

Oppida plena dolis, ruraque fraude carent. Quàm miserum sacris viduas virtutibus urbes,

Quàm miserum stygiis præda manere lupis! Sed quid non urbes habitent quoque numina, quæris? Non habitat foedos gratia pura locos.

Arcet fumus apes, expellunt crimina Christum ;
Mors vitam, clarum nox fugat atra diem.
Hic blandum invitant tranquilla silentia somnum;
Illic assiduo murmure rupta quies.

Nempè micant, inquis, diversis floribus horti,
Et lætos cantus plurima fundit avis.

Ergo dissimulas quàm dulces ruris amoeni

Deliciæ, ruris cui levis umbra placet:
Hic vos securis, musæ, regnatis in oris;

Hic vobis virtus jungitur alma comes.
Oppida non fugiunt, fateor, non arma camenæ ;
Loricam Pallas induit atque togam.
At laxis vitium frenis grassatur in urbe,

Atque illic musa crimina sola docent. Nequicquam pavidos circumdant moenia reges, Frustrà hæret lateri, nocte dieque, manus. Non vera his, sed falsa quies : miserosque tumultus Mentis non lictor, non domus ampla movet. Quisquis amas strepitus, per me licet, urbe potire;

Me tamen ipsa magis rura nemusque juvant.

FIN.

FRAGMENTS HISTORIQUES....

OUVRAGES ATTRIBUÉS A RACINE.

Discours prononcé à la tête du Clergé,

310

341

par l'abbéColbert,coadjuteur de Rouen. Ibid.
Relation de ce qui s'est passé au siège de

Namur.

349

Epitre dédicatoire à madame de Montespan, 392
OUVRAGES DIFFÉRENTS auxquels on prétend

que Racine a eu part. . . . .

Chapelain décoiffé, ou parodie de quelques
scènes du Cid..

395

Ibid.

Critique de l'épitre dédicatoire du die-
tionnaire de l'académie françoise.... Ibid.

'Arrêt burlesque.

TOME CINQUIÈME.

* 396

شار

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« PrécédentContinuer »