Images de page
PDF
ePub

sacri devote audiendi, cui proinde satisfaciet.

R. Ad 2, circumstantiam hanc non esse necessario in confessione aperiendam. Licet enim habitæ tunc temporis cogitationes impuræ aliquam etiam contra religionis virtutem malitiam contrahant, ea tamen in confessione non est necessario aperienda, cum venialis terminos non excedat, nisi directe procedat ex contemp u temporis ipsius missæ. Ita Suarez, tom. I, de Relig., lib. 1, cap. 18, num. 16, etc.

- « Des théologiens qui ne sont point trop sévères prétendent qu'une distraction volontaire, pendant la consécration ou la communion, empêche qu'on ne satisfasse au précepte, et l'auteur va nous le dire, cas XLI. Il faudrait donc voir en quel temps Titius a eu la sienne. Il faudrait aussi examiner s'il en a gémi devant Dieu. Enfin il en coûte si peu pour déclarer que c'est dans le temps même du sacrifice qu'on s'est prêté à une pensée impure, qu'un vrai pénitent n'y manquera jamais, et je l'y crois très-obligé. Voyez mon Traité des péchés, ch. 3, pag. 517. »

CASUS XI. pag. 79. Vidua infantem bimulum ducit secum ad missam, quia neminem habet qui eum domi custodiat. Is autem nodo flens, modo cadens aut clamans, et natrem et alios perturbat. Q. an præstet ut mater in casu sacrum etiam die festa omittat.

R. Affirmat. Quia missæ præceptum non obligat, cum reipsa impleri non potest. Non potest autem, quando sine tanta sui et aliorum quin et sæpius sacerdotis perturbatione, atque loci sacri ac sacrificii injuria impleri nequit.

CASUS XLI et XLII. pag. 80 et 190. Dubitat famula num satisfecerit præcepto missæ, quia fere totum sacri tempus in peccatorum confessione insumpsit. Q. an satisfecerit.

R. Negat. Ratio est, quia licet corpore præsens fuerit, et eatenus mente, quod audiendæ missæ intentionem haberet, reipsa tamen non habuit eam per modum orationis attentionem quam præcipit Ecclesia. Neque enim qui in enarrandis peccatis et excipiendis confessarii admonitionibus tempus insumit, vere orat. Ita Lugo disp. 22, n. 22, etc.

Si tamen alicujus confessio admodum brevis foret, non deesset is præcepto; nisi pars per quam ratione confessionis distractus fuisset, esset de substantia sacrificii, ut sunt oblatio, consecratio, et juxta plures, sumptio. Quia eæ partes, licet brevissimæ sint quoad durationem, maximæ sunt quoad essentiam sacrificii. Ita communiter.

CASUS XLIII. pag. 81. Sacerdos festa die consuetam hostiam habere non valens, dubitat an minus sit malum abstinere a missa, vel cum parva formula celebrare. Q. quid agendum.

R. Celebrandum esse cum parva formula. Quamvis enim non sit absque rationabili causa recedendum a consuetudine, quæ teste card. Bona, lib. 1, Rerum liturg., cap. 19, labente sæculo x1, inducta fuit; ab ea

tamen recedi potest, cum urget rationabilis causa, qualis est audiendi sacrum in die festo; quia nec ullum suppetit Ecclesiæ præceptum id vetans; neque inducta consuetudo in omni eventu servari postulat. Quod si ex minoris formulæ usu aliqua populi admiratio prævideatur, poterit hæc facile per præviam admonitionem auferri.

CASUS XLIV. ibid. Interdictus ab ecclesiæ ingressu propter violatam annuæ communionis legem, missam frequenter in oratorio privalo audit. Q. an reus sit violati interdicti.

R. Negat. Ratio est quia peculiare istud interdictum, privat quidem omni participatione divinorum in ecclesia, ita ut sic interdictus, nec celebrare, nec dare aut recipere sacramenta, vel ministerium exercere, aut divinum officium audire in ea possit sine gravi peccato et interdicti violatione. Nih lo minus quæcunque ante censuram hanc extra ecclesiam licita erant, post ipsam rema nent licita. Cum igitur nomine ecclesiæ, in odiosis præsertim, non veniat oratorium privatum, juxta regulas 15 et 16, in 6, potest sic interdictus absque culpa ulla missam in oratorio privato audire, et recipere sacramenta pœnitentiæ et eucharistiæ, si sit dispositus. Ita Suarez, de Cen-uris, disp. 35, sect. 4, n. 6 . Navarrus, cap. 25, Man. n. 75. Sylvester, verbo interdictum, 6, q. 5.

-«Il faut remarquer 1° que Suarez parle de tout interdit personnel, pourvu qu'il ne soit que ab ingressu ecclesiæ; 2° qu'il ajoute qu'un prêtre ainsi interdit pourrait célébrer dans une chapelle approuvée; 3' qu'il paraîtrait bien plus raisonnable qu'un homme interdit, pour avoir manqué à la communion pascale, fit lever la censure et allat communier à l'église, que de le faire dans une chape le domestique. »>

CASUS XLV. pag. 82. Ruralis parochus prohibuit, ne in publico oratorio intra fines parochiæ suæ sito missa festis diebus ante parochialem missam celebretur, quod ægre ferunt multi. Q. an justa sit parochi probibitio.

R. Justam esse, si innixa sit episcopali cuidam, vel synodali decreto; quia ad parochum spectat curare ut in ejus parochia superiorum constitutiones, et parochiana jura in suo vigore permaneant. At eadem parochi prohibitio, si ab eo solo promanal, nullo jure subsistit, cum S. congregatio 28 jun. 1640 et 27 junii 1641, responderit legem hanc a simplici parocho ferri non posse. Sanxerat Bononiæ Em. Lambertini ne in publicis ruralibus oratoriis uno minus milliario a parochiali ecclesia distantibus, missa ante parochialem celebraretur; in aliis vero ultra milliarium distantibus celebrari posset.

CASUS XLVI. pag. 160. Quærit Lucius an audita missa, quæ nocte Natalis Domini celebratur, aliam in ipsa die audire te

neatur.

B. Negat. Invecla enim consuetudo tres missas ea die celebrandi nullum ea de re præceptum invexit. Unde sicut non teneatur

sacerdotes ea die ter celebrare, sic nec fideles ter sacro interesse.

CASUS XLVII. pag. 255. Valerius summo mane discessit e proprio loco ubi celebratur festum, et transtulit se in alium ubi recolitur festum consimile. Q. an isthic sacrum audire teneatur.

R. Affirmat, nisi in loco suo audierit. Hanc enim obligationem induxit consuetudo ananimi pastorum et fidelium sensu roborata. Imo Suarez eos absurdi redarguit, qui contra sentire ausint, tom. I, de Relig., lib. I, cap. 14, n. 15.

CASUS XLVIII. pag. 63. Parochus videt rusticos sine causa missam audientes ante januam, vel fenestram ecclesiæ. Q. an peccet, eos non admonendo.

R. Negat. Ratio est, quia rustici illi vere satisfaciunt præcepto; cum et ab ecclesia sejuncti non sint, et presbyteri actionem videre possint et sequi. Quod si inter ipsos et ecclesiam aliquid mediaret, aliter sentiendum esset. Plures enim merito dubitant, an existens in fenestra domus sejunctæ ab ecclesia satisfaceret præcepto de audienda missa. Optimum tamen fuerit, si parochus rusticis ingressum in ecclesiam consulat. Lugo, disp. 22, n. 2.

« On lira utilement Lugo sur cette matière. Du reste, on ne peut compter sur les citations de l'auteur, qui sont très-défectueuses. >>

CASUS XLIX. pag. 143. Joannes, cujus domus ab ecclesia parochiali per parvam tantum plateam distat, credit se satisfacere præcepto diei festi audiendo missam e fenestra domus suæ, unde celebrantem commode intuetur. Q. an verum pulet.

R. Negat. Ratio est, quia audiens missam e tali fenestra, nisi adsit tanta populi multitudo, ut ab ecclesia ad Joannis domum pertingat, nec physice, nec moraliter dici potest sacrificio præsens, uti ad satisfaciendum præcepto requiritur. Cum enim præsentia fundetur non in majori vel minori distantia, sed in communicatione locorum, si loca ex sua dispositione ita separentur, ut invicem non communicent, excluditur non solum physica, sed et moralis præsentia, quamvis per accidens id quod fit, sensu percipiatur. § XI.

Causæ ab audienda missa excusantes. CASUS L. pag. 23. Petrus annorum 14, cujusdam rustici famulus, sæpe in festis diebus sacrum omittit, quia dominus illum relinquit domi ad custodiendum seu domum, seu armentum. Q. an adsit causa sufficienter excusans ab auditione sacri.

R. Affirm. Quia impotentia moralis, qualis est in præsenti, est, secundum omnes,

[ocr errors]

causa sufficiens ad excusandum ab auditione sacri. Neque dicatur teneri dimittere famulatum. Si cui enim permissum est domum et armentum custodire, omisso etiam sacro, cum aliter talis custodia haberi nequit; cur non erit permissum Petro? Hoc tamen procedit, si alter nequeat armentum custodire, vel licet plures essent famuli, plures non haberentur missæ, vel in paræcia, vel in viciniis, ita communiter.

« Je crois qu'en' pareil cas, un domestique devrait changer de maître, si cela lui était possible. Que deviendrait un pauvre paysan qui, pendant le cours d'une année entière, n'entendrait ni messe, ni instruction? >>

CASUS LI. pag. 131. Julia, vidua ex occulta fornicatione prægnans, festis etiam diebus ab audienda missa absticet, ne prægnans ejusdem uterus detegatur. Q. an ideo a gravi culpa excusetur.

R. Affirm. Dummodo non possit sine turpitudinis nota summo mane, vel in remoto quopiam oratorio missam de facili audire. Ratio est, quia quotiescunque non potest quis citra propriæ famæ læsionem, præceptum aliquod, præsertim ecclesiasticum, servare, ad idem servandum non tenetur; quale est præceptum de audienda missa in die festo. Cum Ecclesia, ut pote pia mater, subditos sibi fideles non intendal cum gravi e.rum incommodo obligare.

- « Au moins faudrait-il avertir que cette femme doit gémir devant Dieu de l'impuissance où elle s'est mise. J'avertis, moi, que ce de facili ne vaut rien, et que le præsertim ecclesiasticum peut valoir encore moins. »

CASUS LII. pag. 164. Caja confitetur se per annum omisisse jejunia de præcepto et missas festis diebus, ut marito sub minis verborum sic jubenti obtemperaret. Q. an eæ omissiones a peccato possint excusari.

R. Cum distinctione. Si Caja maritus, eo quod sit gulæ deditus, vult eam in cœna sociam, aut illam zelotypia laborans non palitur e domo exire ad audiendam missam; tunc non peccat, si ad vitanda verbera obediat marito, quia non tenetur ad humanæ legis observantiam cum incommodo ita gravi, quale est procul dubio dura verbera sustinere. Si vero novit et credit Caja, virum suum ita jubere in contemptum Dei et religionis, quia scilicet non curat de præceptis Dei et Ecclesiæ; tunc, cum id sit ab intrinseco malum, tenetur ca potius mortem subire, quam obedire marito; unde tunc omissiones ejus a peccato excusari non possent. « La justice a des ressources contre ces fureurs d'un mari ; il est rare qu'on ne puisse invoquer sa protection. >>

[ocr errors]

CENSURA.

L'auteur parle des censures sans ordre, à son ordinaire, et il examine celles qu'on encourt, 1o en maltraitant les romipètes; 2 en frappant un clerc; 3° en aliénant les biens de l'Eglise; 4 en lisant de mauvais livres; 5° en tombant dans l'hérésie; 6° en communiquant avec un excommunié; 7° pour différentes autres causes, telles que sont la cohabitation avec sa fiancée, le vol des choses qui ont été jetées sur le bord de la mer, etc.; 8° et 9° il parle des effets de la censure et de son absolution. Ce qui ne sera pas assorti à nos usages pourra au moins nous apprendre ceux d'Italie,

§ I.

Censura occasione romipetarum. CASUS I. pag. 113. Peregrini duo Romam ex devotione adeuntes rixati in via se baculis percusserunt graviter. Inde reconciliatis animis ad parochum vicinum accessere, qui eosdem absolvit. Q. an id potuerit simplex parochus.

R. Affirm. Si quia enim obstaret, utique bulla cœnæ, quatenus romipetarum percussores subjiceret excommunicationi. Atqui bulla illa de facto non subjicit censuræ eos qui simpliciter percutiunt, sed qui interficiunt, vulnerant aut mutilant. Ergo cum in pœnis verba stricte accipienda sint, ex Reg. 49 in 6, peregrini nostri qui solum se fustibus percussere, nullam incurrerunt censuram. Et id verum foret, etsi graviter se percutiendo, aliqua carnis contusio, tumor vel macula in cute appareret, dummodo nullum verum vulnus inflictum sit. Ergo cum nullam incurrerint censuram, potuerunt a simplici sacerdote absolvi. Ita Ugolin, et Bonacina penes quos sit de istis judicium.

CASUS II. pag. 224. Sumptis a pertranseunte romipeta duobus uvæ racemis, villicus totidem ei calces et pugnos impegit. Q. an per

hoc inciderit in casum bullæ.

B. Negat. Nisi prædicti ictus fuerint adeo bestiales, ut quod est extra veri speciem per eos facta fuerit alicujus partis corporcæ aper tio, aut mutilatio, vel ipsius romipetæ interfectio. Sic enim habet bulla: Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes... romipetas, seu peregrinos, etc., quæ verba debent in proprio et rigoroso sensu intelligi; cum agatur de re adeo odiosa, sicut est excommunicatio major summo pontifici reservata. Ita Syrus Placentinus, part. 1, c. 3, dub. 6.

CASUS III. pag. 242. Caupo videns romipetam pudicitiæ virginis imminentem, tot verberibus ipsum percutit, ut pene totum illius corpus remaneat lividum. Q. an bullæ excommunicationem incurrerit.

R. Negat. Livor enim non est interfectio', non vulnus, non mutilatio, de quibus loquitur bulla; sed est plumbeus quidam color, ex eo procedens, quod in corpore dure percusso exiles venæ contusæ sanguinem ad extremam cutem diffundunt. Non eximeretur tamen a censura, si ante ipsius pœnitentiam romipeta moreretur ob impotentiam se curandi. Licet enim verberatio alias non fuisset mortalis, fit in casu mortalis ob circumstantias. Imo juxta Alterium et Duardum, probabiliter etiam non eximeretur a censura, si in aliqua parte causatus fuisset notabilis tumor, ob quem secuta sit separatio cutis intrinsecus, vel os aliquod fractum : aut si necessaria sit opera chirurgi, qui partem læsam adaperiat ad extrahendam saniem. Tunc enim vel habetur scissura, adeoque vulnus; vel opus est scissuram facere, et sic percussio est causa vulneris, quod sufficit ad censuram. Sicut enim nibil interest, utrum quis occidat, aut causam mor

tis præbeat, leg. nihil. ff. ad Leg. corn. de Sic; ita et nibil interest, etc,

§ II.

Censura propter percussionem clerici. CASUS IV. pag. 3. Cum duo tonsura initiati luderent, ludo in pugnam propter fraudes converso, se invicem percusserunt; non advertentes ad censuram hujusmodi percussoribus impositam. Q. an eam incurrerint.

R. Supponendo illos clericos fuisse puberes, proinde non exemptos a censura, ut sunt impuberes per cap. 1 et 2, de Delictis puer., lib. v, tit. 23. R. inquam, vel percus sio talis fuit, ut fuerit peccatum mortale, tum interne, tum externe, vel non. Si non, censuram non incurrerunt, quia gravis bujus censuræ pœna gravem culpam supponit, et cum sit pœna ecclesiastica, supponit culpam externe gravem, quia peccata solum interna soli Deo punienda relinquuntur. Si vero peccatum fuit mortale tum externe, tum interne, videndum rursus an inadvertentia fuerit vincibilis vel invincibilis. Si invincibilis, quatenus antecedenter nullam habuerint advertentiam ad statum clerica

lem, vel nullum subortum fuerit dubium rerunt; quia, at testantur Sanchez et Suatempore rixæ, tunc censuram non incur. rez, quæ dicuntur de ignorantia excusante a peccato et pœna, valent etiam de inadvertentia et oblivione; unde sicut ignorantia invincibilis excusat, ita et inadvertentia invincibilis, cum qua non stat contumacia ad incurrendam censuram necessaria. Si vero inadvertentia fuit vincibilis, excommunicationem incurrerunt propter oppositam rationem.

-1° Les deux chapitres de Delictis puerorum ne disent pas un mot des censures. Si Dieu damne des enfants au-dessous de 14 ans, l'Eglise peut bien les soumettre à ses censures. C'est le raisonnement de Comitolus. 2. Ces paroles: Si inadvertentia invincibilis fuerit, quatenus antecedenter nullam habuerint advertentiam, vel.... dubium, nous mènent encore au péché philosophique. Il n'y a qu'à dire avec saint Thomas: qu'animadvertere potuerant et debuerant.

CASUS V. pag. 107. Puella honesta gravem ex ira alapam inflixit clerico, manum ad ejus sinum extendenti; cum tamen certo non sciret an eam vellet tangere. Q. an excommunicationem incurrerit.

R. Negat. Ut enim censura hæc incurrator, necesse est ut percussio clerici suadente da bolo facta sit, ita ut a lethali culpa nequeal excusari. Id autem in præsenti locum non habet, cum puella non alio quam propriæ honestatis zelo clericum percusserit, eique, licet de intento ipsius non omnino certæ, sufficeret vehemens imminentis injuriæ præsumptio. Unde potuit hæc contra hujusmodi manus extensionem, quæ ut plurimum ad inhonestos tactus terminatur, non verbis, quæ nihil vel raro prosunt, sed verbere se tueri. Cum igitur ex tali facto commendanda sit potius, quam objurganda, nihil est cur censuram incurrisse vereatur. Ita Bonacina

et alii communiter. Adeatur tractatus noster de Censuris, part. 2, cap. 1, art. 4, sect. I. CASUS VI. pag. 219. Puella domi a clerico turpiter sollicitata, ei alapam inflixit. Q. an ob id sit excommunicata.

R. Vel sollicitatio hæc tota consistebat in verbis, vel factum aliquod admixtum habebat. Si 1: posito quod puella posset solis etiam verbis retundere sollicitantis impudentiam, subjacuit censuræ; nisi forte proprii honoris zelo percita, in incontinenti et quasi non advertens ita excesserit. Ratio est, quia in tali casu prætergressa est notabiliter limites moderatæ defensionis, intra quam solum sacri canones inultam relinquunt clerici percussionem, ut patet ex cap. 18, de Homicidio, etc. Si 2 vel puella poterat alia via se ab eo liberare, puta fugiendo, clamando, etc., vel non. Si non, utique ut a peccato, sic et a censura immunis est; quia stetit intra terminos defensionis in jure permissæ. Si sic, tunc obnoxia est censuræ dato quod alapam clerico, non abrepta subito motu, sed ex proposito inflixerit. Vide Sayr., lib. 11, de Censuris, cap. 27.

-« Ces deux décisions ne sont pas contradictoires. Les sollicitations du second cas, quand elles sont pures et simples, ne font point d'insulte in genere tactus, au lieu que ce genre d'insulte actuelle est commencé dans le premier cas, et que, comme le dit l'auteur, les paroles n'ont pas coutume de l'arrêter. » CASUS VII. pag. 122. Rusticus in voluntaria ebrietate graviter percussit clericum, uti se facturum ante ebrietatem ex malo in illum animo præviderat. Q. an excommunicationem papæ reservatam incurrerit.

R. Affirm. Nisi forte inculpata juris ignorantia laboraverit rusticus. Ratio est, quia ad incurrendam censuram sufficit ut cum interno peccati actu ponatur factum exterius sub censura prohibitum, id autem evenit in præsenti casu: in quo rusticus et ebrietatem suam voluit et in ipsa percussionem clerici, quam præviderat. Ita Suarez, de Censuris, disp. 5, sect. 1, n. 20, etc.

§ III.

Censura ob alienationem bonorum ecclesiasticorum.

CASUS VIII. pag. 67. Parochus so.um suspicatus bonorum ecclesiæ alienationem esse prohibitam, domum quamdam proprio marte alienavit ad restaurandam ecclesiam suam. Q. 1° an peccaverit graviter; 2° an inciderit in pœnas a Paulo II, latas in Extravag., Ambitiosa, lib. 1, tit. 4.

R. Ad 1, graviter peccasse; quia posita suspicione legis prædictam alienationem prohibentis, tenebatur parochus inquirere num ea lex exstaret, atque ubi talis occurrit suspicio, erroneitas conscientiæ nequit esse invincibilis, prohinc, nec a peccato excusare.

R. Ad 2. Eum tamen non incurrisse pœnas, quia pœnæ per extravagantem illam constitutæ in eos solum cadunt, qui legem violare præsumpserint. Ubi autem sola occurrit suspicio, non reperitur præsumptio et temeri

tas, quæ præviam legis notitiam requirit. Ita Suarez.

<< Ne viole-t-on pas témérairement une loi quand, ayant une idée confuse de son existence, on fait tête baissée ce qu'elle défend? Le plus sûr serait, dans ces sortes de cas qui tiennent de l'ignorance affectée, de se faire absoudre ad cautelam. Au reste, l'auteur se propose à peu près le même cas, pag. 120, au sujet d'un curé qui, pour la même fin, avait vendu une des deux lampes d'argent de son église. »>

CASUS IX. pag. 122. Parochus absque obtenta licentia cædit arbores frugiferas beneficii sui, ut iis venditis pretium in usus ecclesiæ suæ necessarios convertat. Q. an aliquam pœnam incurrat.

R. Quod cum arbores cedant solo, et sint pars fundi, quem beneficiarius sine apostolico consensu, nec alienare potest, nec deteriorem facere; parochus ille latam in præ-◄ citata decretali excommunicationem incurrit, si arbores illæ in tanta quantitate sint, ut ex earum dejectu sequatur notabilis fundi deterioratio. Secus, si secus. In hac tamen diœ¬ cesi (Bononiensi) incurret parochus pœnam suspensionis ab officio et beneficio ad beneplacitum archiepiscopi; nec non compensationis damni beneficio illati. De his quisque loci sui leges caute sequatur.

CASUS X. pag. 218. Parochus, sine licentia, cupam calicis ecclesiæ suæ vendidit, et nummis inde susceptis fecit sibi viam ad stuprum cum una e parochianis suis. Q. 1o quot commiserit peccata; 2° an incurrerit censuram latam in Extrav. Ambitiosa.

R. Ad 1. Plura parochum commisisse peccata. Si enim cupa calicis erat adhuc apta sacrificio, eamque, hoc non obstante, vendidit ut suam, sine animo reficiendi damnum ecclesiæ, peccavit peccato furti sacrilegi, peccato infidelitatis in custodiendis ecclesiæ rebus curæ suæ commissis, et peccato inobedientiæ, secundum aliquos divino, secundum alios humano, de rebus ecclesiæ non alienandis. Item commisit tot peccata mentalis stupri sacrilegi, quot habuit deliberata desideria deflorandæ puellæ moraliter distincta; quibus singulis addenda est malitia incestus, si cognationem carnalem aut spiritualem cum illa habebat. Commisit etiam tot peccata scandali, quot interpolatis vicibus eamdem ad malum inducere tentavit. Neque enim requiritur ad peccatum, scandali activi, quod actu sequatur personæ tentatæ ruina, sed sufficit mala actio externa inducentis, ut tradit Navarrus. His omnibus si addas stuprum reale sacrilegum, nec non innumeros præcedentes turpes aspectus, forte etiam tactus consimiles (præscindo nunc a constituentibus unum quid cum copula); facile percipies quot commiserit peccata miser parochus.

R. Ad 2. Non me latere decretum S. congregationis extendens parvitatem materiæ usque ad 25 aureos, scutis 40 romanæ monetæ æquivalentes. Quoniam vero eadem S. congregatio, teste Fagnan., in tit. de Rebus Ecclesiæ non alienandis, etiam dixit tutum non esse definire in hac materia, quæ

nam sint res exiguæ, sicque ad quos limites parvitas materiæ reducatur; ideo theologi saniores cum canonistis dicunt, hanc esse determinandam habito respectu ad majores vel minores talis ecclesiæ facultates, ad circumstantias loci et temporis, et ad consuetudinem. Unde, si, habito ad ista omnia respectu, alienatæ cupæ valor, viri prudentis judico adhuc censeatur exiguus, parochus a dicla excommunicatione erit immunis; secus vero, si secus, nisi forte alienationis tempore censuram ignorasset ignorantia minime affectata, aut ad illam non advertisset, etc., ut supra et satis male, ex dictis.

§ IV et V.

Censura ob lectionem librorum hæreticorum et hæresim.

CASUS XI, pag. 236, et XII, pag. 230. Kuralis parochus ex quadam curiositate librum Calvini scienter legit, ignorans, ignorantia tamen crassa et supina, impositam esse excommunicationem legentibus hæreticorum libros. Q. 1° an censuram hanc incurrerit. 2° Quid juris, si librum hunc legat, ut morti subtrahat parentes suos, quibus cædem minatur Calvinianus, nisi eumdem legat.

R. Ad 1. Negat. Quamvis enim legentibus etiam ex mera curiositate libros hæreticorum, qui hæresim continent, vel tractant de religione, indicta sit excommunicatio, et quidem pontifici per primum bullæ Cœnæ caput reservata; cum tamen ad incurrendam hanc censuram non sufficiat habere scientiam facti, id est cognoscere librum esse auctoris hæretici; sed etiam scientia juris requiratur, hoc est scire tali lectioni annexam esse censuram; dicendum est parochum in casu non incurrisse excommunicationem. Quia qui ignorantia etiam supina laborát, hujusmodi librum legendo, non legit eum cum scientia quod lectio ejus velita sit sub excommunicatione. Porro pœna libros hæreticorum legenlibus imposita, non nisi a directe et vere scientibus incurritur. Ita Duardus, Sanchez, Bonacina.

Si c'est ainsi que la loi est entendue dans le pays où l'auteur a écrit, je n'ai rien à dire, si ce n'est que la condition de ceux qui veulent demeurer ignorants vaut en quelque sorte mieux que celle des gens qui ont soin de s'instruire. Mis pour le fond, je crois que l'opinion de notre casuiste est très-fausse. Voyez mon Traité des Censures, part. 1, cap.4, pag. nunc 97 et seq. »

R. Ad 2. Quod si calvinianus lectionem hanc imperet in contemptum fidei catholicæ, non potest catholicus ei vacare, ut suam vel a iorum mortem devitet. Si vero id faciat Calvinista solum ad ostentationem potentiæ suæ, vulgo per bravura, et catholicus comminati maliexsecutionem rationabiliter pertimescat, poterit legere (secluso tamen omni periculo scandali, perversionis, etc.). Quia Ecclesia in re quæ de natura sua indifferens est, solumque mala, quia prohibita, non intendit cum tanto periculo obligare. Casus iste pro secunda parte videtur vene melaphysicus.

[ocr errors]

CASUS XII. pag. 183. Caius advertens sibi omnia succedere infeliciter, credit vere animo Deum esse erga se immisericordem, huncque cogitatum suum indicat amico, quærens ut benignum sibi confessarium indicaret : Quia, inquit, habeo peccatum grande nimis: Deum enim credidi sine misericordia esse. Q. an is tanquam formaliter hæreticus casum bullæ Cœnæ incurrerit.

R. Negat. Ut enim incurratur excommunicatio per bullam Cœnæ sancila, requiritur hæresis exterius manifestata; cum Ecclesia non judicet de internis, neque ea puniat. Caius autem in casu sola mente credidit Deum immisericordem. Neque id deinc ps amico manifestavit ad tuendam vel profitendam hæresim, sed potius ad detestandam, adeoque pura fuit narratio hæresis alias con ceptæ ad tollendam culpam. Ergo poterit a simplici confessario absolvi

CASUS XIII. pag. 251. Marius inter e dabitans an Christus vere sit in eucharistia, quasi ratiocinium continuando, externe di cit: Equidem credo quod ibi non sit. Q. an subsit prædictæ excommunicationi?

R. Negat. Ut enim incurrat quis præfatam excommunicationem, requiritur ex commu. n: D D. sensu, actus exterior de se hæresis manifestativus. Atqui præcitala verba non sunt hujusmodi, ut pote quæ aliquid etiam fidei consonum significare valeant, puta quod ibi non sit panis substantia; ergo. Nec obest, quod verba hæc ad internam Marii cogitationem relata, eique unita, tunc hæresim manifestent. Ut enim incurratur excommunicatio, debent verba hæresim manifestare ex se, et sejunctim ab eo quod habetur in mente, cum de eo non judicet Ecclesia, nisi exterius sit sufficienter manifeslatum. Ita Sayrus.

CASUS XIV. pag. 22. Rusticus miseria oppressus negat in corde solo Deum esse justum; at paulo post ebrius factus, palam dicit: Non credo Deum esse providum et justum. Q. an incurrerit prædictæ bullæ excommunicationem.

R. Negat. Ut enim quis excommunicationem illam incurrat, requiritur ut hæresim animo conceptam manifestet voce velact one quæ distincte significativa sit. Porro ebrius hujusmodi actionis incapax est; nec quisquam est qui certo judicare possit eum intus sentire quod profert exterius. Ita communiter, ait auctor, cujus ea vox in multis mihi suspecta est; quod raro admodum citet auclores sanæ moralis asseclas.

S VI.

Censura propter communicationem cum excommunicato.

CASUS XV. pag. 245. Sergius salutatus ab excommunicato excommunicatio e ma ori, eidem caput aperuit urbanitatis causa. Q. an peccaverit et incurrerit excommunicationem minorem.

R. Vel talis excommunicatus erat toleratus, vel vitandus. Si, Sergius nullam iacurrit censuram vel culpam cum post constitutionem Ad evitanda, fidelibus permissum

« PrécédentContinuer »