Images de page
PDF
ePub

ne contraxerunt tempore prohibito sine solemniis, post transactum illud tempus matrimonjum suum ab alio quam a parocho benedici velint.

[blocks in formation]

R. Negat. Ratio est quia Titius se quidem vi contractus ad eam ducendam obligavit, non autem ad dotandam. Unde si paratus sit eam ducere, maxime cum ejusdem sit conditionis, obligationi suæ satisfacit. De hoc jam supra.

CASUS II. pag. 244. Villici famulus credens filiam ejus virginem esse, corporis ejus copiam obtinuit sub promissione eam ducend:: at expertus eam ab alio jam cognitam fuisse, sententiam mutavit, id tamen ei non manifestando; quin etiam post talem notitiam ostensa ipsi propensione, aliis vicibus eam corrupit. Q. an eam teneatur ducere.

R. Affirmat. Dato enim quod cognito puellæ defectu potuerit absque obligatione ulla resilire a promissis, quod tamen cum Lugo negat Giribaldus de Matrim., cap. 1, dub. 2, num. 19, si postea juris sui conscius puellam non præmonitam de promissi retractatione, exhibita in ipsam propensione, denuo allexit ad fornicationem, jam resilire amplius non potest. Et ratio est quia, cum sciret puellam non nisi sub onere nupliarum ipsi indulgere, dum copulam sub iali tantum conditione permissam repetiit et acceptavit, facto ipso pristinam obligationem ratificavit ratione contractus onerosi, Do ut facias. Ita Anacletus in lib. IV Decret., tit. 1, § 4, n. 115. Addo ipsum sic decepisse puellam apparenti continuatione in eodem proposito. Quid enim, amabo, præ se ferebat illa amoris exhibitio, promissionem exterius non retractatam subsequens,

nisi speciem perseverantiæ in priori proposito? Sicut ergo qui apparenti promissione matrimonii puellam etiam corruptam induxit ad crimen, supposita æquali conditione, etc., tenetur in utroque foro eam ducere, ut ibidem cum communi firmat laudatus auctor, ita et qui apparenter perseverando in promissione jam facta puellam ad novos coitus induxit, pari modo tenetur, etc. Vide Coninck, disp. 23, dub. 10.

« Revocandum in mentem quod alibi dixit auctor, indicia virginitatis esse admodum æquivoca, et raro in iis etiam quæ vere virgines sunt, deprehendi. Unde fieri facile potest ut virgo sit, quæ videtur non

esse. »>

CASUS III. pag. 247. Adolescens turpiter petulans puellæ uni virginale claustrum fregit, sed ad extra seminando; aliam vero complete cognovit, sed dubius est sane virgo esset an corrupta. Q. an utrumque sceIus sit veri nominis stuprum reservationi obnoxium.

R. Primum tale non esse, bene vero secundum. Ratio primi est quod stuprum completum (quod solum intelligitur reservatum esse, quoties aliud non exprimitur), ut pote naturalis species luxuriæ consummatæ, non perficitur nisi per seminationem eodem actu factam intra claustrum a primo penetrante, quod in præsenti non fecit scelestus adolescens. Ratio secundi est quia qualitas, quæ naturaliter inest, in dubio præsumitur adfuisse, nisi probetur contrarium.

- « De his miseriis jam dictum v. RESERVATIO. Optandum sane ut casuum reservatores adeo diserte omnia explicent, ut nihil dubii patiantur confessarii; præsertim vero ut videant num deceat stupri reservationem per novum scelus Onam eludi.

SUPERSTITIO.

CASUS UNICUS. pag. 198. Terentius recusat sedere ad convivium, ubi tredecim sunt invitati, eo quod timeat ne ex discumbentibus unus eo anno moriatur. Q. an grave superstitionis peccatum committat.

R. Cum ex D. Thoma timor pertineat ad appetitivam potentiam, quæ in homine cognitionem sequitur, examinandum est an Terentius ex firmo intellectus assensu, utrum ex levi tantum credulitate, ad mortem timendam in

casu ducatur. Si 1°, graviter superstitiose pcccat. Ratio est quia, cum nec convivium nec numerus discumbentium apta sint significare et multo minus causare mortem, neque ulla de hoc habeatur divina institutio aut traditio, si mors firmo judicio timetur, id evenit unice ex pacto tacite inito cum dæmone, ut in simili docet D. Augustinus, lib. 11 de Doct. Christ., cap. 20, quod superstitiosum est, cum limealur malum ex medio prorsus inu¬

tili, et a divina providentia minime instituto. Si vero Terentius levi tantum credulitate Jucatur, et sine aliqua certitudine futuri eventus, graviter non peccat, quia id potius ex animi levitate, quam ex præsumptione mali, et pacti taciti cum dæmone evenit. Hanc tamen responsionem limitant doctores, dummodo quis admonitus de tacita dæmonis invocatione, a vana illa observantia desistat; alioqui enim cessante eo tunc ignorantia, graviter peccat. Ita Lessius, de

U

Superst., lib. 11, c. 43, dub. 7, n. 43. Suarez, etc. « Il n'y a d'ordinaire dans ces terreurs ridicules qu'un dérangement d'imagination, dont des esprits d'ailleurs solides ne sont pas maîtres. Beaucoup de personnes qui ne craignent ni ne croient les revenants, ne voudraient pas passer à minuit par un cimetière. On rit de sa propre frayeur, mais on prend un autre chemin, parce qu'on veut s'épargner un trouble involontaire. »

UNCTIO EXTREMA.

On va examiner d'après l'auteur, 1° à qui on peut donner l'extrême-onction; 2° le: cérémonies avec lesquelles il faut l'administrer; 3° les cas où elle est ou n'est pas valide.

§ I.

Unctio extrema quoad subjectum. CASUS I. Parochus vocatus ad ministranda graviter ægrotanti sacramenta, invenit eum esse phreneticum, nec posse ei ipsam etiam extremam unctionem ministrari, nisi vinculis constringatur. Q. an domesticos ejus ad id officii compellere debeat.

R. Affirmat., uti jam dictum est v. PAROCHUS, casu XXII.

CASUS II. pag. 158. Parochus, dubitans an puer morti vicinus ad rationis usum pervenerit, judicavit puerum in tali dubio non esse inungendum. Q. an bene senserit.

R. Negat. Ratio est quia parochus vi sui muneris toties tenetur sacramenta, sive necessaria, sive ad salutem utilia, ovibus suis præbere, quoties et sacramenta possunt sine irreverentia conferri, et oves possunt illis indigere positis enim duabus his circumstan. tiis, oves jus habent ad sacramenta vel absolute recipienda, si sint absolute capaces, vel recipienda sub conditione, si sint dubie capaces. Atqui ex una parte potest extrema unctio sine irreverentia prædicto puero conferri, cum ejusdem sub conditione recipiendæ capax sit, et ex altera parte potest idem puer in dubio usus rationis extrema unctione indigere, tum ad abstergendas peccatorum reliquias, tum ad superandas diaboli tentationes, si et peccatorum et tentationum capax sit, ut esse potest. Ergo male sacra unctione privatus est a parocho. Ita Palaüs, Sbogar, Diana, etc.

«Un curé doit s'en tenir à la pratique de son diocèse; elle n'est pas uniforme dans ce point celle de l'auteur me paraît sage et bien prouvée. Voyez le peu que j'en ai dit dans le Traité de Extrema Unctione, cap. 5, n. 35, tom. XII, pag. 700. »

CASUS III. pag. 180. Parochus puerperam, quæ alios jam ediderat filios, asserentem sen. tire se mori, et enixe petentem sacramentum extrema unctionis, sacro oleo inungere noluit, secutus judicium obstetricis, quæ hanc in articulo mortis constitutam esse negabat. Q. an bene se gesserit.

R. Negat. Ratio est quia, posito prudenti dubio de periculo mortis, puerpera hæc cen

[merged small][ocr errors]

Unctio extrema quoad ritum. CASUS IV, V et VI. pag. 71 et 167. Marcus sacerdos noluit Petro extremam unctionem ministrare, quia carebat stola: Andreas cam alii ad interitum etiam vergenti conferre noluit, quia carebat superpelliceo, licet non stola; demum et hanc quoque largiri noluit Marinus, quia et stola carebat et superpelliceo. Q. an ab iis bene factum sit.

R. Probabilius negat. Ratio est quia vestes sacerdotales non requiruntur, seu ut sacramentum hoc valide conferatur, seu quia non nisi indecenter absque his vestibus conferri possit. Sicut enim valide et sine irreverentia datur absolutio absque iisdem vestibus. ita valide et sine irreverentia ministrari potest extrema unctio absque prædictis ornamentis. Solum igitur requiruntur sacerdotales vestes in collatione extremæ unctionis ad servandum Ecclesiæ ritum, qui sane servandus est, nisi urgeat necessitas, prout urget in casu, ubi moribundus maximo sacramenti hujus fructu privandus sit; qua etiam de causa non servantur in similibus circumstantiis ritus quoad lumen et pre ces in rituali præscriptas. Neque hinc inferri potest 1 ministrari etiam posse in necessitatis casu viaticum sine stola et superpl liceo; 2° posse etiam ministrari extremam unctionem sine stola, etiam extra casum ne cessitatis, cum sic ministretur pœnitentia. Neutrum enim recte dici potest. Nou 1um, quia eucharistia ut pole sacramentum sacramentorum specialem exigit reverentiam, non quia extrema unctio cum certis vestibus admi nistratur, qui ritus extra necessitatis casua

semper observari debent; nec præcipitur ut pœnitentiæ sacramentum ministretur cum stola. Ita Leander et Pasqualigo, Gobat et alii.

& III.

Unctio extrema quoad valorem. CASUS VII. pag. 89. Parochus timens ne infirmus quem sacro oleo inungit, ante omnes peractas unctiones decedat, injungit vicario ut inferiores sensus inungat, dum ipse superiores inungit. Q. an dicto modo sacramentum licite et valide conferatur.

R. Affirmat. quoad utramque partem. Ratio primæ est quia sacramentum istud ex pluribus unctionibus ac verborum formis partialibus coalescit, ita ut unctio quælibet cum sua particulari forma integram et ab alia forma independentem habeat significationem in ordine ad producendum suum effectum : unde nihil obstat quominus vel successive, vel simul a pluribus ministris valide confici possit. Ratio secundæ partis est quia, posito sacramenti valore, periculum ne infirmus ante peractas unctiones omnes decedat, licitum reddit ut quo tempore minister unus sensus superiores inungit, aller inferiores inungat; quamvis id extra necessitatis casum, ut pote contra ritum et praxim Ecclesiæ, absque gravi culpa fieri non possit. Ita cum aliis Barbosa, de Offic. Parochi, cap. 22, n. 8. De his nos fusius, tom. XII, in Trací, de Extrema Unctione, cap. 2, a n. 36.

CASUS VIII. pag. 231. Capellanus nocte vocatus ad ministrandam infirmo extremam unctionem, sumpsit per errorem oleum catechumenorum pro oleo infirmorum, eoque infirmum inunxit. Q. an valide.

R. Licet opinio affirmans probabilis videatur, 1° quia utrumque est oleum olivarum, ab episcopo benedictum, in quo secundum concilia, sita est hujus sacramenti materia remota; 2° quia ex iis oleis unum non differt ab alio nisi penes ecclesiasticam benedictionem; adeoque olei mutatio potest quidem reddere illicitam, non vero invalidam sacramenti collationem; 3° denique, quia diversi fines ad quos unumquodque ordinatur, ut pote fines operantis, extrinseci sunt, nec variant materiæ substantiam. His tamen non obstantibus sententia negativa, meo quidem judicio, aperte colligitur ex doctrina S. Thomæ, cui ultra plures alios do ctores adamussim consonant Acta Ecclesiæ Mediolanensis. Siquidem S. Thomas opusc. 65, de Sacr. Unct., ait: Si sacerdos deprehenderit se errasse, et ex errore, de alio oleo, catechumenorum scilicet, unxisse, debet adhuc de eo oleo debito ungere; id est de oleo infirmorum, ut ex S. doctoris contextu liquet. Atqui si capellanus in casu valide unxisset, non deberet amplius de oleo debito ungere. Cum enim error ipsius non officeret validitati sacramenti, non esset cur unctionem iteraret. Hinc assero in casu saltem dubium esse sacramenti valorem, ac proinde (monito populo, si secus adsit periculum scandali de inculpabili errore) unctionem sub conditione iterandam cum oleo infirmorum, prout apud La Croix, et alios sanxit Coloniensis synodus, an 1662. In praxi huic auctoris opinioni inhærendum, Vide eumdem nostrum Tractatum de Extrema Unctione cap. 3, n. 28 et seq.

USURA.

CASUS I. pag. 145. Petrus ne cogatur imperfectam relinquere domum, quam laute ædificare cœpit, pecuniam quam habere aliter non potest, mutuam accipit sub usuris. Q. an licite.

R. Affirmat. Cum enim mutuum petere sit petere rem de se licitam, ut pote quæ citra peccatum fieri possit, et quæ non nisi per accidens, et ex sola malitia alterius sit ipsi peccandi occasio, sequitur nos non teneri, accedente justa et rationabili causa, a tali petitione abstinere. Porro causa perficiendi domum incœptam justa est et rationabilis, cum non possit aliter Petrus, vel commoditatis gratia eam inhabitare. vel eamdem aliis locare gratia utilitatis. Si tamen Petrus domum adeo magnificam incœpisset, ut conditionem ejus ac statum impendio superaret, jam non posset licite prosequi, quod illicite prorsus incepisset. Unde tunc cessaret rationabilis ea causa ob quam solam licite pecuniam sub usuris accipere potest. Ita Suarez, de Char., disp. 10, sect. 3, n. 1 et 4. Bonacina, de Peccatis, disp. 2, q. 4, punct. 2, n. 21. Vix voculam unam de hoc casu habet Suarez citato loco.

[ocr errors]

« Tout le monde ne conviendra pas qu'un homme qui a fait la folie d'élever jusqu'au troisième étage une maison trop belle pour son état, doive la laisser sans fenêtres,

[ocr errors]

sans toit, etc., plutôt que d'emprunter à usure un millier d'écus qu'il ne peut avoir autrement. Au moins en l'achevant pourra-t-il un peu se tirer d'affaire, soit en s'épargnant un loyer, s'il veut l'habiter, soit en la louant à quelqu'un pour qui elle ne sera pas trop magnifique. >>

CASUS II. pag. 147. Cletus mutuat mense maio decem modios tritici Petro cum pacto ut sibi mense augusto mutuet decem metretas vini, quo scit Petrum abundare. Q. an is contractus usuram involvat.

R. Affirmat. Ratio est quia ex generali regula pactum omne, vel gravamen, sive onus additum mutuo, præter id quod ei proprium et intrinsecum est, reddit contractum usurarium. Atqui pactum quo Cletus mutuat triticum Petro, ea lege ut sibi vinum remutuare mense augusto teneatur, includit onus et gravamen pretio æstimabile et mutuo extrinsecum. Ita La Croix, Bonacina, * proinde cæteri his multo accuratiores.

[ocr errors]

«Par la même raison, je ne puis, en prêtant à Pierre, exiger qu'il achètera à ma boutique, qu'il moudra à mon moulin. Il y a plus de difficulté à décider si, sachant qu'il a beaucoup de vin, je puis lui demander qu'il m'en prête un muid, dans le temps même qu'il me demande une barrique d'huile. J'ai traité au long cette question, part. n, de

Contractib., cap. 3, art. 4, sect. 2; je prie qu'on y ait recours. On sent bien que dans un abrégé comme celui-ci, il n'est pas possible de traiter à fond toutes les difficultés qui se présentent. Au reste je ne renvoie si souvent à ce que j'ai dit ailleurs, que parce que j'y renvoie moi-même à des théologiens qui me passent infiniment, et où l'on pourra trouver les matières bien mieux traitées que dans mes faibles ouvrages. >>

CASUS III. pag. 155. Caius mutuo dans Joanni certam summam, obligat se ad eam intra triennium non repetendam. Sed quia probabiliter credit sibi per illud tempus lucrum aliquod cessaturum esse, vel damnum emersurum; tria pro quolibet centenario annuatim petit. Q. an id absque usura possit.

R. Affirmat. Quamvis enim mutuans non possit quidquam recipere, vel pro sola pecuniæ carentia vel pro obligatione eam non repetendi intra certum tempus, ut patet ex propositione 42, ab Alexandro VII proscripta, potest tamen aliquid recipere, seu pro damno probabiliter emersuro, seu pro lucro intra prædictum tempus probabiliter cessaturo, quanti scilicet arbitrio prudentis potest periculum istud æstimari: cum mutuans jus habeat sese indemnem servandi, nec teneatur cum sui detrimento beneficium ex pecunia sua præstare mutuatario. Unde si tria pro centenario quolibet commensurentur spei lucri vel probabilitati damni, poterit ea Caius annuatim licite petere, et citra usuram exigere. Ita Viva, in cit. proposit.

- « Nous avons dit avec Pontas, verbo USURE, cas XXVI, que lorsque le mutuataire s'est engagé à une certaine somme pour le lucre probablement cessant, on ne peut rien exiger de lui, quand ce gain n'a pas réellement cessé. Sylvius croit cependant qu'on peut convenir à l'aventure d'une certaine somme pour racheter en quelque sorte la probabili té de cette perte; mais il faut alors que cette somme soit au-dessous de la perte qui peut suivre. Voyez mon Traité des Contrats, part. II, chap. 3, page 680. »

CASUS IV. pag. 214. Agricola pecunia ad emendos boves carens, dicit Petronio: Mutua mihi aureos 30 pro emendis bobus, et fatebor a te conduxisse boves, et dabo tibi quantum dari solet pro labore quem fert par boum: Q. an id sine usura peragi possit.

R. Negat. In hoc enim contractu verum 1st mutuum, velo conducti boum paris coopertum. Boves enim nec locanti pereunt, nec ullis ejus expensis indigent: prohinc vere ad agricolam pertinent. Quapropter cessante omni periculo et reali incommodo ex parte dantis, non potest id licite fieri.

CASUS V. pag. 224. Mutuatarius omnino inscius quod mutuans in actu contractus intenderit mentaliter lucrum ex ipsomet mutuo, exactionis tempore ultra sortem tradit ei aliquid ex pura liberalitate. Q. an mutuans tuta conscientia possit illud plus accipere, vel acceptum retinere.

R.Vel mutuans,ex circumstantiis conjiciens

mutuatarium ipsi tradere hoc plus ex pura eaque spontanea gratitudine, mutat primam intentionem, et tale plus recipit præcise juxta motivum dantis; vel eamdem intentionem servando, illud plus recipit tanquam lucrum ex mutuo vi ipsius mutui.Si 1°, peccavitquidem peccato usuræ mentalis, quousque perstititet quoties repetiit pravam illam intentionem. Verum si hac sincere exclusa, illud plus recipit uti solo liberalitatis titulo datum, nec illicite accipit, nec acceptum restituere tenetur. Si 2o, jam mutuans usurarie recipit illud plus, adeoque illud uti injuste acceptum restituere tenetur, siquidem corrupta illa intentio, quam habet in actu acceptionis, vitiat et ipsam acceptionem, licet alioqui posset esse licita, et rei retentionem, alias futuram a peccato immunem. Ita DD. communiter.

CASUS VI. pag. 237. Terentius pecunia indigens accipit a Mævio in censum scuta trecenta cum onere illi solvendi quatuor cum dimidio pro quolibet centenario, imo et sortem restituendi post quinquennium. Paulo post ludendo aleis totidem vincit nobili viro, et idcirco prima trecenta scuta dat alteri cum onere solvendi quatuor tantum pro quolibet centenario.Q. an licitus sit uterque contractus.

R. Ad 1, cum distinctione: Vel onus restituendi sortem post quinquennium fuit Terentio impositum a Mævio censualista, aut ex pacto cum ipso ; vel ipse censuarius, Terentius scilicet, sponte sua, nulloque quoad hoc cum ipso paciscente, se ad id obligavit. Si 1, contractus est illicitus, cum hujusmodi onera et pacta, quæ in censuario restringunt facultatem libere disponendi de re censita, absolute prohibeantur a S. Pio V, constit. 80, Cum onus, reddantque censualistam valde suspectum de voluntate potius mutuandi cum lucro, quam emendi censum. Si 2o, contractus non videtur illicitus ; cum neque in constitutione præfata, neque in ulla alia, neque in jure id inveniatur prohibitum. Addo contractum hunc constitutioni Pianæ non adversari, quamvis censuarius prædicto modo paciscatur cum eo qui pro ipso in tal venditione fide jubet; cum ibi solum prohibeantur pacta inter censuarium et censualistam, seu eorum nomine agentem. Cur ergo licitus non erit contractus, si censuarius secluso quocunque pacto et propria sponte ad id se obliget?

R. Ad 2. Vel Terentius alteri dando prima scula 300, revendit priorem sensum, vel novum instituit. Si 1°, dico quod stando vigori prædictæ Pii V constitutionis, contractus est illicitus, etiamsi prior censualis ta rite præmonitus et per mensem exspeciatus emere noluerit; nam census non venditur eodem pretio quo fuerat emptus, ut ibi præscribitur. Si 2°, existimo contractum licitum esse; nam quod in fundatione talis census tradatur alteri eadem pecunia, quæ ab alio accepta est, de materiali se habet; nec pensio solvenda in casu videtur infra latitudinem justi pretii.

« Voyez ce qu'on a dit sur la matière des rentes, dans le Dictionnaire de Pontas. ▸

CASUS VII. ibid. Mercator, qui a Paulo mu1 uos accepit nummos mille post annum restituendos, prævidet quod si post eumdem annum præ manibus habeat nummos 500, possit facere negotium valde lucrosum. Eapropter, ne elapso anno cogatur a creditore summam totam refundere, init cum eo pactum ipsi nunc solvendi nummos 500, dum modo pro restitutione portionis alterius ipsi concedat tempus biennii. Q. an pactum sit

usurarium.

R. Probabilius videri quod non, si interveniat hinc et inde æquale gravamen. Ratio est quia tale pactum in substantia nihil aliud pro objecto habet quam assumptionem obligationis mutui cum remutuo de præsenti, et facit hunc sensum: Mutua mihi ex his mille nummis nummos quingentos ad biennium, et ego statim tibi remutuo alios 500, in hoc autem non contineri usuram aperte colligitur ex S. Thoma, 2-2, q. 78, art. 2, ad 4, ubi postquam dixit repugnare mutuo obligationem ad mutuum faciendum in posterum, subdit: Licet tamen simul mutuanti unum aliquid aliud mutuum recipere. Deinde, cum respeclivum gravamen alteri mutuandi non imponatur pro ipso mutuo formaliter, quod datur vicissim, sed pro illa obligatione quam voluntarie quis suscipit in ordine ad mutuandum alteri, non video cur in hoc astruatur usura, siquidem præsupposita æqualitate commutationis ac respectivi gravaminis, tantum recipitur, quantum datur, et dum hic gravatalterum, ille ad justitiæ lancem æquali pondere ab illo gravatur. Neque dicas de ratione mutui esse ut gratis detur; quæ conditio deest, supposito respectivo gravamine. Contra enim, 1° non quævis impositio gravaminis ultra sortem est contra naturam et justitiam mutui; alioqui non posset obligari mutuatarius ad dandum pignus in securitatem sortis; 2° nego suppositum: gravamen enim non imponitur pro ipso mutuo, uti supponitur in objectione, sed pro obligatione mului cum remutuo; adeoque adhuc mutuum gratis datur.

Tout cela est bien subtil et point trop clair: 1° On ne voit pas bien comment un homme à qui j'ai prêté mille écus pour un an, est censé m'en prêter la moitié, parce qu'il me la rend avant le terme; 2° on ne voit pas mieux par quelle obligation de son côté est compensée l'obligation qu'il m'impose de ne lui redemander mon argent qu'au bout de deux ans. Il est vrai qu'il me rend la moitié de ma somme, mais je ne l'y oblige point, je suis prêt à la lui laisser jusqu'à la fin de l'année. Ainsi, à moins qu'on ne me suppose dans un grand besoin, ce que le cas, qui est très-général, ne dit point, il n'y a point là de gravamen æquale. 3° Quand il me rendrait mes 500 écus dès le lendemain [du jour où je les lui ai prêtés, et que cette reddition pourrait être regardée comme un vrai prét, il est encore vrai que je serais grevé beaucoup plus que lui, puisqu'il ne me préterait que pour une année; attendu qu'il devait me rendre tout au bout de l'an, et qu'il m'obligerait de lui prêter pour deux

ans. Le vrai parti est donc de prier le préteur de recevoir la moitié de sa somme, et de vouloir bien accorder pour l'autre moitié un terme plus long que celui qu'il avait d'abord prescrit. >>

CASUS VIII. pag. 238. Valerianus mutuo dedit Joanni scuta 25 ad annum, cum pacto quod si, anno elapso, non sit promptus ad ea restituenda, teneatur ei scutum unum supra 25, ob moram solutionis, eidem solvere, sive habeat, sive non habeat occasionem hæc negotiandi vel impendendi post annum. Q. an obligatio hæc ipsi licite imposita sit.

R. Affirmat. Dummodo imposita sit ex mutuo contrahentium assensu, et ob moram culpabilem. Ratio est quia mutuatarius existens in culpabili morà restituendæ sortis, dignus est pœna suæ culpæ proportionata, quæ propterea eidem ex partium consensu juste apponi potest. Ita Soto, Navarus, Lessius, etc.

- « Ces sortes de peines conventionnelles, pour être justes, demandent bien des conditions: il faut surtout que l'intention du prêteur soit bien droite; que la peine ne soit pas excessive; que le retard soit un peu considérable, etc. Voyez notre Traité des Contrats, p. 11, c. 3, art. 4, sect. 3. »>

CASUS IX. pag. 262. Apricius mutuat Livio pecuniam ad decem annos cum pacto quod si interim contrahentium alter moriatur, debitor sit liber; si autem ambo supervixerint, mutuatarius aliquid ultra sortem dare debeat. Q. an is contractus sit licitus.

R. Affirmat, si plus a mutuatario dandum supra sortem ita determinetur ut vere uterque subsit æquali periculo amissionis et lucri æqualis. Ratio est quia, cum uterque æque incertus sit de futuro eventu, et æquali subsint tum lucri tum et damni probabilitati, nihil est in hoc contractu unde illicitus fieri possit. Hic enim, nec proprie est mutuum, cum mutuans nequeat rem sic datam in omni eventu repetere, neque societas, cum nihil in commune conferatur; sed est ludus sortis, seu conventio fundata supra vitam et mortem contrahentium, quæ sub dictis conditionibus nihil habet iniqui.

« M. Pontas, v. USURE, cas XXIV, semble soutenir le contraire. Je n'ai pas cru devoir penser comme lui. Il est vrai que la décision de notre casuiste est différente de la sienne, en ce que Pontas suppose un contrat pour cinq aus, après lequel le mutuataire survivant doit rendre le double, et qu'il s'agit ici d'un contrat où ce même mutuataire ne doit rendre, et cela au bout de dix ans, que quelque chose au-dessus du capital. Il n'est pas difficile de faire des hypothèses où les deux décisions seraient justes. Un homme de soixante-dix ou douze ans, qui prête mille écus à un jeune homme de vingt-cinq ans, à condition que s'il vit encore cinq ans, ce jeune homme lui rendra le double, peut le traiter mieux qu'un homme de quarante ans, fort et vigoureux, ne traiterait un autre homme de son âge, s'il lui offrait mille écus, à condition qu'en cas qu'il vive cinq ou six il lui rendra quatre ou cinq mille livres.»

« PrécédentContinuer »