Images de page
PDF
ePub

At inquies. Quânam de caufâ multiplicanda eft moles corporis per velocitatem, ut habeatur quantitas motûs ipfius ?

Refp. Quia fcilicet nulla eft pars in corpore moto quæ totalem non habeat corporis totius velocitatem. Hæ funt notiones quæ paffim recurrunt in qualibet parte Mecanicæ. Jam verò tradamus quæftiones quæ funt ad eumdem Mecanicæ tractatum præambulæ.

[ocr errors]

QUESTIO I.

De inertiâ corporum.

Thil eft aliud inertia quàm renixus quo corpus quodlibet refiftit præfentis fui ftatûs mutationi; feu meliùs, nihil eft aliud inertia quàm proprietas quâ corpus præcisè prout corpus, exigit perfeverare in ftatu in quo reperitur. Eadem eft inertia in corporibus five motis, five. quiefcentibus; tàm enim refiftunt corpora ne tranfeant à quiete ad motum, quàm refiftunt ne tranfeant à motu ad quietem. Sit igitur.

PROPOSITIO I.

Datur inertia in omnibus omninò corporibus.

Dem. Corpus, præcisè prout corpus, exigit perfeverare in ftatu in quo reperitur, ergo datur inertia in omnibus omninò corporibus. Prob. ant. Corpus præcisè prout corpus indifferens eft non folùm ad motum vel quietem, sed etiam ad quamcunque directionem, velocitatem & figuram; nam corpus præcisè prout corpus tantummodo trinam dimensionem in longum, latum & profundum exigit ; ergo corpus præcisè prout corpus exigit perfeverare in ftatu in quo reperitur, & confequenter datur inertia in omnibus omainò corporibus.

PROPOSITIO II.

libra

Eft inertia moli proportionalis. Explic. prop. Suppono molem corporis A effe 4 rum, & molem corporis B 2 tantummodò librarum, dico quod, fi in duobus illis corporibus cætera omnia fint paria, inertia corporis A erit duplò major quàm inertia corporis B.

[ocr errors]

Dem. Corpus A quiefcens duplò magis refiftit motui quàm corpus B item corpus A in motu duplò magis refiftit quieti quàm corpus B; ergo inertia corporis A duplò major eft quàm inertia corporis B. Prob. ant. Experientiâ conftat quòd vis adhibenda ad hoc ut corpus A tranfeat ex quiete ad motum debet effe duplò major, quàm vis adhibenda ad hoc ut corpus B quiefcens moveatur : item experientiâ conftat quòd fi corpus A & corpus B eamdem omnino velocitatem habeant, vis requifita ad motum extinguendum in corpore A duplò major erit, quàm vis requifita ad motum extinguendum in corpore B; ergo corpus A quiefcens duplò magis refiftit motui quàm corpus B: item corpus A in motu duplò magis refiftit quieti, quàm corpus B.

Solvuntur argumenta oppofita.

Obj. z°. contra primam propofitionem. Omnia corpora exigunt quietem; ergo corpora non funt indifferentia ad motum vel quietem, & confequenter inertiâ carent. Prob. ant. 1°. Corpora quiefcentia exigunt quietem: 2°. corpora quæ moventur, ad quietem per feipfa redeunt; nam globus ligneus A, quantacunque velocitate donetur, tandem redit ad quietem; ergo omnia corpora exigunt quietem.

Refp. ad z. neg. ant. ad 2. dift. z. partem ant. Corpora quiefcentia exigunt quietem prout quietem, neg. ant.; exigunt quietem prout conjunctam cum perfeverantia in statu præfenti, conc. ant. & neg. quam. Inertia corporis A quiefcentis non refiftit motui prout motui, fed refiftit

motui prout conjuncto cum ftatûs præfentis mutatione ; fi enim hoc idem corpus A foret in motu, tàm ipfius inertia in hac altera hypothefi refifteret quieti, quàm in hypothefi priori motui refiftebat.

Item ad 2. dift. 2. partem ant. Globus ligneus A, quantacumque velocitate donetur, tandem redit ad quietem propter obftacula, conc. ant.; per feipfum, neg. ant. &c quam. Refiftentia aeris, & frictio partium contra partes caufæ funt præcipuæ cur globus ligneus A ex motu tranfeat ad quietem. Et verò impoffibile eft globum hunc ligneum feparare moleculas aeris alias ab aliis, quin motum aliquem illis communicet, & confequenter quin aliquid de fuo motu deperdat. Pariter impoffibile eft eminentias globi ejufdem lignei ingredi cavitates quæ reperiuntur in pavimento etiam lævigato, quin motus ejus paulatim minuatur, & confequenter fenfim fine fenfu deftruatur; ergo propter obftacula tantùm globus ligneus A redit ad quietem. Sed in fpatio perfectè vacuo moveatur globus hic ligneus, cum duobus, v. g., gradibus velocitatis, in æternum corpus hoc cum duobus gradibus velocitatis movebitur; neque enim datur in vacuo refiftentia aeris, neque datur frictio partium contra partes.

Inft. z°. Ex dictis fequitur motum mecanicum perpetuum non effe quid chimerici; falfum cquens, ergo & ant. Prob. min. Irridentur Phyfici qui vitam & opes in quærendo motu perpetuo confumunt ; ergo falfum eft quòd motus mecanicus perpetuus non fit quid chimerici.

Refp. ad z. dift. feq. Ex dictis fequitur motum mecanicum perpetuum non effe quid chimerici in fpatio perfectè vacuo, conc. feq.; in fpatio non vacuo, neg. feq. & fic dift. min. neg. cquam. Imò quidem in fpatio perfectè vacuo motus mecanicus perpetuus eft quid maximè neceffarii.

Ad 2. conc. ant. & dift. quens ut fupra. Ideo irridentur Phyfici qui vitam & opes in quærendo motu perpetuo confumunt, quia fcilicet illum inquirunt in fpatio non

vacuo.

Inft. 2°. Saltem ex dictis fequitur dari poffe in aliquo

corpore finito motum aliquem infinitum; falf. quens, ergo & ant. Prob. feq. Corpus femel in motu in fpatio perfectè vacuo, in æternum ibi moveretur; ergo ex dictis fequitur, &c.

Refp. ad 1. dift. feq. Ex dictis fequitur dari poffe in aliquo corpore finito motum aliquem infinitum in intenfitate, neg. feq.; infinitum in duratione, fubdift. fupponendo quòd corpus illud in æternum confervetur à Deo in fpatio vacuo, conc. feq.; fecùs, neg. feq. & fic dift. min. nego cquam.

Ad 2. conc. ant. & dift. cquens ut fupra. Nullus eft motus qui non poffit augmentum aliquod accipere per acceffum novi cujufdam gradûs velocitatis; ergo nullus eft motus qui poffit effe infinitus in intenfitate.

Obj. 2°. Multa funt corpora quæ motum exigunt exclufivè ad quietem; ergo non datur inertia in omnibus omninò corporibus. Prob. ant. 1o. Corpora gravia fibi derelicta deorfùm cadunt: 2°. ignis exigit motum vorticofum & perturbatum; ergo multa funt corpora quæ motum exigunt exclufivè ad quietem.

Refp. ad 1. neg. ant. ad 2. dift. 1. partem ant. Corpora gravia fibi derelicta deorfùm cadunt, & corpora funt gravia per feipfa & per virtutem ipfis intrinfecam, neg. ant. & corpora funt gravia propter caufam ipfis extrinfecam conc. ant. & neg. Cquam. In quæftione præfenti confide rantur corpora præcisè prout corpora, non verò corpora prout gravia. Corpora præcisè prout corpora neque furfum neque deorfùm tendunt, ac proinde non funt per fe & ab intrinfeco gravia. Hæc dilucidabuntur inferiùs, ubi de motu centripeto.

Item ad 2. dift. 2. partem ant. Ignis, præcisè prout corpus, exigit motum vorticofum & perturbatum, nego ant. ignis prout ignis exigit motum vorticofum & pertur batum, fubdift. & ignis habet hunc motum à feipfo, neg. ant. & ignis habet hunc motum à caufa extrinfeca, conc. ant. & neq. c quam. Ibi dixiffe fufficiat ignem, prout corindifferentem effe ad motum vel ad quietem. Perpendere autem quænam fit caufa extrinfeca motûs quo

pus,

donatur ignea quæcumque materia, hoc non eft hujus loci. Rem hanc totam enucleavimus pag. 258, 259 & 260 operis hujus,cui titulus eft: l'Électricite foumife à un nouvel examen.

Quod dictum eft de corporibus gravibus & de igne, hoc proportionaliter dicatur de corporibus elafticis, quæ, fi comprimantur, in priorem ftatum quafi fponte fese reftituere videntur. Per fe non funt elaftica hujufmodi corpora, fed per caufam ipfis extrinfecam.

Inft. Multa corpora non funt indifferentia ad quamcumque figuram; ergo non datur inertia in omnibus omninò corporibus. Prob. ant. Rotæ curruum figuram circularem exigunt; ergo multa corpora, &c.

Ref. ad 1. neg. ant. ad 2. dift. ant. Rotæ curruum prout rotæ, figuram circularem exigunt, conc. ant. Rota curruum, prout corpora, figuram circularem exigunt, neg. ant. & cquam. Hæc fe per patent.

Obj. 3°. contra 2. propofitionem. Vis vel minima tảm facilè movere poteft molem omnium maximam, quàm molem omnium minimam ; ergo inertia non eft moli proportionalis. Prob. ant. fupponamus in æquilibrio effe in patio vacuo corpus centum librarum A & corpus centum librarum B. Supponamus etiam effe in æquilibrio in eodem fpatio vacuo corpus unius libræ C & corpus unius libræ D; quo fuppofito, fic argumentor: vis vel minima movebit horizontaliter non folùm duo corpora minora, fed etiam duo corpora majora; ergo vis vel minima tàm facilè movere poteft molem omnium maximam, quàm molem omnium minimam.

Refp. ad 1. neg. ant. ad 2. admitto fuppofitionem & dift. ant. Vis vel minima movebit horizontaliter non folùm duo corpora minora, fed etiam duo corpora majora, & hæc duo corpora fpatium æquale æquali tempore conficient, neg. ant. ; & hæc duo corpora fpatium diverfum æquali tempore conficient, conc. ant. & neg. cquam. Duo corpora minora fpatium centies majus æquali tempore conficient, quàm duo copora majora; ergo inertia eft moli proportionalis in omnibus omninò corporibus.

QUESTIO

« PrécédentContinuer »