Images de page
PDF
ePub

habere vim acceleratricem, cùm fupponuntur ex eadem diftantia cadere; evidens eft quòd hæc duo corpora cum eadem velocitate versùs Terram deciderent, etiamfi luna majorem haberet vim centripetam, quàm corpus unius libræ. His annotatis.

Refp. ad z. neg. ant. ad 2. admitto experientiam & neg. feq. ad 3. neg. ant. ad 4. dift. ant. Luna majorem habet vim centripetam, quàm corpus unius libræ ; & hic exceffus vis centripeta in luna oritur ab exceffu molis, conc. ant. oritur ab exceffu vis acceleratricis, neg. ant. & c quam. Hæc patent ex fuperiùs annotatis.

Inft. 1o. In fpatio pleno aut quafi pleno pes cubicus auri celeriùs cadit, quàm pes cubicus fuberis, etiamfi hæc duo corpora in Terram ex eadem diftantia cadant; ergo à pari in vacuo pes cubicus auri celeriùs cadere deber quàm pes cubicus fuberis, etiamfi hæc duo corpora ex eadem diftantia cadant.

[ocr errors]

Refp. conc. ant. & neg. quam & paritatem. In fpatio pleno aut quafi pleno reperitur fluidum dividendum; in fpatio, vacuo nullum aut quafi nullum eft fluidum. Faciliùs autem dividitur fluidum à corpore cujus vis eft major, quàm à corpore cujus vis eft minima. Porrò multò major eft vis in pede cubico auri, quàm in pede cubico fuberis; virium enim menfura eft productum molis per velocitatem.

Inft. 2°. Atqui in hypothefi facta luna & corpus unius. libræ non recipiunt à Terra æqualem vim acceleratricem ergo nulla folutio. Prob. fubf. Corpus unius libræ debet æquali tempore plus fpatii conficere, quàm luna; ergo luna & corpus unius libræ non recipiunt à Terra æqualem vim acceleratricem. Prob. ant. Fatentur ipfimet Nevvtoniani quòd cùm duo corpora fefe attrahunt, fpatia percurfa funt in ratione inverfa molium; ergo corpus unius libræ debet æquali tempore plus fpatii conficere, quàm luna; moles enim unius libræ multò minor eft mole lunæ.. Refp. ad 1. neg. fubf. ad 2. neg. ant. ad 3. conc. ant. neg. quam tanquam de non fupponente. In hypothefi facta corpus unius libræ & luna non fupponuntur fefe attrahere,

fed attractioni activæ Terræ fupponuntur obedire. Nulla eft igitur connexio inter ultimum antecedens & ultimam confequentiam. Agitur in antecedente de duobus corporitus quæ fefe mutuò attrahunt; & agitur in confequentia de duobus corporibus quæ obediunt attractioni activæ Terræ. At inquies, quid fibi vult hæc regula, cùm duo corpora fefe attrahunt, Spatia percurfa funt in ratione inverfa molium.

Refp. Si attractioni fuæ mutuæ obedirent Terra & luna, inftitui poffet proportio fequens ; fpatium quod percurric Terra ad attingendam lunam: ad fpatium quod percurrit Luna ad attingendam Terram :: moles luna: ad molem

Terræ.

Dices iterum. Si tria corpora de quibus modò loquebamur, nempe Terra, Luna & corpus unius libræ relinquerentur attractioni fuæ mutuæ ; quidnam accideret?

Refp. Terra & Luna in hac hypothefi fefe citiùs attingerent, quàm Terra & corpus unius libræ. Plus enim fpatii Terra conficeret ad attingendam Lur, quàm ad attingendum corpus unius libræ.

Obj. 4o. Attractio Nevvtoniana non eft in ratione inverfa quadratorum diftantiarum à centro virium, ergo falfa eft propofitio quarta. Prob. ant. Si legem hanc fervaret attractio Nevvtoniana, fequeretur quòd duo corpora particularia A & B fefe invicem attrahentia fepararentur nifi difficilè admodum, fi femel fefe tetigif fent; falfum experientiâ cquens, ergo & ant. Prob. feq. Quò propiùs accedunt duo corpora A & B, eò magis crefcit vis illorum attractiva; ergo &c.

non

Refp. ad z. neg. ant. ad 2. neg. feq. ad 3. dift. ant. Quò propius accedunt duo corpora A & B, co magis crefcit vis illorum attractiva, fi Terra nullam vim attractivam exerceret in illa corpora, conc. ant. Si Terra vim fuam attractivam exerceat in illa corpora, neg. ant. & cquam. Ita attrahuntur à Terra corpora, aut fuper Terræ fuperficiem, aut in athmofphæra terreftri collocata, ut prorsùs infenfibiles fint attractiones illorum particulares.

Nec fatis. Etiamfi præcindatur ab attractione Terræ facilè admodum fepararentur ab invicem duo corpora particularia A & B fefe tangentia; illis enim eft moles exigua, & vis illorum attractiva eft in ratione directa molium.

Inft. 1°. Ex dictis faltem fequitur quòd varia corpora in fuperficie Terræ pofita, à Terra feparari non poterunt nifi difficilè admodum; falfum experientiâ confequens, ergo & ant. Prob. feq. Terra exercet attractionem maximam in illa corpora quæ fuperficiem ejus tangunt; ergo ex dictis fequitur, &c. Prob. ant. Terra exercet attractionem magnam in corpora fublunaria quæ multùm ab ejus fuperficie diftant; ergo maximam attractionem exercere debet in illa corpora quæ fuperficiem ejus tangunt; nam attractio fequitur rationem inverfam quadratorum diftantiarum à centro.

Refp. ad 1. neg. feq. ad 2. dift. ant. Terra exercet attractionem maximam in illa corpora quæ fuperficiem ejus tangunt, ità ut effectus hujus attractionis in eo tantùm confiftat ut corpus attractum accipiat certum gradum velocitatis acceleratricis, conc. ant. ita ut effectus hujus attractionis in eo confiftat, ut corpus attractum invincibiliter adhæreat huic parti terræ quam tangit, neg. ant. & quam. Corpus fuperficiem Terræ tangens gradum velocitatis accipit, vi cujus 15 pedes primo minuto fecundo temporis percurrere poteft. Hinc ad 3. conc. ant. & dift. cquens ut fuprà.

Inft. 2°. Si attractio Nevvtoniana foret in ratione inverfa quadratorum diftantiarum à centro virium, fequeretur quòd luna girare deberet circa folem, non verò circa Terram; falfum cquens, ergo & ant. Prob. feq. Luna magis attrahitur à fole, quàm à Terra; fatentur enim ipfimet Nevvtoniani attractionem quam patitur luna ex parte folis ad attractionem quam patitur ex parte Terræ: 4:3, aut circiter; ergo luna girare deberet circa folem, non verò circa Terram.

:

Refp. ad 1. neg. feq. ad 2. conc. ant, & neg. quam. Ex eo quòd luna attrahatur à fole & à Terra, inde fequitur lunam neceffariò girare circa folem fimul & circa

Terram, ut reverà girat in fyftemate Terræ mobilis. Ex hac objectione tantummodò fequitur fyftema Terræ immobilis incompoffibile effe cum attractionis fyftemate ; quod fatemur ultrò.

Obj. 5o. Syftema attractionis neque eft phyficum, neque Mecanicum; ergo falfa eft propoo 5a. Prob. ant. In fyftemate attractionis non afferuntur caufæ phyficæ variorum naturæ phænomenorum; nam in illo fyftemate paffim affirmatur varia phoenomena evenire propter liberam Dei voluntatem, ergo &c. Prob. ant. Explicatione fequenti. Si quæratur à Nevvtoniano quodam quanam de caufa corpus fublunare fibi derelictum in Terram cadat; refpondebit ille Nevvtonianus corpus illud fublunare à Terra magis attrahi, quàm ab illo Terra attrahitur. Item ab illo fi quæfieris quanam de caufa corpus fublunare à Terra plus attrahitur, quàm ab illo attrahitur Terra; refpondebit ftatim attractionem activam fequi directam rationem molium. Denique fi quæratur ab illo quanam de causa rationem directam molium attractio activa fequatur; refpondebit idem Nevvtonianus Deum fic liberè ftatuiffe. Quo fuppofito, fic argumentor: fic refpondere, affirmare eft varia phoenomena evenire propter liberam Dei voluntatem; atqui fic refpondetur in fyftemate attractionis ; ergo affirmatur in illo fyftemate varia phoenomena evenire propter liberam Dei voluntatem.

Refp. ad 1 & 2 neg. ant. ad 3. dift. maj. Sic refpondere, affirmare eft varia phoenomena evenire immediatè propter liberam Dei voluntatem, neg. maj. mediatè tantùm,conc. maj. min. & dift. cquens ut fuprà. In fyftemate Nevvtoniano caufa immediata defcensûs corporum eft attractio certis legibus fubdita, & caufa immediata legum attractionis eft libera Dei voluntas.

Ex dictis hæc neceffariò fequuntur. 1°. Ad Deum in Phyfica recurrendum eft immediatè, cùm agitur de lege quadam generali. Item Deo immediatè tribui debent effectus, cùm caufa prima, feu univerfalis, agit exclufivè ad caufas omnes fecundas. Id accidit in omnibus omninò Phyficæ fyftematibus. Ex Cartefiano quocumque v. g., fi

A

quæfieris quanam de caufa corpus durum non elafticum Á cum 4 gradibus velocitatis impactum in corpus durum non elafticum B quiefcens & æquale, fi quæfieris, inquam, quanam de caufa corpus B poft conflictum moveatur cum 2 gradibus velocitatis; is profectò refpondebit communicari velocitatem in ratione directa molis percuffæ. Iterum ab eodem Cartefiano fi quæfieris quanam de caufa fiat communicatio velocitatis in ratione directa molis percuffæ ; ab illo procul omni dubio refpondebitur Deum fic liberè, initio mundi ftatuiffe ; quam refponfionem nemo non probabit; ergo phyficum & mecanicum poteft effe fyftema in quo identidem ad Deum immediate recurritur : recurfum illum improbat fola epicuriana Phyfica.

Inft. Admittitur in fyftemate Newtoniano circulus quidám vitiofus; fic enim ratiocinantur Newtoniani: Datur attractio inter varia orbis hujus univerfi corpora, quia fcilicet Planetæ lineas curvas circà folem defcribunt. Ideò autem Planetæ defcribunt lineas curvas circà folem, quia Planetæ donantur variis motibus quorum unus eft motus attractionis. Quo fuppofito, fic argumentor : argumentor: Nevvtoniani probant attractionem per motum planetarum, & probant motum planetarum per attractionem; ergo, &c.

Refp. ad ultimum argumentum. Nego quòd Nevvtoniani probent per attractionem Planetas circa folem lineas curvas defcribere; id probant Nevvtoniani per obfervationes aftronomicas; & deinde linearum curvarum formationem phyficam explicant duorum motuum ope, quorum alter projectionis, alter attractionis eft.

Pariter cùm agitur de defcenfu corporum, Nevvtoniani probant attractionem univerfaliter fumptam per defcenfum corporum, & deinde modum hujus defcenfûs explicant per leges particulares attractionis; nullus igitur in lyftemate Nevvtoniano circulus vitiofus admittitur.

At inquies. Si datur attractio Nevvtoniana inter varia orbis hujus univerfi corpora, quânam de causâ videmus duos magnetes fefe fugere, cùm polus borealis unius refpicit polum borealem alterius.

« PrécédentContinuer »