Images de page
PDF
ePub

Prob. 2°. Reflexio luminis, aeris rarefactio, repulfiones magneticæ & electricæ &c., exponi poffunt per caufas fecundas, immediatas & mecanicas, ut videre eft in multis Phyficæ tractatibus; ergo hæc & fimilia phoenomena exponi non debent per leges generales repulfionis.

ARTICULUS II.

De præcipuo legum attractionis effectu.

Gleguia attractionis effectus. Sit igitur.

Ravitas corporum eft abfque controverfia præcipuus

[blocks in formation]

Loquimur tantùm in hac quæftione de gravitate corporum fublunarium. Quod enim de Terra pronunciabitur refpectu corporum circum-terreftrium hoc & dicetur de fole refpectu corporum quæ versùs aftrum hujufmodi continuò gravitant.

2o. Corpus illud eft grave, quod tendit versùs centrum Terræ; corpus illud foret leve, quod per feipfum & ex natura fua tenderet ad fugiendum à centro Terræ. Quàm evidens eft dari multa corpora gravia, tàm evidens eft nullum dari corpus abfolutè leve.

3°. Corpora præcisè prout corpora, feu corpora i ftatu purè metaphyfico confiderata, neque gravia funt neque levia; five enim conftituantur in centro, five procul à centro Terræ, id prorsùs ipfis indifferens eft.

4°. Quærimus hîc utrùm, attractionis ope, exponi poffint omnia phænomena gravitatem corporum fublunarium fpectantia. Ut folvatur hæc quæftio, fit.

[blocks in formation]

Per attractionem Nevvtonianam rectè & facilè explicantur omnia phoenomena gravitatem corporum fublunarium fpectantia.

Prob. Sint, inftar omnium phoenomenorum, hæc tria præcipua. 10. Corpora gravia fublunaria, fibi derelicta, in terram decidunt. 2°. Corpora gravia fublunaria in terram decidunt per lineas fuperficiei terreftri perpendiculares. 3°. Gravitas corporum fublunarium eft in ratione inverfa quadratorum diftantiarum à centro terræ.

Per attractionem rectè & facilè explicantur hæc tria phonomena. Ac primò quidem ideò corpora fublunaria, fibi derelicta, in terram decidunt, quia fcilicet magis attrahuntur à Terra, quàm attrahunt Terram.

2o. Ideò corpora fublunaria in terram decidunt per lineas terreftri fuperficiei perpendiculares, quia fcilicet in terram decidunt lineam directionis vis attractivæ terræ ; quæ linea, cùm tranfeat per centrum terræ, neceffariò perpendicularis eft illius fuperficiei.

per

Denique gravitas corporum fublunarium eamdem omninò rationem fequitur, ac vis attractiva terræ ; fed vis attractiva terræ fequitur rationem inverfam quadratorum diftantiarum, ergo &c.

Solvuntur argumenta oppofita.

Obj. zo. Malè explicantur in fyftemate Nevvtoniano tria phoenomena mox propofita: quod probatur enumeratione fequenti. Ac primò quidem Nevvtoniani contendunt attractionem effe mutuam; ergo corpora gravia fublunaria non magis attrahuntur à Terra, quàm attrahunt Terram, & confequenter propter vim attractivam Terræ corpora gravia fublunaria numquam in Terram decidere deberent.

2o. Explicatio fecundi phoenomeni, nempe defcensûs corporum gravium fublunarium per lineas fuperficiei terreftri perpendiculares, hæc, inquam, explicatio fupponit Terram

Terram effe fphæricam; atqui falfa eft hæc fuppofitio ergo & falfa eft explicatio fecundi phænomeni.

3°. Sive corpus A diftet à fuperficie Terræ uno pede, vel unâ leucâ, corpus A eodem prorsùs modo attrahitur à Terra; ergo vis attractiva Terræ non fequitur rationem inverfam quadratorum diftantiarum.

Refp. ad z. dift. ant. Nevvtoniani contendunt attractionem effe mutuam, & illi addunt attractionem effe fimul in ratione directa molium, conc. ant. Nevvtoniani contendunt attractionem effe mutuam præcisè, neg. ant. & cquam. Nevvtoniani docent quòd vis per quam Terra attrahit corpus fublunare A unius libræ ad vim per quam corpus A attrahit Terram : : moles Terræ: ad molem corporis A; ergo vis attractiva Terræ vincere debet vim attractivam corporum omnium fublunarium; nullum eft enim corpus fublunare cujus moles æqualis fit globa terreftri.

Ad 2. dift. maj. Explicatio fecundi phoenomeni fupponit Terram fphæricam effe fenfibiliter, conc. maj. realiter & geometricè, neg. maj. & fic dift. min. neg. cquam. Terra quam incolimus, fenfibiliter tantùm eft fphærica; eft enim realiter fphærois versùs æquatorem intumefcens & fuis in polis depreffa. Cùm igitur affirmant Phyfici, five cartefiani fint, five Nevvtoniani, corpora gravià sublunaria in fuperficiem terreftrem cadere fecundùm lineas perpendiculares, & ferri versùs centrum Terræ, loquuntur illi de his quæ fenfibiliter non verò de his quæ rea

liter eveniunt.

Hinc fequitur corpora gravia fublunaria in terreftrem fuperficiem decidere per lineas fenfibiliter tantùm, non vero geometricè parallelas; fi enim corporum illorum producerentur lineæ directionis, convenirent illæ lineæ, non præcisè in centro Terræ, fed in puncto à centro Terræ non multùm remoto.

Ad 3. conc. ant. & neg. quam. Sive corpus A diftet è à fuperficie Terræ uno pede, vel unâ leucâ, eodem fenfibiliter modo diftat à centro Terræ; radius enim terreftris

M

eft 1500 leucarum, aut circiter; ergo corpus A diftans a fuperficie Terræ unâ leucâ, debet eodem fenfibiliter modo attrahi versùs centrùm, ac idem corpus A diftans uno tantùm pede à fuperficie eâdem; vis enim attractiva Terra non fequitur rationem inverfam quadratorum diftantiarum à fuperficie, fed quadratorum diftantiarum à centro Terræ. Obj. 2°. Sexcentis experimentis compertum eft gravitatem corporum multò minorem effe fub æquatore, quàm fub polis; atqui id exponi non poteft in attractionis fyftemate; ergo in illo fyftemate exponi non poffunt omnia phoenomena gravitatem corporum fublunarium fpectantia. Prob. min. Čorpora tàm attrahuntur à Terra fub æquatore, quàm fub polis; ergo prædictum phoenomenum exponi non poteft in fyftemate Nevvtoniano.

Antequam exponatur illud phoenomenum, hæc mihi videntur effe neceffariò præmittenda. 1°. Gravitas corporum fublunarium non eft ubique uniformis, sed est in ratione inverfa quadratorum diftantiarum à centro Terræ.

2o. Vis centrifuga gravitati directè oppofita, eft vis quâ corpora in orbem circumacta nituntur à centro fuo recedere; illa æqualis eft, ut demonftrabitur in capite feptimo, quadrato velocitatis divifo per diametrum circuli defcripti.

3o. A motu diurno Terræ circà fuum axim vim centrifugam habent tum omnia puncta terreftria, tum omnia corpora quæ in noftra reperiuntur athmofphæra.

4°. Major eft vis centrifuga circà æquatorem terreftrem, quàm circà tropicos; major etiam circà tropicos, quàm circà polos: quo enim tempore punctum terrestre versùs polos pofitum circuitionem unam minimam conficit, eodem tempore punctum terræ in æquatore conftitutum circuitionem maximam abfolvit. His præmiffis.

Refp. ad z. conc. maj. & neg. min. Ad 2. dift. ant. Corpora fublunaria tàm & eodem modo attrahuntur à Terra fub æquatore, quàm fub polis, neg. ant. tàm & modo longè diverfo, conc. ant. & neg. cquam. Ideò corpora fublunaria minùs gravia funt fub æquatore, quam sub

polis, quia fcilicet fub æquatore majorem habent vim cen trifugam, & magis diftant à centro Terræ, quàm fub polis. Hæc patent ex præmiffis. Memineritis dumtaxat corpora fub æquatore conftituta propter fphæroïdalem Terræ figuram, magis diftare à centro Terræ, quàm fi collocarentur fub polis.

Hinc non mirum eft quòd, non procul ab æquatore, horologia que vulgò pendula vocantur, fuas longiori tempore vibrationes abfolvendo, aliquam, ut aiunt, patiantur retardationem; non mirum etiam apparet cò magis imminuendam effe penduli longitudinem, quò propiùs ad æquatorem acceditur.

Inft. Retardatio penduli fub æquatore tribui debet calori nimio in illis regionibus regnanti, ergo tribui non debet minori gravitati corporum fub æquatore conftitutorum. Prob. ant. Ideò Pendula fub æquatore retardationem aliquam patiuntur, quia fcilicet dilatatur metallum ; ideò autem dilatatur metallum, quia fcilicet nimius calor in illis plagis regnat; ergo retardatio penduli fub æquatore tribui debet calori nimio in illis regionibus regnanti. Refp. ad 1. dift. ant. Retardatio aliqua Penduli fub æquatore tribui debet calori nimio in illis regionibus regnanti, conc. ant. Totalis retardatio Penduli fub æquatore tribui debet calori nimio, neg. ant. & quam.

a

Ad 2. conc. ant. & dift. quens & fuprà. Centies experti funt Phyfici, inter quos annumerandus eft Dominus de Mairan, calorem aquæ effervefcentis tribuere non poffe metallo dilatationem illam quæ neceffaria foret ad expli cationem tanti Phoenomeni. Et verò retardatio Penduli fub æquatore tribui non poteft dilatationi metalli, quin fupponatur metallum per dilatationem duabus faltem lineis longius factum fuiffe. Conftat autem experientiâ per calorem aquæ effervefcentis tribui dumtaxat metallo dilatationem tertiæ partis unius lineæ. Hinc igitur inferamus retardationem Penduli fub æquatore præcipuè tribuendam effe minori gravitati corporum fublunarium.

At inquies. Si attractio gravia reddat omnia omninò

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »