Images de page
PDF
ePub

effentia creaturae; nihil enim eft aliud complementum hujufmodi quàm auxilium fupernaturale quo Deus creaturæ fuæ potentiam obedientialem elevat, illamque capacem reddit producendi effectus naturâ fuâ fuperiores.

4°. Duplex eft Philofophorum fententia circà Potentiam obedientialem activam creaturarum. Alii ità eam exagerant, ut in quolibet ente dari exiftiment potentiam obedientialem ad quemlibet effectum producendum. Alii verò fentiunt potentiam obedientialem arctioribus effe circumfcribendam, terminis. Juxtà illos, elevabilis dumtaxat eft hæc potentia ad producendos effectus quibufcum videtur aliquam habere proportionem, feu ad quos vim habet aliquam inchoatam.

Cùm autem ab illis quæritur quomodo cognofci poffit Creaturam habere vim aliquam inchoatam ad effectum aliquem fupernaturalem producendum; refpondent ftatim defenfores hujus fententiæ id cognofci quando creatura poteft attingere cum fuis conprincipiis naturalibus effectum fupernaturalem fecundùm genus illius proximum, seu clariùs, quando creatura producere poteft effectum aliquem naturalem qui habeat idem genus proximum, ac effectus fupernaturalis ad cujus productionem elevabilis eft. Rem hanc totam illuftrant exemplo fequenti. Voluntas humana, inquiunt illi, elevari poteft ad producendum actum ali quem charitatis fupernaturalem, quia fcilicet voluntas illa, concurfu Dei ordinario adjuta, poteft actum aliquem charitatis naturalem producere. Porrò actui charitatis naturali & actui charitatis fupernaturali idem eft genus proximum; ergo voluntas humana vim habet inchoatam ad producen dum actum aliquem fupernaturalem charitatis.

5o. Hic non eft difcutiendi locus utrùm admittenda fit in creaturis potentia obedientialis activa ad omnes omninò, vel ad certos tantùm effectus fuprà naturæ vires conftitutos. Hoc unum annotabimus quòd fcilicet affirmari poffit in creaturis exiftere potentiam obedientialem activam ad omnes omninò effectus, quin indè liceat inferri mate#iam effe, de potentia Dei abfoluta, cogitandi capacem.

Et verò affertores hujus fententiæ neque admittunt, neque intendunt admittere potentiam obedientialem ad verificanda duo prædicata contradi&toria; fed qui contendunt materiam effe, de potentia Dei abfoluta, cogitandi ca-. pacem, hi admittunt potentiam obedientialem ad verificanda duo prædicata contradictoria, ut probabitur inferiùs; ergo qui admittunt in creaturis potentiam obedientialem activam ad omnes omninò effectus, hi non admittunt potentiam obedientialem in materia ad cogitandum.

69. Duplici modo demonftrari poteft materiam effe, etiam de potentia Dei abfoluta, cogitandi incapacem, ab intrinfeco fcilicet & ab extrinfeco. Demonftrabitur ab intrinfeco materiam effe cogitandi incapacem, fi demonftretur effentiam materiæ effe cum effentia fpiritûs prorsùs incompoffibilem. Demonftrabitur ab extrinfeco materiam effe cogitandi incapacem, fi demonftretur vel ethnicos ipfos qui vocari folent Materialistæ, alienos à materialisino fuiffe. Sit itaque.

PROPOSITIO PRIOR,

Demonftrari poteft ab intrinfeco materiam effe cogitandi incapacem.

Demonftratur z°. Si materia cogitare poteft, vel id poteft prout eft materia præcisè, vel prout importat certum quemdam ordinem, certam quamdam combinationem atque unionem. Sed neutrum dici poteft. Ac primò quidem, fi materia, prout eft materia præcisè, capax effet cogitandi, fequeretur quòd in homine non folùm caput, fed & manus & pedes effent cogitandi capaces, ac proindè fequeretur quòd in homine poffent effe mentes innumeræ ; tot enim in homine poffent effe animæ, quot funt particulæ materiæ: item fequeretur quòd arbores, faxa, uno verbo corpora omnia vel fœdiffima atque craffiffima eximios mentis honores poffent per fefe poftulare; hæc enim omnia corpora effentiam habent materiæ; falfum ex ipfis Materialistisequens, ergo & ant.

Neque atlam materia cogitare poteft prout importan

[ocr errors]

certum quemdam ordinem, certam quamdam combinatio nem & unionem. Si enim oriretur cogitatio ex tali combinatione & mixtura partium materiæ, fequeretur quòd cogitatio foret effectus motûs; falfum ex dictis in articulo præcedenti cquens, ergo & ant.

Demonftratur 20. ex abfurdis quæ fequuntur evidenter ex hoc inepto & impio fyftemate.

Abfurdum z. Si combinatio & mixtura partium materiæ producant animam, ubi anima non erat, fequitur quòd producatur anima eo prorfus modo quo fit cubus, aut pyramis, aut cylindrus; nam omnes illæ figuræ fiunt per combinationem & mixturam partium materiæ; abfurdum cquens, ergo & ant.

Abfurdum. 2. Si materia, prout importans talem figu ram, fit cogitandi capax, fequitur quòd animæ tribui poffint proprietates figuræ, & viciffim figuræ tribui poffint oproprietates animæ, falfum cquens ; nam anima dici non poteft rotunda, triangularis aut cylindrica; item nulla eft figura quæ dici poffit docta vel ignara, justa vel injusta, prudens vel incauta modesta vel fuperba; ergo neque -animæ tribui poffunt proprietates figuræ, neque figuræ tribui poffunt proprietates animæ.

[ocr errors]

Demonftratur 3. Subftantia cogitans eft fubftantia capax - volendi, nolendi, difcurrendi &c.; fed fubftantia capax operationum hujufmodi non eft materia; ergo fubftantia cogitans non eft materia. Prob. min. Subitantia capax : volendi, nolendi, difcurrendi &c. eft fubftantia libera; fed fubftantia libera non eft materia; ergo fubftantia capax volendi, nolendi, difcurrendi &c. non eft materia. Prob. min. Operationes materice non funt libera; habent enim pro caufa morum & leges motûs, & materia, & materia, effentialiter iners & paffiva, feipfam movere non poteft, ut fuperiùs demonftravimus; ergo fubftantia libera non eft materia. ... Confirmatur. Illud fyftema eft evidenter falfum ex quo fequuntur evidenter impiiffimæ confequentiæ; atqui ex iyfremate materialiftarum fequuntur evidenter impiiffimæ confequentiæ hæc enim fequuntur evidenter ex tali tyftemate:

[ocr errors]

1. Anima hominis perit cum ipfius corpore, ac proindè nulla datur in altera vita virtuti merces, nulla vitio poena.

29. Anima hominis non eft libera, ac proindè nulla datur virtutem inter & vitium diftinctio.

3. Equè laudandus eft qui amicum, benefactorem fratrem, matrem aut patrem interficit, ac is qui hofti patriæ infenfiffimo mortem infert juftiffimam; ergo ex inepto materialiftarum fyftemate fequuntur evidenter im piiffime confequentie.

Solvuntur argumenta oppofita.

Obj. 1°, cum Lockio. Non demonftratur materiam effe cogitandi incapacem; ergo forfan materia cogitare poteft, Prob. ant. Ut demonftrari poffet materiam effe cogitandi incapacem, deberent nobis effe perfpecta omnes omninò materiæ proprietates; atqui nobis perfpecte non funt omnes materiæ proprietates; ergo demonftrari non potest materiam effe cogitandi incapacem,

Refp. ad 1. neg. ant. ad 2. neg. maj. Ut demonftrari poffit materiam effe cogitandi incapacem, nobis debet effe perfpectum cogitationem effe prorsùs incompoffibilem cum illis materiæ proprietatibus quas cognofcimus; atqui perfe pectum nobis eft cogitationem effe prorsùs incompoffibilem cum illis materiæ proprietatibus quas cognofcimus. Et verò perfpectum nobis eft materiam effe dumtaxat capacem fi guræ, motus, quietis & combinationis partium; & cognovimus infuper neque per figuram, neque per motum, neque per quietem, neque per combinationem partium naturam cogitationis exponi poffe. Item cognovimus materiam effe extenfam & divifibilem, & infuper perfpectum nobis eft cogitationem, ut potè indivifibilem, recipi non poffe in fubjecto extenfo & divifibili. Denique cognovimus materiam effe effentialiter inertem & paffivam, & infuper perfpectum nobis eft effentialiter activam effe fubftantiam cogitantem; ergo perfpectum nobis eft cogitationem effe Prorsus incompoffibilem cum illis materie proprietatibus

quas cognofcimus; ergo falfum eft quòd, ut demonftretur materiam effe cogitandi incapacem, nobis debeant esse perfpecte omnes omninò materiæ proprietates.

Quod dicitur de demonftratione præfenti, hoc & dicetur de omnibus omninò quæ paffim afferuntur demonstrationibus. Non cognofcuntur à Geometris omnes circuli proprietates, illi tamen affirmant intrepidè circulum non effe quadratum. Prorsus ignorant Phyfici quænam fit genuina virtutis magneticæ caufa; illi tamen afferunt abfque formidine magnetem non effe animal. Nullius eft igitur ponderis authoritas Lockii fomniantis aliquam effe forfan in materia proprietatem, nobis hactenus incognitam, quam Deus poterit ad cogitandum elevare.

Præterea fibimetipfi non femel in opere fuo contradicit Lockius. Et verò fic loquitur lib. 4. cap. 3, parag. 6. ( Je ne vois pas quelle contradiction il y a que Dieu, cet Etre penfant, éternel & tout puiffant, donne, s'il veut, quelques degrés de fentiment, de perception & de penfée à certains amas de matiere créée & infenfible, qu'il joint enfemble, comme il le trouve à propos).

Jam verò audiamus eumdem Lockium lib. 4. cap. 1o. parag. 3. (Le pur néant ne peut non plus produire un être réel, quele même néant peut être égal à deux angles droits).

Tandem audiamus eumdem Authorem lib. 4. cap. 20. parag. zo. (Il fera toujours autant au-deffus des forces du mouvement & de la matiere de produire de la connoiffance, qu'il eft au-deffus des forces du néant de produire de la matiere .

Quibus præfuppofitis, fic brevem contra Lockium conficio demonftrationem. Ex ipfo Lockio, tàm impossibile eft materiam producere cogitationem, quàm impoffibile eft nihilum producere materiam; fed impoffibile eft, etiamfi Deus fuam omnipotentiam adhibeat, quòd nihilum producat materiam; nihilum enim non poteft effe rei alicujus caufa phyfica; ergo impoffibile eft, etiamfi Deus fuam omnipotentiam adhibeat, quòd materia producat cogitationem; ergo fibimetipfi Lockius contradicit, cùm

« PrécédentContinuer »