Images de page
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quod nunc Graecarum litterarum studiosis in manus tradimus volumen primum

commentariorum Eustathii in Homeri Odysseam, id noluimus in publicum emittere, quin de ratione consilii, quod in eo describendo secuti sumus, quaedam praefaremur. Atque illud quidem notum erit omnibus, id nos, quum negotium susciperetur, habuisse propositum, ut exemplum Romanum, quanta maxima fieri posset cum fide, describeretur. Quod quidem consilium ab initio operis ita secuti sumus, ut plane nihil, quod ad criticam fidem et auctoritatem referendum esset, ne interpungendi quidem rationem, mutare sustineremus, plane ut facere solent, qui codices primum descriptos legentibus fideliter repraesentant, atque ita, ut cuique singulorum locorum emendatio integra conservetur. Neque enim putabamus, veterem illam scribendi rationem iis, qui Graece didicissent, magnas allaturam esse molestias et difficultates, eorum autem, qui vellent in criticum usum legere Eustathium, plurimum interesse judicabamus, ut haberent exemplum ad fidem primae editionis ita expressum, nihil ut mutatum exhiberet, nisi quod manifesto fuisset vitiosum. Quocirca errores quidem typographicos, qui multi sunt in editione Romana, plures etiam in Basileensi*), haud cunctanter sustulimus, ac praeterea nomina propria, quae dicuntur, litteris initialibus majusculis scribenda curavimus; sed intra hos fere fines, aliis etiam de caussis, operam nostram continere consultum duximus.

Nihilo minus, quod ab initio captum ac diu servatum est consilium, ejus mox poenitere nos coepit, ex quo voces doctorum quorundam hominum audissemus, qui omnem libri rationem et formam ad nostrae aetatis consuetudinem accommodatam mallent. Quorum quidem virorum judicia etsi adversari videbantur illi fidei, quam in re critica plurimi faciendam esse omnes consentiunt nimirum plane deerant nobis emendationis adminicula ~; tamen id apud nos valuerunt, ut inde ab extrema hujus voluminis parte mediam quandam viam ingrederemur, hoc est eam, qua molestiis antiquae illius ac fere obsoletae scribendi rationis vitatis tamen nihil quidquam de critica editionis auctoritate detraheretur. Itaque non modo inutilem illam interpun

sunt.

-;

*) Ita quae p. 258. ed. Lips. ab v. 39. usque ad vers. 84. p. 260. leguntur in edit. Basil. temere omissa Similis lacuna est p. 262. ab init. ed. Lips. ubi in Bas. omnia desunt. Alia plura tacemus.

« PrécédentContinuer »