Images de page
PDF
ePub

legitime constituti plenipotentiarii, nomine quidem Sacrae Caesareae et Romanorum Imperatoriae Majestatis illustrissimi et excellentissimi domini, dominus Wolfgangus Sacri Romani Imperii comes ab Oettingen, Sacrae Caesareae Majestatis cubicularius, consiliarius intimus et consilii imperialis aulici praeses, et dominus Leopoldus Slik, Sacri Romani Imperii comes in Passaun et Weisskirchen, ejusdem Sacrae Caesareae Majestatis cubicularius, generalis vigiliarum praefectus et legionis desultoriorum equitum tribunus, ambo ad tractatus hosce pacis cum Porta Ottomannica deputati legati extraordinarii et plenipotentiarii: nomine vero Imperialis Ottomannicae Majestatis illustrissimi et excellentissimi domini, dominus Mehemet Effendi, supremus Imperii Ottomannici cancellarius, et dominus Alexander Mauro Cordato, ex nobili stirpe de Scarlati, intimus jam dicti Imperii consiliarius et secretarius; interventu et opera illustrissimorum et excellentissimorum dominorum, domini Guilielmi Baget, baronis de Beaudefert, serenissimi Magnae Brittanniae Regis : et domini Jacobi Colyer, celsorum et praepotentium Generalium Foederati Belgii Ordinum, amborum apud excelsam Portam Ottomannicam oratorum et ad restabiliendam pacem universalem legatorum plenipotentiariorum, qui munere mediatoris integre, sedulo et prudenter perfuncti sunt: post invocatam aeterni Numinis opem et commutatas rite mandatorum tabulas ad Divini Numinis gloriam et utriusque imperii salutem in sequentes viginti mutuas pacis et concordiae leges convenerunt.

Art. I. Regio Transylvaniae, quemadmodum de praesenti est in possessione et potestate Caesareae Majestatis, ita maneat in ejusdem dominio, et a Podoliae confinio usque ad extremum Vallachiae consinium suis montibus, qui antiqui fuerunt limites ante praesens bellum inter Transylvaniam ex una parte, et Moldaviam atque Vallachiam ex alia parte, atque a confinio Vallachiae usque ad flumen Marusium pariter suis montibus, qui antiqui fuerunt limites, circumscribatur, et sic utrinque observatis antiquis limitibus nec ultra nec citra ab utroque Imperio fieri possit extensio.

Art. II. Provincia subjecta Arci Temeswarinensi cum omnibus suis districtibus et interfluentibus fluviis maneat in possessione et potestate excelsi Imperii Ottomannici, atque a parte Transylvaniae fines ejus sint ab extremo confinio Vallachiae usque ad fluvium Marusium in superiori articulo constituti Transylvaniae antiqui limites, tum a parte Marusii usque ad fluvium Tibiscum citerioribus ripis ejusdem Marusii, et a parte Tibisci usque ad Danubium citerioribus ripis fluvii Tibisci fines ejus limitentur. Quae vero intra praedictos limites sita sunt loca, nempe Caransebes, Lugos, Lippa, Csanad, Kiscanjsia, Betsche, Betskereck et Sablia citerius, et intra praeconstitutos ante praesens bellum limites antiquos Transylvaniae ac secundum praedeclaratam rationem intra ripas fluminum Marusii et Tibisci in Temeswarinensibus territoriis qualiscunque alius similis locus reperiatur, ea conditione destruantur per Caesareos, ut vi pactorum amplius reaedificari non possint. Et praedicta regio Temeswarinensis omnino libera relinquatur, imposterum neque in dictis hisce locis, neque prope ripas fluviorum Marusii

atque Tibisci alia, vel majora vel minora loca, quae possint speciem fortificationis exhibere, extruantur.

Fluviorum Marusii ac Tibisci inter provinciam Temeswarinensem et provincias Caesareae potestati et possessioni subjectas usus sit communis subditis utriusque imperii, tum ad potum pecorum omnis generis, tum ad piscationem, et alias commoditates subditis perquam necessarias.

Cum vero onerariae naves a partibus superioribus subjectis Caesareo dominio, tum per Marusium fluvium in Tibiscum, tum per Tibiscum in Danubium, sive ascendendo sive descendendo ultro citropue meantes nullo obice praepediri debeant, navigatio navium Germanicarum, aut aliorum subditorum Caesareorum, nullo modo possit in cursu suo ultro citroque incommodari, sed libere atque commodissime fiat ubique in praedictis duobus fluviis, et siquidem reciprocae amicitiae et mutuae benevolentiae convenientia id etiam requirat, ut subditi Imperiali Ottomannicae potestati subjecti possint usus praedictorum fluviorum esse participes, sine impedimento navibus piscatoriis etiam ac cymbis utantur.

Molendinariae autem naves in locis tantum, quibus negotiationi alterius, nempe Caesarei dominii, nullatenus impedimento esse possint, communicatione gubernatorum utriusque dominii et consensu ponantur. Quinimo ne diversione aquarum in Marusio cursus Caesarearum navium incommodum aliquod patiatur, nullatenus permittetur, ut sive moledinorum, sive alia occasione ex Marusio aquae alio deriventur seu diducantur.

Insulae, quaecunque in praedictis fluviis cum aclu sint, in potestate Caesarea maneant, uti possidentur, et subditi utriusque dominii omnino pacifice atque tranquille vivant severissimisque edictis ab insolentiis et contraventione pactorum contineantur.

Art. III. Cum regio inter fluvios Tibiscum et Danubium, vulgo dicta Batska, sit in sola possessione et potestate Caesareae Majestatis, sic maneat deinceps etiam in praefata potestate et dominio Caesereo neque Titelium magis, quam in praesenti est, fortificetur.

Art. IV. Ab extrema ripa citeriore Tibisci, opposita Titelianae ripae, et angulo terrae ibidem per conjunctionem Tibisci et Danubii terminato deducatur linea recta usque in ripam Danubii. Item a regione citerioris ripae Tibiscanae sita et ulterius protrahatur pariter recta ad Moravizii ripam citeriorem amnis Bossut, et inde ad locum usque, ubi praedictus amnis Bossut principali alveo in Savum elabitur. Et Moravizio sine ulla fortificatione relicto extructisque tantum in opposita utrinque ripa apertis pagis, separentur per praedictam lineam, firmatam atque distinctam sive fossis, sive lapidibus, sive alia ratione, imperia sequenti modo: regio versus Belgradinum intra modo dictos limites permaneat sub sola potestate potentissimi Ottomannorum Imperatoris, regio vero extra praedictam lineam sita maneat sub sola potestate et possessione potentissimi Romanorum Imperatoris, et secundum praedictos limites pariter possideantur fluvii, qui sunt territoriis permanentibus in possessione utriusque partis.

Art. V. Ab ostio amnis Bossut in Savum effluentis, usque item in Savum elabentis Unnae fluvii ostium, Savi altera quidem pars pertinens ad ditionem Caesaream possideatur ab ejus Majestate, altera vero pars possideatur ab Imperatore Ottomannorum.

Interfluens fluvius Savus et insulae in hoc communi tractů sitae sint communes, et usus tum ad navigationem ultro citroque tum ad alias commoditates utriusque partis subditis pariter communis sit, utrisque religiose observantibus pacificum et imperturbatum ultro citroque commercium.

Usque ad Unnam fluvium regio pertinens ad dominium Imperialis Ottomannicae Majestatis, qua Bosniam spectat, citerioribus ripis Unnae fluvii definiatur atque terminetur, evacuatis Novi, Dubizza, Jessenovizza, Doboy et Brod ex parte Bosnensi, et qualicunque alio simili loco in hoc tractu existente, et deductis inde praesidiis Caesareis ista pars omni modo libera relinquatur. Castanoviz autem et insulae infra terram Novi versus Savum cum ulterioribus ripis ejusdem Unnae, cum sint et maneant in potestate Romanorum Imperatoris, praedictis limitibus hinc distinguantur.

Loca demum ultra Unnam longe a Savo sita et ab utraque parte praesidiis conservata atque possessa cum terris ante praesens bellum ad eadem spectantibus maneant iterum in potestate utriusque possidentis partis, ea conditione, ut commissarii utrinque mox deputandi districtus atque territoria singulatim deductis particularibus lineis separantes per fossas, lapides, palos, aut alia quacunque ratione ad evitandam confusionem posita signa, segregent atque disjungant in partibus Croatiae usque ad ultimum confinium et terminum locorum in utriusque dominii possessione permansurorum.

Et ex utraque parte, si quis ausus fuerit alterare, mutare, evellere, tollere, aut quovis modo violare aliquod ex praedictis signis, ille per omnimodam inquisitionem deprehensus ad exemplum aliorum severissime puniatur.

Commissariis vero ad distinctionem et positionem limitum in isto confinio, quoad fieri poterit, quam celerrime deputandis regiis edictis demandetur, ut ad tranquillitatem et securitatem subditorum utriusque dominii sedulo animum adhibentes sine controversia et sine quacunque particulari complacentia terras optime separent atque manifeste distinguant.

Cum siti in altera Savi parte, qua dominium Imperiale Ottomannicum recipit, munimenti Brod fortificationes utpote recenter a militiis Caesareis factae, tempore educendi praesidii Caesarei, everti debeant, locus autem ille sit commodissimus ad mercaturam, poterit ibidem erigi cum honesto et commodo recinctu civitas, ita tamen ut in arcis aut munimenti formam non redigatur.

Art. VI. Definiti tandem per hosce tractatus et subsecuta, ubi opus suerit, locali depututorum commissariorum separatione stabiliti, sive deinceps idoneo tempore per operam commissariorum utrinque stabiliendi confiniorum limites sancte utrinque et religiose observentur, ita ut sub nulla ratione aut praetextu extendi, transferri, aut mutari possint , neque liceat alicui paciscentium parti in alterius partis territorium ultra statutos semel terminos aut

lineas quidquam juris aut potestatis praetendere aut exercere, aut alterius partis subditos sive ad deditionem, sive ad pendendum tributum qualecumque, sive praeteritum, sive futurum, sive ad quamvis aliam humano ingenio excogitabilem exactionis aut vexationis speciem adigere aut molestare, sed omnis altercatio juste amoveatur.

Art. VII. Licitum et liberum esto utrique partium pro confiniorum suorum securitate, quocunque meliori visum fuerit modo, arces, munimenta et loca, per praesentes tractatus pacifice possessa, quaecunque de facto extant, reparare, munire et fortificare, exceptis illis, de quibus utrinque nominatim cautum est. Ad incolarum vero commodas habitationes in extremis confiniis apertos pagos aedificare ubique sine impedimento et sine exceptione utrique parti liceat, dummodo sub hoc praetextu fortalitia non erigantur.

Art. VIII. Incursiones hostiles et occupationes omnesque insultus clam aut ex improvisa facti, devastationes et depopulationes territorii utriusque dominii omnino et severissimis mandatis prohibitae sint ac illicitae. Transgressores vero articuli hujus ubicunque deprehensi statim incarcerentur et per jurisdictionem loci, ubi caplivati fuerint, pro merito puniantur, absque ulla remissione, et rapta quaecunque sint, diligentissime perquisita et adinventa, cum omni aequitate dominis suis restituantur. Capitanei quoque ipsimet, commendantes et praefecti utriusque partis ad justitiam nulla admissa injuria integerrime administrandam sub amissione officii non solum, sed etiam vitae et honoris adstricti sint atque obligati.

Art. IX. Maneat porro etiam illicitum futuris quoque temporibus receptaculum vel fomentum dare malis hominibus, rebellibus subditis aut male contentis, sed ejusmodi homines et omnes praedones, raptores, etiam si alterius partis subditi sint, quos in ditione sua deprehenderint, merito supplicio afficere utraque pars adstricta sit; qui si deprehendi nequeant, capitaneis aut praefectis eorum, sicubi eos latitare compertum fuerit, indicentur, iique illos puniendi mandatum habeant. Quod si nec hi officio suo in punilione talium sceleratorum satisfecerint, indignationem Imperatoris sui incurrant, aut officiis exuantur, aut ipsimet poenas pro reis luant. Quoque magis nefariorum hujusmodi petulantiis cautum sit, neutri partium liceat intertenere et alere Haydones, quos liberos nun pant, Plagiarios Pribeck dictos, atque id genus facinorosorum hominum, qui non sunt alterutrius principis stipendio conducti, sed rapto vivunt, tamque ii, quam qui eos aluerint, pro demerito puniantur, talesque nefarii, etiam si consuetae vitae emendationem prae se ferant, nullam fidem mereantur, nec prope confinia tolerentur, sed ad alia remotiora loca transferantur.

Art. X. Cum tempore praesentis hujus belli plures ex Hungaris et Transylvanis a subjectione suae Caesareae Majestatis secedentes ad confinia excelsi Imperii sese receperint, atque hac in parte etiam conclusae per inducias inter utrumque imperium almae huic paci debitis modis in futuram securitatem providendum sit, de praedictis ita pactum est, ut in ditionibus ante nominati excelsi Imperii ad lubitum possint locari et accommodari;

ne tamen aliquo modo confiniorum tranquillitas et subditorum quies perturbari queat, loca, ubi praedicti collocabuntur, remota sint ab omnibus limitaneis et confiniariis partibus, et uxoribus illorum dabitur facultas sequendi maritos suos iisque in imperatorio, assignato ad hoc, districtu cohabitandi. Cumque imposterum in reliquos subditos potentissimi Ottomannorum Imperatoris annumerandi veniant, non liceat illis a subjectione ejusdem amplius recedere : et si qui recesserint atque ad patriam iterum reverti voluerint, in numero et conditione malevolorum recenseantur, neque illis a Caesareis fomentum aut receptaculum praebeatur; quinimo deprehensi Ottomannis confiniorum gubernatoribus extradantur, quo magis utrinque securitati pacis prospiciatur.

Art. XI. Ad tollendas penitus quascunque in confiniis super aliquorum armistitii hujus aut quavis de re imposterum enascentes controversias, differentias aut discordias, ubi prompto et maturo remedio opus sit, ordinentur utrinque in confiniis primo quoque tempore electi pari numero commissarii, viri neutiquam avidi, sed graves, probi, prudentes, experti, atque pacifici; bique loco opportuno convenientes, sine exercitu, cum aequali pacificarum personarum comitiva, omnes et singulas hujusmodi controversias emergentes audiant, cognoscant, decidant et amicabiliter componant; talem denique ordinem et modum constituant, quo utraque pars suos homines et subditos citra omnem tergiversationem vel praetextum gravissimis poenis ad sinceram ac firmam pacis observantiam compellat; quod si vero negotia tanti momenti occurrerent, quae per commissarios utriusque partis componi et expediri non possent, tunc ad ambos potentissimos Imperatores remittantur, ut ipsi complanandis iisdem, sedandis et extinguendis modum et rationem invenire et adhibere valeant, ita ut tales controversiae, quam fieri poterit, intra brevissimum temporis spatium componantur, nec earum resolutio ulla ratione negligatur aut protrahatur.

Cumque praeterea in antecedentibus sacris capitulationibus duella et mutuae ad certamen provocationes fuerint vetitae, imposterum etiam sint illicitae, et si qui ad singulare certamen venire ausi fuerint, in illos ut transgressores gravissime animadvertatur.

Art. XII. Captivi, tempore praesentis belli ex utraque parte in captivitatem abacti et in publicis carceribus adhuc superstites, cum occasione istius almae pacis eliberationem tandem aliquando merito sperent nec possint sine laesione Majestatis Imperatoriae et laudatae consuetudinis in eadem captivitatis miseria et calamitate relinqui, usitatis ab antiquo vel honestioribus adhuc rationibus per commutationem in libertatem asserantur, et si plures aut melioris conditionis in una quam in altera parte invenientur, pro reliquorum etiam eliberatione, quando solennes legati instantias afferent , gratiosa et huic almae paci conveniens utriusque Imperatoris pietas nequaquam denegetur; caeteris vero, qui in privatorum potestate sunt, vel apud ipsos Tartaros, licitum sit eliberationem suam honesto et, quam fieri poterit, mediocri lytro procurare. Quod si cum captivi domino honesta accommodatio fieri non poterit, judices locorum litem omnem per compositionem dirimant, sin autem praedictis

« PrécédentContinuer »