Images de page
PDF
ePub

viis id etiam confici haud posset, captivi pretiis eorum, sive per testimonia sive per juramenta probatis atque solutis, eliberentur. Nec possint domini aviditate majoris lucri sese redemptioni eorundem opponere, et quandoquidem ex parte excelsi Imperii Ottomannici homines non emitterentur, qui taliter eliberandis captivis operam adhibeant, spectabit ad probitatem Caesareorum praefectorum, ut ad dimittendum Ottomannos captivos, quo empti sunt pretio, sincere liquidato, dominos illorum adstringant, atque ita sanctum hoc opus pari utrinque pietate promoveatur; quousque demum captivi utrinque praedicta ratione eliberentur, legati plenipotentiarii ex utraque parte officia sua adhibebunt, ut interea miseri captivi benigne tractentur.

Art. XIII. Pro religiosis ac religionis Christianae exercitio juxta ritum Romano-Catholicae Ecclesiae, quaecunque praecedentes gloriosissimi Ottomannorum Imperatores in regnis suis sive per edicta et mandata specialia favorabiliter concesserunt, ea omnia serenissimus et potentissimus Ottomannorum Imperator imposterum etiam observanda confirmabit, ita ut ecclesias suas praesati religiosi reparare atque resarcire possint, functiones suas ab antiquo consuetas exerceant et nemini permissum sit, contra sacras capitulationes et contra leges Divinas aliquo genere molestiae aut pecuniariae petitionis eosdem religiosos cujuscunque ordinis et conditionis afficere, sed consueta imperatoria pietate gaudeant et fruantur. Praeterea serenissimi et potentissimi Romanorum Imperatoris solenni ad fulgidam Portam legato licitum sit, commissa sibi circa religionem et loca Christianae visitationis in sancta civitate Jerusalem existentia exponere atque instantias suas ad Imperiale solium afferre.

Art. XIV. Commercia juxta antecedentes etiam sacras capitulationes libera sint utriusque partis subditis in omnibus imperiorum regnis et ditionibus; ut autem utrique parti utili ratione et sine fraude et dolo peragantur, inter deputatos commissarios rem mercatoriam bene intelligentes tempore solennium utrinque legationum contractabitur, et sicuti cum aliis excelsi Imperii amicis nationibus observatum est, ita etiam subditi cujuscunque nationis Caesareae Majestatis securitate et utilitate commerciorum in regnis excelsi Imperii idoneis modis et usitatis privilegiis gaudebunt et perfruentur.

Art. XV. Quaecunque conditiones in antiquis sacris capitulationibus expressae sunt, nec praedictis punctis hoc tractatu stipulatis aut liberimo cujusque possidentium dominio et usui ejusdem adversantur aut praejudicant, posthac etiam colantur sancte et observentur, cassatis et annullatis iis, quae supradictis quocunque modo repugnant.

Art. XVI. Ut quoque tanto magis armistitium hoc bonaque inter ambos potentissimos Imperatores amicitia firmetur ac coalescat, mittentur solennes utrinque legati ex aequo usitatis ceremonialibus ab introitu in confinia usque ad reditum in locum secundae permutationis excipiendi, honorandi, tractandi atque prosequendi, qui in signum amicitiae spontaneum munus, conveniens tamen et utriusque Imperatoris dignitati consentaneum asserent; et prima aestate in mense Junio iter, praevia mutua correspondentia, uno eodemque tempore

suscipientes in Sirmiensi confinio, more jam pridem inter utrumque imperium observato, permutabuntur. Solennibus porro legatis in imperatoriis aulis quidquid libuerit, petere liceat ac permittatur.

Art. XVII. Regula et norma curialium in recipiendis receptisque pariter honorandis et tractandis ministris ultro citroque commeantibus et commorantibus juxta usitatam prioribus etiam temporibus modalitatem, deinceps ab utrinque cum aequali decore et secundum distinctam characteris missorum praerogativam observetur.

Legatis Caesareis et residentibus et quibusvis eorundem hominibus pro suo arbitrio, quibuscunque placuerit, vestibus uti licitum sit, neve quisquam impedimento esse possit. Ministri porro Caesarei, sive oratoris, sive legati, sive residentis, sive agentis munere fungantur, quibus reliquorum principum fulgidae Portae amicorum legati et agentes immunitatibus et privilegiis perfruuntur, eadem libertate, imo ad distinguendam Caesareae dignitatis praerogativam usitatis melioribus modis fruantur habeantque liberam potestatem conducendi interpretes.

Cursores etiam et alii eorum homines Vienna ad fulgidam Portam atque iterum redeuntes et ultro citroque venientes salvo passu tuto et secure permeent atque, ut commode iter suum perficiant, omni favore coadjuventur.

Art. XVIII. Pax ista, quamvis secundum propositas conditiones conclusa, tum demum integrum ex omni parte robur obligationis et debitae observantiae vinculum accipiet et inducet, cum omnia et singula, quae de confiniis supra recensilo modo ultro citroque promissa et acceptata sunt, tam de distinctionibus limitum, quam de evacuationibus et demolitionibus plenarie in effectum et executionem deducta fuerint, ita, ut absoluta designatione limitum in unoquoque confinio statim subsequatur demolitio aut evacuatio; quod ut quam celerrime succedat, designentur ad limites et terminos confiniorum ponendos et distinguendos ex utraque parte commissarii, qui die aequinoctii, scilicet 22. mensis Martii, aut 12. secundum veterem stylum, anni millesimi sexcentesimi nonagesimi noni, in locis inter commissarios consensu gubernatorum utriusque confinii determinandis, mediocri et pacifico comitatu conveniant atque intra spatium duorum mensium, si possibile sit, aut etiam citius, ubi fieri poterit, confinia limitibus et terminis manifestis per superiores articulos constitutis distinguant, separent, determinent et statuta inter legatos plenipotentiarios utriusque imperii accuratissime et citissime exequantur.

Art. XIX. Has vero conditiones et articulos ad formam hic mutuo placitam a Majestatibus utriusque Imperatoris ratihabitum iri, atque ut solennia ratificationis diplomata intra spatium triginta dierum a die subscriptionis vel citius in confiniis per illustrissimos et excellentissimos legatos plenipotentiarios mediatores reciproce recteque commutentur, legati plenipotentiarii utriusque imperii sese infallibiliter obligant atque praestituros compromittunt.

Art. XX. Duret armistitium hocce et extendatur, favente Deo, ad viginti quinque annos continue sequentes, a die, qua ejusdem subscriptio facta fuerit; quo annorum numero elapso, vel etiam medio tempore, priusquam

elabatur, liberum esto utrique partium, si ita placuerit, pacem hanc ad plures adhuc annos prorogare.

Itaque mutuo et libero consensu quaecunque stabilita sunt pacta inter Majestatem serenissimi et potentissimi Romanorum Imperatoris et Majestatem serenissimi et potentissimi Ottomannorum Imperatoris et haeredes eorundem, imperia quoque et regna ipsoruin, terra item marique sitas regiones, civitates, urbes, subditos et clientes, observentur sancte, religiose ac inviolabiliter, et demandetur serio omnibus utriusque partis gubernatoribus, praefectis, ducibus exercituum atque militiis et quibusvis in eorundem clientela, obdientia et subjectione existentibus, ut illi quoque, praedeclaratis conditionibus, clausulis, pactis et articulis sese adaequate conformantes, omnibus modis caveant, ne contra pacem et amicitiam hanc sub quocunque nomine aut praetextu se invicem offendant aut damnificent, se quolibet prorsus inimicitiae genere abstinendo bonam colant vicinitatem, certo scientes, quod si eatenus admoniti morem non gesserint, severissimis in se poenis animadvertendum fore.

Ipse quoque Crimensis Chanus et omnes Tartarorum gentes, quovis nomine vocitatae, ad pacis hujus et bonae vicinitatis et reconciliationis jura rile observanda adstricti sint, nec iisdem contraveniendo hostilitates qualescunque exerceant erga quasvis Caesareas provincias earumque subditos aut clientes. Porro sive ex aliis exercitaum generibus, sive ex nationibus Tarlarorum, si quis contra sacras imperatorias hasce capitulationes et contra pacta et articulos earum quidpiam ausus fuerit, is poenis rigorosissimis coërceatur.

Incipiat vero modo dicta pax, quies et securitas subditorum utriusque imperii a suprafata die subscriptionis, et cessent exinde atque sustollantur omnes utrinque inimicitiae, et subditi utriusque partis securitate et tranquillitate fruantur. Eoque fine et quo magis per summam curam ac sedulitatem hostilitates inhiberi possint, transmittantur quam celerrime mandata et edicta publicandae pacis ad omnes confiniorum praefectos; cumque spatium aliquod temporis requiratur, intra quod officiales in remotioribus praesertim confiniis istam conclusae pacis notitiam obtinere valeant, statuuntur viginti dies pro termino, post quem si quis hostile quidpiam alterutra ex parte admittere praesumpserit, poenis superius declaratis irremissibiliter subjaceat.

Ut demum pacis conditiones, viginti hisce articulis conclusae, utrinque acceptatae et debito summoque cum respectu inviolatae observentur, siquidem domini plenipotentiarii Ottomannici vi concessae iisdem facultatis imperatoriae instrumentum Turcico sermone exaratum et subscriptum legitimum et validum nobis exhibuerint, nos quoque vi mandati et plenipotentiae nostrae propriis manibus et propriis sigillis subscriptas et signatas hasce pactorum litteras in latino idiomate tanquam legitimum et validum vicissim instrumentum extradidimus.

Instrumentum Pacis, inter Romano - Caesaream Majestatem et Otto

manicam Portam

compositum PASSAROVICII

die 21. Julii 1718.

In Nomine Sacro - Sanctae et Individuae Trinitatis,

Postquam duobus abhinc annis in fauste acciderit, ut inter augustissimum et potentissimum Romanorum Imperatorem Carolum VI. (plen. tit.) et serenissimum ac potentissimum Magnum Sultanum Ahmed Hanum, Ottomanorum ac Asiae et Graeciae Imperatorem, pax et tranquillitas illa, quae per gloriosissimos amborum magnorum Principum ac Imperatorum praedecessores Carlovizii in Sirmio conclusa et stabilita fuerat, summum in eorundem subditorum detrimentum, perturbationem et negotiorum jacturam per nova quaedam dissidia ante elapsum terminum interrumpebatur exindeque cruentum et exitiale bellum exortum sit, quod magnas provinciis et regnis devastationes et populorum desolationes attutit, divina tamen opitulante clementia tam salutaria ambo imperia susceperunt consilia, ut de reconciliandis exacerbatis animis, parcenda humani sanguinis effusione et prospicienda subditorum salute et bono recogitaretur. Ideo interpositis serenissimi ac potentissimi Magnae Brittanniae Regis ac alte potentium dominorum Ordinum Generalium unitarum Belgii provinciarum officiis eo res perductae sunt, ut ad tractandam et concludendam pacem ac renovandam pristinam amicitiam legati plenipotentiis sat amplis ininstructi in aliquem locum millerentur, ubi de certis conditionibus convenirent. Itaque ex parte serenissimi, potentissimi ac invictissimi Romanorum Imperatoris illustrissimus et excellentissimus dominus Hugo Damianus de Virmont, intimus et imperialis aulico bellicus consiliarius, rei pedestris supremus praefectus et constitutus tribunus, ac excellentissimus dominus Michael a Tallmann, imperialis aulico bellicus consiliarius, ex parte vero serenissimi ac potentissimi Magni Sultani Ahmed Hani Ottomannici imperii illustrissimus et excellentissimus dominus Ibrahim Aga, aerarii Ottomannici secundae divisionis praeses, et excellentissimus dominus Achmed Aga, ejusdem aerarii tertiae divisionis praeses, nec non nomine serenissimi ac potentissimi Magnae Britanniae Regis excellentissimus dominus Robertus de Sutton, eques auratus, et alte potentium Ordinum Generalium unitarum Belgii provinciarum excellentissimus dominus comes de Coliers statim circa principium praeteriti mensis Maji hic Passarovicii comparuere, quí solemni congressu et habitis quibusdam sub tentorio usitato more colloquiis exhibitisque mutuo plenipotentiis ita felici successu hujus pacis opus perfecere, ut in sequentes viginti mutuos articulos convenerint.

Art. I. Provinciarum Moldaviae et Valachiae partim Poloniae et partim Transylvaniae limitibus conterminae interjacentibus, ut ab antiquo, montibus

distinguantur et separentur, ita ut ab omni parte antiquorum confiniorum termini observentur nullaque in his nec ultro nec citro fiat mutatio, et cum partes Valachiae cis Alutam fluvium sitae cum locis et munimento Temesvarini in potestate et possessione S. G. Rom. Imp. Majestatis sint, juxta acceptatum fundamentum pacis, uti possidetis, in ejusdem dominio et potestate maneant, ita, ut praedicti fluvii ripa orientalis ad Ottomannicum imperium, ripa vero occidentalis ad Romanum pertineat. E Transylvania elabens fluvius Aluta usque ad locum, ubi in Danubium exoneratur, inde vero juxta ripas Danubii fluvii versus Orsovam usque ad locum, e cujus regione Timock fluvius in Danubium influit, constituantur confinia atque, ut ante haec circa fluvium Marusinum observatum fuerat, Aluta quoad potationem pecorum et piscationis aliasque ejusmodi perquam necessarias utilitates utriusque partis subditis communis sit. Germanorum eorundem subditorum navibus onerariis ex Transylvania in Danubium ultro citroque commeare liceat aliarumque cymbarum absque impedimento usus permittitur, naves tamen molendinariae in locis convenientibus, ubi navigationi mercatorum obesse non possunt, communi gubernatorum in confiniis existentium consensu collocentur. Et cum nonnulli Boyari aliique minoris conditionis ex Valachia Ottomannica tempore belli ad partes RomanoCaesareas se receperint, ii vigore hujus pacis ad pristinos lares revertere et ibi commorando ad instar aliorum habitationibus, bonis et terris suis pacifice frui poterunt.

Art. II. A loco, ubi Timock in Danubium influit, circiter decem horas sursum utriusque imperii confinium constituatur, Isperleckbanea cum suis antiquis territoriis Ottomannico, Ressova vero Romano Imperio permanentibus et inde inter montes versus Parakin pergatur, ita, ut Parakin Romano-Caesareae et Risna Ottomannicae ditioni relictis inter utriusque medium percongruum situm progrediatur in Istolaz, et ibi transeundo parvam Moravam juxta citeriorem ripam ad Schaback et inter Schaback et Bilanam per terram ad Bedka procedatur, inde flectendo circa territorium Zozolense eatur Bellinam ad ripam Drinae fluvii sitam, Belgrado seu Alba Graeca, Parakin, Istalaz, Schabaz, Bedka et Bellina cum antiquis suis territoriis augustissimo Rom. Imperatori, cum a sua Majestate possessa sint, Zokol vero et Rasna cum suis etiam antiquis territoriis Ottomannico Imperio permanentibus, Timok fluvio cum suis emolumentis utriusque subditi communiter gaudeant.

Art. III. Cum a Drina fluvio usque ad Unnam intraque ripam fluvii Savi apertae sitae sive occlusae arces et palanka Romanorum Imperatoris milite insessae sint, cum antiquis suis territoriis juxta fundamentum pacis in ejusdem S. Caes. Majestatis potestate permanento, quare etiam integer fluvius Savus cum suis ripis ad eandem pertinet.

Art. IV. A loco, ubi fluvius Unna in Savum influit, usque ad territorium antiqui Novi, quod Porta Ottomannica possidet, in ripa orientali dicti fluvii situm Jassenoviz et Dobiza nec non aliquot turres et insulae cum praesidio Romano-Caesareo insessae sint, juxta fundamentum pacis cum antiquis suis territoriis Sacrae Caes. Majestati permanento.

« PrécédentContinuer »