Images de page
PDF
ePub

Art. V. Quemadmodum novi Novi territoria in occidentali Unnae ripa ex parte Croatiae sita (quae tum augustissimo Rom. Imperatori appertinebant) post tractatum Carloviziensem propter aliqua, quae tempore separationis limitum exorta sunt, dissidia et controversias, destructa hoc nomine nuncupata palanka, imperio Ottomannico tradita fuere, ita iterum ad reconciliationem et satisfactionem S. Caes. Majestati restituantnr et in ejusdem potestatem cum omnibus inter antiquos suos limites existentibus locis et terris revertant.

Art. VI. Loca demum, quae in partibus Croatiae sita a Savo fluvio distantia ab utraque parte possessa et praesidiis custodita , juxta Carlovizii tractatum cum suis territoriis in utriusque potestate maneant atque, si quaedam adhuc occupata fuerint, viginti quatuor annos lunares continuo sequentes a die, qua ejusdem subscriptio facta fuerit, utriusque imperii ad determinandos limites deputati commissarii de controversiis decidant et usque ad extremitatem Croatiae eorum locorum territoria, quae in unius aut alterius imperii possessione mansura sunt, distinctis limitibus ac signis separent et determinent; sicuti per Carloviciensem ita etiam per praesentem tractatum liberum ac licitum esto, ab utraque parte possessa munimenta et arces, quaecunque de facto exstant, pro securitate utriusque partis reparare, munire et fortificare, ad incolarum vero commodas habitationes in extremis confiniis apertos pagos aedificare ubique sine impedimento et exceptione utrique parti fas esto, dummodo sub hoc praetextu nova fortalitia non erigantur.

Art. VII. Pax ista quamvis secundum praedictas conditiones bona concordia conclusa sit, attamen ut omnia, quae de confiniis promissa et acceptata sunt, ex omni parte robur accipiant, constituantur quamprimum ab utraque parte experti, fidi et pacifici commissarii hique loco opportuno, ubi illis visum fuerit, convenientes cum quieto commitalu et famulitio intra spatium duorum mensium et citius , si fieri poterit, confinia metis et terminis manifestis per superiores articulos designata distinguant et determinent et statuta ab utrinque accuratissime et citissime executioni mandentur.

Art. VIII. Definiti tandem per hosce tractatus et subsecuta, ubi opus fuerit, locali deputatorum commissariorum operatione stabiliti sive deinceps idoneo tempore per operam commissariorum utrinque stabiliendi confiniorum limites sancte utrinque et religiose observentur, ita ut sub nulla ratione aut praetextu extendi, transferri aut mutari possint, neque liceat alicui paciscentium parti in alterius partis territorium ultra statutos semel terminos aut lineas quidquam juris aut potestatis praetendere aut exercere aut alterius partis subditos sive ad deditionem sive ad pendendum tributum qualecunque sive praeteritum sive futurum sive ad quamvis aliam humano ingenio excogitabilem exactionis aut vexationis speciem adigere aut molestare, sed omnis alteratio juste amoveatur.

Art. IX. Ad tollendas penitus quascunque in confiniis super aliquo articulorum armistitii hujus aut quavis de re imposterum enascentes controversias, differentias aut discordias, ubi promto et maturo remedio opus sit, ordinentur utrinque in confiniis primo quoque tempore electi pari numero

commissarii, viri neutiquam avidi, sed graves, probi, prudentes, experti atque pacifici, hique loco opportuno convenientes sine exercitu cum aequali pacificarum personarum comitiva omnes et singulas hujusmodi controversias emergentes audiant, cognoscant, decidant et amicabiliter componant, talem denique ordinem et modum constituant, quo utraque pars suos homines et subditos citra omnem tergiversationem vel praetextum gravissimis poenis ad sinceram ac firmam pacis observantiam compellat; quod si vero negotia tanti momenti occurrerent, quae per commissarios utriusque partis componi et expediri non possent, tunc ad ambos potentissimos Imperatores remittantur, ut ipsi complanandis iisdem, sedandis et extinguendis modum et rationem invenire et adhibere valeant, ita ut tales controversiae, quam fieri poterit, intra brevissimum temporis spatium componantur nec earum resolutio ulla ratione negligatur aut protrabatur. Cumque praeterea in antecedentibus sacris capitulationibus duella et mutuae ad certamen provocationes fuerint vetitae, imposterum etiam sint illicitae, et si qui ad singulare certamen venire ausi fuerint, in illos ut transgressores gravissime animadvertatur.

Art. X. Incursiones hostiles et occupationes omnesque insultus clam aut ex improviso facti, devastationes et depopulationes teritorii utriusque dominii omnino et severissimis mandatis prohibitae sint ac illicitae. Transgressores articuli hujus, ubicunque deprehensi, statim incarcerentur et per jurisdictionem loci, ubi captivati fuerint, pro merito puniantur absque ulla remissione, et rapta quaecunque sunt, diligentissime perquisita et adinventa cum omni aequitate dominis suis restituantur. Capitanei quoque ipsimet, commendantes et praefecti utriuspue partis ad justitiam nulla admissa incuria integerrime administrandam sub amissione officii non solum sed etiam vitae et honoris adstricti sint atque obligati.

Art. XI. Pro religiosis et religionis Christianae exercitio juxta ritum Romano-Catholicae ecclesiae quaecunque praecedentes gloriosissimi Ottomannorum Imperatores in regnis suis sive per antecedentes sacras capitulationes sive per alia signa imperialia sive per edicta et mandata specialia favorabiliter concesserunt, ea omnia serenissimus et potentissimus Ottomannorum Imperator imposterum etiam observanda confirmabit, ita ut ecclesias suas ab antiquo consuetas exercere et nemini permissum sit, contra priores capitulationes et leges aliquo genere molestiae aut pecuniariae petitionis ejusdem religiosos, cujuscunque ordinis et conditionis sint, adficere, sed consueta imperatoria pietate gaudeant et fruantur. Praeterea augustissimi et potentissimi Romanorum Imperatoris solemni ad Portam Ottomannicam legato licitum sit commissa circa religionem et loca Christianae visitationis in sancta civitate Jerusalem aliisque in locis, ubi ecclesias huerint, exponere atque instantias suas facere.

Art. XII. Publici captivi antecedentis et praesentis belli, ex utraque parte in captivitatem abacti et in publicis carceribus adhuc detenti, consideratione istius almae pacis eliberationem sperent rec possint diutius sine laesione Majestatis Imperatoriae clementiae et laudatae consuetudinis ac generositatis in eadem captivitatis miseria et calamitate relinqui, sed modo ab

antiquo consueto cuncti captivi a dato hujus pacis tractatus ab utraque parte intra dies 61 libertatem adsequantur, peculiariter cum in partibus Transylvaniae captivitate detineantur, Nicolaus Scarlati voivoda ac filii ejus denique domestici contra liberos barones Stein et Petrasch, cum penes eos Christianopoli in 7 turribus existentibus hominibus permutati sint, quare et ii a dato hujusce pacis tractatus intra dies 31 in confiniis Valachie invicem permutentur et eliberentur. Caeteris vero, qui in privatorum potestate sunt vel apud ipsos Tartaros, licitum sit eliberationem suam honesto et, quam fieri poterit, medicori lytro procurare; quodsi cum captivi domino honesta accommodatio fieri non poterit, judices locorum litem omnem per compositionem dirimant; sin autem praedictis viis id etiam confici haud posset, captivi pretiis eorum sive per testimonia sive per juramenta probatis atque solutis eliberentur nec possint domini aviditate majoris lucri sese redemtioni eorundem opponere; et quandoquidem a parte imperatoris Ottomannici homines non emitterentur, qui taliter eliberandis captivis operam adhibeant, spectabit ad probitatem Caesareorum praefectorum, ut ad dimittendum Ottomannos captivos, quo emti sunt, pretio sincere liquidato dominos illorum adstringant atque ita sanctum hoc opus pari utrinque pietate promoveatur.

Art. XIII. Utriusque partis mercatores juxta antecedentes capitulationes pacis in ditionibus utriusque imperii rem mercatoriam libere, secure et pacifice exerceant. Romanorum Imperatori jam modo subjectarum atque imposterum per suam Majestatem a Christianae religionis statibus acquirendarum provinciarum mercatoribus et subditis, cujuscunque sint nationis, terra marique, prout ad hanc rem destinati commissarii convenerint, sub signis et litteris patentibus Romano-Caesareis in regnis ac provinciis Oilomannicis pacificus aditus et reditus pateat, emtio et venditio libera sit et solutis necessario pendendis vectigalibus neutiquam molestentur, quin immo protegantur, consules et interpretes, qui mercatorum curabunt negotia (ubi praedicti commissarii convenerint) in dilionibus Ottomannicis constituantur et reliquis Christianis a tributo liberis nationibus concessus favor etiam Romano-Caesareis mercatoribus confirmetur et concedatur eademque ipsi utilitate et securitate gaudeant et perfruantur. Algerinis, Tunetanis et Tripolitanis aliisque, quibus inhiberi necesse est, serio demandatur, ut imposterum pacis capitulationibus neutiquam contravenientes nullam prorsus paci adversantem actionem perpetrent. Coerceantur quoque in ripa maris sitae Dulcinensis arcis incolae, ne deinceps piraticam exerceant, neve naves mercatorum infestent et damnificent, eorum fregatis et reliquis manibus piraticis sublatis alias exstruere prohibeantur, ita quidem, ut in tales praedones, qui contra imperiales pacis capitulationes mercatorum navibus damna invehere et aggredi ausi fuerint, restitutis omnibus depraedatis rebus et bonis resartisque damnis et jacturis ac in libertatem adsertis captivis, quos ceperant, juxta leges, ut justitia exiget, ad aliorum exemptum animadvertantur et puniantur. Ut autem commercii res omnis fraudis expers sit, quidquid ab utraque parte constituti et de illis tractantes commissarii concluserint ac determinaverint, rati habeatur, in capitulationibus inseratur ac adjungatur.

Art. XIV. Porro etiam maneat illicitum futuris quoque temporibus receptaculum dare malis hominibus, rebellibus, subditis aut male contentis, sed ejusmodi homines et omnes praedones, raptores, etiamsi alterius partis subditi sint, quos in ditione sua deprehenderint, merito supplico adficere, utraque pars adstricta sit; qui si deprehendi nequeant, capitaneis et praefectis eorum, sic ubi eos latitare compertum fuerit, indicentur iique illos puniendi mandatum habeant; quodsi nec hi officio suo in punitione talium sceleratorum satisfecerint, indignationem Imperatoris sui incurrant, aut officiis exuantur aut ipsimet poenas pro reis luant. Quoque magis nefariorum hujusmodi petulantiis cautum sit, neutri partium liceat intertenere aut alere Haydones, quos liberos nuncupant, plagiarios Pribeck dictos atque id genus facinorosorum hominum, qui non sunt alterutrius principis stipendio conducti, sed raptu vivunt, tamque ii, quam qui eos aluerint, pro demerito puniantur, talesque nefarii, etiamsi consuetae vitae emendationem prae se ferant, nullam fidem mereantur nec prope confinia tolerentur, sed ad alia remotiora loca transferantur.

Art. XV. Ne tamen aliquo modo tranquillitas et subditorum quies perturbari queat, loca, ubi Ragozius, Berezenius, Antonius Esterhasi, Forgatsch, Adamus Vay et Michael Zacky aliique Hungari, qui tempore belli ab obedientia augustissimi Rom. Imperatoris desciverunt et in Ottomannicis ditionibus refugium quaesiverunt, in Ottomannico imperio ad lubitum collocabuntur et accommodabuntur, remota sint a limitaneis et confiniariis partibus, et uxores illorum non impediantur maritos suos sequi et cum iis in adsignato districtu commorari.

Art. XVI. Proponentibus plenipotentiariis S. Caes. Rom. Imperialis Majestatis, ut rex Poloniae ejusque respublica in hocce tractatu simul comprehendantur, responsum est, inter regem Poloniae ejusdemque dictam rempublicam pacem perpetuam et firmam et nullas cum Ottomannico imperio controversias versari. Si autem Poloni ratione Choczin autob alia negotia ad proferendum aliquid haberent, per legatos aut per litteras apud Ottomanpicam Portam notificare et exponere poterunt, quae aequitate et justitia determinabuntur.

Art. XVII. Ut quoque tanto magis armistitium hoc bonaque inter ambos potentissimos Imperatores amicitia firmetur ac valescat, mittentur solennes utrinque legati ex aequo usitatis ceremonialibus ab introitu in confinia usque ad reditum in loco secundae pernoctationis excipiendi, honoradi, tractandi atque prosequendi, qui in signum amicitiae spontaneum munus conveniens, tamen et utriusque Imperatoris dignitati consentaneum, adferent et in aequinoctio mense Martio iter praevia mutua correspondentia uno eodemque tempore suscipientes in confiniis more jam pridem inter utrumque imperium observato permutabuntur, solenniter porro legatis in imperatoriis aulis, quidquid libuerit, petere liceat atque permittatur.

Art. XVIII. Regula et norma curialium in recipiendis recessisque pariter honorandis et tractandis ministris ultro citroque commeantibus et commorantibus juxta usitatam prioribus etiam temporibus modalitatem deinceps ab utrinque cum aequali decore et secundum distinctam characteris missorum

praerogativam observetur. Legatis Caesareis et residentibus et quibusvis eorundem hominibus pro suo arbitrio, quibusque placuerit vestibus, uti licitum sit neve quispiam impedimento esse possit. Ministri porro Caesarei, sive oratoris sive ablegati sive residentis sive agentis munere fungantur, quibus reliquorum principum Ottomannicae portae amicorum legati et agentes immunitatibus et privilegiis perfruantur, eadem libertate, immo ad distinguendam Caesareae dignitatis praerogativam usitatis melioribus modis fruantur habeantque liberam potestatem conducendi interpretes; cursores etiam et alii eorum homines Vienna ad Ottomanicam Portam atque iterum redeuntes et ultro citroque venientes salvo passu tuto et secure permeent atque, ut commode iter suum perficiant, omni favore coadjuventur.

Art. XIX. Has vero conditiones et articulos ad formam hic mutuo placitam a Majestatibus utriusque Imperatoris rati habitum iri atque ut solennia ratificationis diplomata intra spatium triginta dierum a die subscriptionis vel citius in confiniis per excellentissimos legatos plenipotentiarios et mediatores reciproce recte commutentur, legati plenipotentiarii utriusque imperii sese infallibiliter praestituros obligant et compromittunt.

Art. XX. Duret armistitium hocce et extendatur favente Deo ad viginti quatuor annos, quo annorum numero elapso vel etiam medio tempore, priusquam elabatur, liberum esto utrique partium, si ita placuerit, pacem hanc ad plures annos adhuc prorogare.

Itaque mutuo et libero consensu quaecunque stabilita sunt pacta inter Majestatem serenissimi et potentissimi Romanorum Imperatoris et Majestatem serenissimi et potentissimi Ottomannorum Imperatoris et haeredes eorundem, imperia quoque et regna ipsorum, terra item marique sitas regiones, civitates, urbes, subditos et clientes, observentur sancte, religiose et inviolabiliter. Et demandetur serio omnibus utriusque partis gubernatoribus, praefectis, ducibus exercituum atque militiis et quibusvis in eorundem clientela, obedientia et subjectione existentibus, ut illi quoque praedeclaratis conditionibus, clausulis, pactis et articulis sese adaequate conformantes omnibus modis caveant, ne contra pacem et amicitiam hanc sub quocunque nomine aut praetextu se invicem offendant aut damnificent, sed quolibet prorsus inimicitiae genere abstinendo bonam colant vicinitatem, certo scientes, quodsi eatenus admoniti morem non gesserint, severissimis in se poenis animadvertendum fore. Ipse quoque Crimensis Chanus et omnes Tartarae gentes quovis nomine vocitatae ad pacis hujus et bonae vicinitatis et reconciliationis jura rite observanda adstricti sint nec iisdem contraveniendo hostilitates qualescunque exerceant erga quasvis Romano-Caesareas provincias earumque subditos et clientes; porro sive ex aliis exercituum generibus sive ex nationibus Tartarorum , si quis contra sacras imperatorias hasce capitulationes et contra pacta et articulos earum quidpiam ausus fuerit, is poenis rigorosissimis coërceatur.

Incipiat vero dicta modo pax, quies et securitas subditorum utriusque imperii a supra fata die subscriptionis et cessent exinde atque sustollantur omnes utrinque inimicitiae, et subditi utriusque partis securitate et tranquillitate

« PrécédentContinuer »