Images de page
PDF
ePub

mines ac bona possint libere sine ullo a praedicto rege ullisve ejus ministris impedimento ab illis portubus ac ditionibus dicti regis suo arbitratu discedere, utque venditio mercium bonorumque populi hujus reipubl. ne prohibeatur differaturve hoc obtentu, regi nimirum iis opus esse, per causamve aliam quancunque, neve ad usum regis avertantur aliosve ad usus quoscunque, nisi illi, quorum interest, assenserint.

X. Uti populus reipubl. Angliae in navibus suis omnes res, bona et merces, cujuscunque generis fuerint, etiam arma, annonam aliave similia e portubus et dominiis dictae reipubl. aliisve portubus et dominiis quibuscunque, dummodo immediate ex portubus Portugalliae ejus ve ditionum ne sint exportata, ad quoscunque portus et territoria regis Castellae transvehenda, libere exportare possint, utque serenissimus rex Portugalliae sive subjecti per pignorationes, repressalias aut aliam quamcunque causam dictas naves, bona aut homines ne impediant, quo minus ad portus et territoria dicti regis Castellae tuto navigare ibique commercium habere possint, utque populi hujus reipubl. in regna, portus et territoria regis Portugalliae tam arma, frumentum, pisces, quam alia omnia mercium genera libere importare possint eaque suo arbitratu vel particulatim vel integra mole vendere, quibuscunque hominibus quove possint pretio, neve a praedicta Maj. regia ejusve ministris, praefectis, redemptoribus monopolisve ab ullave camera jurisdictioneve quacunque privatae vel publicae curiae vetentur, circumscribantur inhibeanturve, utque bona mercesve, quae custumas sive portoria modo solverunt, in quibuscunque Majest. suae portubus libere transvehantur in quoscunque alios portus locave dictae Majest. absque solutione alterius cujuscunque ceu ulterioris custumae, portorii ceu argenti summae, praeterquam ejus, quam Lusitaniae mercatores solverent, si bona et merces ad illos pertinuissent.

XI. Uti populus et incolae reipublicae Angl. libere et tuto negotientur et commercium habeant a Portugallia ad Brasiliam aliaque conquesta dicti regis in India occidentali et a Brasilia et dictis conquestis ad Portugalliam in omne genus bonis et mercantiis quibuscunque, exceptis farina, piscibus, vino, oleo et ligno Brasiliensi, quibus a rege interdicitur per contractum cum societate Brasiliensi, pendentes jura et custumas illas, quas alii pendunt, qui in istis regionibus negotiantur, et proviso quod naves Anglicanae conductae a Lusitanis inter navigandum classi Lusitanicae adjungendae sunt, et quod dictus populus et incolae ab ullis edictis portubus et locis in Brasilia et dictis conquestis ad quaeviscunque dominia dicti regis appellentes naves suas exonerare ullave bona ad Anglos pertinentia exportare non cogentur, verum officiales teloniorum bona, dum in navibus sunt, ponderari facient, quo debita pro iis vectigalia et jura solvantur, et quod nullum gravius vectigal aut tributum neve major pecuniae summa vel impensa exigetur aut officialibus regis solvetur, quam si bona in terram exposita essent, nec in expediendis et dimittendis dictis navibus ulla mora trahetur. Et postquam in quaecunque alia dominia dicti regis appulerint, solutis juribus et custumis ante dictis, dein libere iter capessant ad quemcunque alium portum aut locum, et bona im

posita navibus Anglis vel a subditis dicti regis vel ab aliis ad quancunque partem dominiorum dicti registransvehenda nullatenus pendent majores consuetudines seu diversa aliqua jura, quam si navibus Lusitanicis essent imposita. Atque etiam uti populus et incolae reipubl. Angliae libere possint navigare in colonias, insulas, regiones, portus, districtus, oppida, pagos et emporia ad regem Portugalliae pertinentia in India orientali, Guinea et insula St. Thomae et alicubi in oris et litoribus, atque inibi commorari, negotiari et commercium exercere terra, mari, fluminibus et aquis dulcibus, in bonis et mercimoiis quibuscunque, et omne genus mercantiarum in aliquem locum seu regionem eadem qua prius libertate transvehere atque etiam eadem, quae ullo antehac tempore in quovis tractatu concessa fuit vel incolis alterius cujusvis nationis foedere et amicitiae societate in posterum concedetur. Quantum vero ad custumas et vectigalia in iis regionibus solvenda, non pendent majora vel graviora iis, quae penduntur a quavis persona vel personis in

vis dictorum locorum ceu regionum negotiantibus. Atque etiam uti rex Portugalliae subditive ejus, tam societas Brasiliensis, quam omnes alii, quoties naves exterae ad navigationem et mercaturam Brasiliensem exercendam vel ad oras et insulas praedictas vel alibi opus iis erunt, eas hujus reipubl. ejusque populi solitis et ordinariis pretiis, quas poterunt, conducant nullasque alias ullius principis aut reipubl., modo adsit numerus Anglicarum navium illorum usibus sufficiens, excepto quod fraternitas Brasiliensis poterit duas naves apparatu bellico instruendas et quatuor alias piscibus ad Brasiliam mittendas a quaviscunque natione pro libito suo conducere, prout continetur in charta libertatum per diploma regium ei concessa, et quod tam societas Brasiliensis, quam omnes alii subditi dicti regis, qui mercatum exercent, libere absque ulla licentia generali vel speciali prius impetranda naves Anglicas, quocunque numero iis placuerit, conducent inque iis navigent in Brasiliam caeteraque conquesta dicti regis in India occidentali; quodcunque stipendium onerandi et commorandi convenerit, id uti procedat ejusque ratio habeatur, donec totum solvatur, quamvis eliam pacti temporis stipendium superavit.

XII. Et cum serenissimus rex Portugalliae per rescriptum suum sigillo suo munitum datum in urbe Ullissiponis vigesimo primo Januarii anno nativitatis domini nostri 1641 incolis terrarum subjectarum dominio ordinum Hollandiae liberam facultatem concesserit omnia genera mercium invehendi evehendique e regnis, dominiis et territoriis suis, uti populus reipubl. Angliae eadem facultate in regnis et dominiis regis Portugalliae utatur fruaturque.

XUI. Uti nullus alcaides vulgo dictus aliusve regiae Majest. officialis ullum ex populo hujus reipubl., cujuscunque gradus aut conditionis suerit, praeterquam in causa criminali et in ipso facto deprehensum arrestare aut interpellare possit, nisi a judice conservatore potestate ad id scripto prius facta, utque populus praedictus alioquin quoad corpora, domicilia, rationum libros, interesse, merces bonaque sua infra ditionem serenissimi regis Portugalliae pari eademque fruatur immunitate a carceribus, arrestationibus aliisque molestiis quibuscunque, quae alii cuicunque principi populoque

cum rege Lusitaniae foederato concessa est aut deinceps concedetur, neque per ullum salvum conductum aut patrocinium, ejusdem regis subditis aliisve in ejus ditione versantibus concedendum, suo jure prohibeantur, quo sua debita recuperare queant, verum uti quencunque hominem in jus vocare possint, in cujuscunque demum patrocinium recipiendum, sive quovis diplomate munitum, sive redemtorem, sive aliquovis privilegio donatum, justi cujusvis debiti causa.

XIV. Quandoquidem vero jura commercii et pacis irrita forent et inutilia, si populus reipubl. Angliae conscientiae causa inquietaretur, dum ultro citroque commeant ad regna et dominia dicti regis Portugalliae, vel illic mercium commutandarum gratia hospitantur, ut igitur terra marique liberum et securum sit commercium, dictus Portugalliae rex id efficaciter aget et providebit, ne a quoviscunque homine, curia vel tribunali, vel propterea quod secum habeant vel utantur bibliis Anglicis aliisve libris, ulque liberum sit populo hujus reipubl. in privatis aedibus una cum familiis intra quaecunque dominia dicti regis Portugalliae religionem suam observare et profiteri atque eandem in navibus et navigiis suis exercere, prout illis visum fuerit, absque omni molestia vel impedimento; denique ut locus mortuis sepeliendis idoneus iis assignelur. Provideant tamen Angli, ne excedant, quod scriptum est in hoc articulo.

XV. Si acciderit posthac, ut ullae controversiae dubiaque inter praedictas respubl. oriantur, unde interrumpendi inter utramque gentem commercium periculum esse possit, populis subdilisque partis utriusque per omnia utriusque regna et provincias publica monilio danda erit bienniique spatium ab illa monitione ad se bona, naves, merces et facultates quascunque transportandas sine ulla molestia, impedimento aut damno sibi bonisve suis interea illato, dictisque populis atque subditis utrinque licitum erit, quibus publicae monitionis tempore debita alicubi erunt, ea intra dictum biennium iis in locis et ditionibus, ubi debentur, legitime exigere, alque exinde jus iis expeditum et cum effectu reddetur, ita ut creditores ejusmodi intra tempus praefinitum sua consequi possint.

XVI. Si acciderit, ut, quamdiu foedus, amicitia et societas haec duraverit, ab ullo ex populis aut incolis alterutrius partis praedictae contra hoc foedus aut ullam ejus partem mari, terra, fluminibus aut aquis dulcibus quicquam fiat aut tentetur; amicitiam hanc et societatem inter hasce nationes non idcirco interrumpi aut infringi, verum integram nihilominus durare plenamque vim suam obtinere, tantummodo illos ipsos, qui contra foedus praedictum commiserint, singulos puniri, aliumque neminem, justitiamque reddi et satisfactionem dari illis omnibus, quorum interest, ab iis omnibus, qui terra, maribus, fluminibus aut aquis dulcibus contra hoc foedus quicquam commiserint, ulla in parte Europae aut ubivis locorum intra fretum Gaditanum, sive in America vel per Africae littora, ullisve in terris, insulis, aequoribus, aestuariis, sinubus, fluminibus ullisve in locis Caput bonae spei intra anni spatium, quam justitia postulabitur, in omnibus autem locis uti supra transdictum Caput

intra menses octodecim, quam justitia praedicto modo poscetur; et si foederis ruptores non comparuerint neque se judicandos submiserint neque satisfactionem dederint intra hoc vel illud temporis spatium pro loci longinquitate modo limitatum, praedicti illi utriusque partis hostes judicabuntur eorumque bona, facultates et quicunque reditus publicabuntur plenaeque ac justae satisfactioni impendendi erunt earum injuriarum, quae ab ipsis illatae sunt; ipsique praeterea cum in alterutrius partis potestate fuerint, iis poenis obnoxii erunt, quas suo quisque crimine commeruerit.

XVII. Si qua inciderit controversia inter praedicti regis inspectatores, officiales aut ministros et dictos mercatores de bonitate piscium vel cujuscunque penus, qui ullas in ditiones praedicti regis reportabitur, ea dirimetur bonorum virorum, modo Lusitani sint, arbitrio, qui a magistratu illius loci consuleque gentis Anglicae quo jure eligantur, qui rem ita dijudicabunt, ut ne quid interim detrimenti, dum de re disceptatur, ad dominum proveniat.

XVIII. Populo subjectisve partis alterutrius ad alterius portus appellere ibique commorari indeque pari cum libertate discedere non solum cum navibus mercatoriis et onerariis, sed etiam cum bellicis et praesidiariis et ad hostium vim propulsandam instructis permissum est, sive vi tempestatis eo delati suerint, sive ad naves reficiendas aut ad commeatum parandum appulerint, modo sex bellicarum numerum non superarint, si sponte eo pervenerint, neque diutius in portubus vel circa littora haereant aut commorentur, quam ad naves reficiendas aut ad alia necessaria comparanda opus erit, ne quid forte causae praebuerint interpellandi aliarium gentium commercii, quae amicitia et societate conjunctae fuerint; et si quando inusitatus aliquis navium numerus casu quovis ad eos portus accesserit, iis ne liceto portum intrare, nisi facta est prius ab iis potestate, quorum in ditione portus illi erunt, nisi vi tempestatis aut impellente alia necessitate inviti id fecerint ad maris et naufragii periculum evitandum: quod si acciderit, adventus sui causam illius loci praesidi aut summo magistratui protinus aperiunto neque diutius illic manento, quam per illius loci praesidem aut summum magistratum licuerit, neque in illis portubus, quod praedictae reipubl. aut regi detrimento sit, quicquam hostiliter faciunto.

XIX. Ut neque respubl. praedicta neque rex naves bonaque alterutrius populive eorum, quae erunt ab alterius hostibus aut rebellibus ullo tempore capta atque ullos in portus aut loca terrarum alterius aut ditionum abducta, sinat a dominis seu proprietariis transferri, verum ipsis aut eorum procuratoribus eadem restituantur, proviso quod illi ad dictas naves bonaque jus sibi vindicent, priusquam vendantur et exonerentur, et intra tres menses, postquam dictae naves bonaque sic abducta fuerint, jus eorum vel probent vel proprietatis testimonia producant; atque interea temporis sumptus necessarios pro servandis et custodiendis dictis navibus bonisque ipsi proprietarii solvent et dependent.

XX. Uti populus et incolae reipubl. Angliae negotiandi causa commeantes in regna, dominia et regiones dicti regis aut ad portus suos, cum

navibus eorum appellentes, ne pendant pro tonnagio, anchoragio aliisve portuum expensis aliqua alia telonia ceu argenti summas praeter eas, quas regi seu camerae Ulissiponensi pendere moris erat; si qua vero alia prava consuetudo se introduxerit, in posterum ne solvantur.

XXI. Uti nullum tributum ab ullo ex populis hujus reipubl. sive Ulissipone sive alio in loco exigatur St. Georgii sacello impendendum, neque cogantur ipsi ulla munia in personis suis praestare aut ullum genus armorum induere aliisve suppeditare.

XXII. Uti mercatores partis alterutrius praedictae eorumque institores, famuli, familiae, negotiatores aliique ministri, nautae, naviumque magistri et classiarii in ditionibus, territoriis et regionibus praedictae reipubl. et regis nec non in eorum portubus et littoribus tuto ac libere versari possint populusque et subditi unius in ullis alterius ditionibus aedes proprias, in quibus habitent, habere et possidere, nec non repositoria, in quibus bona mercesque suas recondant, quamdim conduxerint, absque ulla quopiam molestia; ilem gladiis se cingere armaque secum portare tam offensiva quam defensiva secundum morem et consuetudinem loci, quo seipsos bonaque sua melius tutari possint.

XXIII. Uti omnia bona mercesve dictae reipubl. aut regis eorumve utrinque populorum aut subditorum, in alterutrius hostium naves impositae ibique repertae, cum ipsis navibus praedae sint atque in publicum addictae, omnia autem hostium alterutrius bona mercesve, in naves partis alterutrius eorumve populi aut subditorum impositae, intactae sint.

XXIV. Uti omnia justa debita, quae sumptarum aut emptarum mercium nomine aut oneratarum denique navium Anglis sive ante sive post bona eorum sequestro posita ad hoc usque tempus ab rege Portugalliae debentur, persolvantur et reddantur immediate intra biennium proxime secuturum, utque omnes satisdationes, cautiones aut fidejussiones ab Anglis datae ullas ob naves, a rege Portugalliae ullisve subditorum ejus antehac oneratas, Brasiliae aut Angolae oram petituras et postea in ullis Majest. suae portubus detentas vel a principibus Ruperto ceu Mauritio captas et occupatas vel a praedicto rege ullisve ex ejus officialibus aut ministris quovismodo impeditas, quo minus contractus suos praestare possent, dehinc cancellentur, rescindantur irritaeque fiant, utque nec personae suae nec eorum naves bonave sub arresto ponantur vel ullatenus molestentur a praedicto rege ullisve ex ejus subditis nomine et ratione contractuum praedictorum.

XXV. Item cum inter nuperum parlamentum et legatum extraordinarium a Portugalliae rege convenerit, dictusque legatus in secundo sex praeliminarium articulorum, in quos 29. Decembris 1652 consensum est, sese obligaverit, omnes naves, pecunias, bona et debita ad quoscunque Anglos pertinentia, quae in quibuscunque dominiis regis Portugalliae prehensa et detenta fuerint, in specie protinus libere restituenda fore, modo ejusdem valoris fuerint atque in eadem bonitate permanserint, qua erant tempore detentionis: sin minus, in valore restituantur; vel si ex detentione deteriora facta sint, tum satisfactionem

« PrécédentContinuer »