Images de page
PDF
ePub

Nervorum instituit: tum toto corpore miscens
Implicuit latè ramos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales
Perfluit; assiduè externis quæ concita plagis,
Mobilis, incassique fidelis nuntia motûs,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.
Namque illìc posuit solium, et sua templa sacravit
Mens animi : hanc circum coëunt, densoque feruntur
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum:
Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi.

Ac uti longinquis descendunt montibus amnes
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo
Dona recognoscit venientům, ultròque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant sė inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.

Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem Funditur in telam, et latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit;

Sopitus molli somno, tepidoque liquore
Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit coli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa gre querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis,
Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.

Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima coeli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans.
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas Tam variam molem, et miræ spectacula lucis : Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes i

[ocr errors]

Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset:
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiés, quoties Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci

[ocr errors]

Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit;
Haud solas: namque intus agit vivata facultas,
Quà sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripa
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, una succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ
Passim, quà data porta, ruunt,animoque propinquant.
Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras:
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem hisiterambiguum est,etjanua duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

Undique proporrò sociis, quacunque patescit Notitiæ campus, mistä lasciva feruntur Turba voluptatis comites, formæque dolorum Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni. Nec vario minus introïtu magnam ingruit Illud, Quo facere et fungi, quo res existere circùm Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi,

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte Affectare viam, atque animi tentare latebras Materies (dictis aures adverte faventes) Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor Millia multigenis pandant se corpora seclis, Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit Amplecti, nedum propriús deprendere sensu, Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus Denique mobilitas linquit, texturave partes, Ulla nec orarum circumcæsura coërcet. Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur Mundus, et extremo clamant in limine rerum, (Si rebus datur extremum) primordio. Firmat Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles; Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat, Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris, Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ Particulas præstare leves, et semina rerum. Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem, Dum de sole trahunt alias, aliasque superpè

« PrécédentContinuer »