Images de page
PDF
ePub

» potest errare, quia Christus oravit pro eå ne » deficeret. » Alibi : « Ex crimine scandaloso » Papæ non perit universalis Ecclesia, quæ nun» quam potest errare, et pro quâ Christus ora» vit. >> Item : « Ecclesia semper eadem, et illi» bata fide tenus, quæ non potest errare, ut ibi >> dicitur, dicente Salvatore nostro : Ego pro te » rogavi, ut non deficiat fides tua. »

Vel aliquem demonstra, non modò ex antiquitate illâ gravi et sobriâ, aut ex theologicis Facultatibus doctis illis celebratisque, sed etiam ex recentioribus privatisque doctoribus alicujus nominis, qui, ante te, censuræ loco usurparit illud tuum, ferè de fide. Hoc quidem probat condemnandi animum inesse, non causam.

Ut autem intelligamus quid sit illud, ferè de fide, videamus oportet quid maximè Bellarminus urgeat; nempe concilii Lateranensis sub Leone X, decretum, ubi dicitur : « Romanum >>> Pontificem super omnia concilia auctoritatem » habere. » Quæ ubi protulit Bellarminus, hæc subdit 2: « Ad hunc locum (concilii Lateranen» sis) nihil potest responderi, nisi, vel non » fuisse concilium generale, vel non fuisse ab >> Ecclesiâ receptum, vel non definivisse hoc tanquam de fide. »

Atque ex eâdem glossâ fidem intelligit eam, quâ intus quoque credamus: unde probat nunquam deficere posse fidem Petri, pro quâ Christus rogavit; quia semper remanet, et si non in Petro, sed tamen in aliis, ea fides, puta in beatâ Virgine tempore passionis Dominicæ, « ut osten>> deretur, inquit, quòd non posset deficere >> fides, pro quâ Christus oravit. » Quo exemplo scriptores posterioris ævi frequenter utuntur, non quòd velint fidem in aliis omnibus penitus» defecisse, sed ut designent eam in quâ non defecisse certissimum sit.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

3

Has tres propositiones sigillatim probat. Sic primam : « Sed non fuisse generale vix dici po» test.» O certam auctoritatem et ineluctabilem! claram decisionem firmamque censuram ! ferè de fide et, vix dici potest.

Secundam responsionem, an fuerit receptum concilium illud, nihil moror. Si enim constaret et verè esse œcumenicum, et rem definivisse tanquam de fide, omnino recipiendum esset. Sed jam œcumenicum fuisse, ipso Bellarmino teste, non constat.

De tertio quid dicat audiamus : « Quod » concilium hoc rem istam non definierit pro» priè, ut decretum fide catholicâ tenendum » dubium est. » Deus immortalis ! Hoccine erat, cur nunc perdita omnia conclamarent?

[ocr errors]

Pergit porrò: « Et ideo non sunt propriè hæretici qui contrarium sentiunt, sed à temeri» tate magnâ excusari non possunt. » De temeritate postea videbimus; interim à graviore censurâ, ab hæresi, ab errore, ipso Bellarmino judice, absoluti sumus, notraque omnino fides, quidquid vociferentur, in tuto est.

Nunc Bellarminus prodeat, unus omnium nobis infensissimus, quem etiam recentiores vel maximè secuti sunt. Duplex quæstio est, an Papa» superior, an infallibilis. Bellarminus de primâ sic : « Summus Pontifex simpliciter et abso>> lutè est supra universalem Ecclesiam, et su» pra concilium generale, ita ut nullum in terris » supra se judicium agnoscat. Hæc etiam est ferè » de fide. » Quid hoc monstri est ? Quod est ferè de fide, totum de fide non est.

Placet enim analytico ordine, et subtili enucleatione resolvere ad sua principia illud, ferè de fide. Vel enim ad primam Dei revelationem refert, vel ad Ecclesiæ consequentem declarationem, ut sensus sit, ferè de fide, quod Deus ferè revelaverit, vel ferè de fide, quod ferè Ecclesia definiverit. Atqui quod neque Deus planè revelaverit, neque Ecclesia planè definiverit, nullo modo de fide esse constat : neque enim ex parte fides, sed ex toto plenoque et perfecto

[blocks in formation]

Quid autem illud est, propriè hæretici, certè, si rem æquo animo disceptaret, nullo modo hæreticos pronuntiaret; cùm nec ipse quidem affirmare ausit à Leone X rem esse definitam tanquam de fide; sed nimiùm pigebat absolvere, quos apertè condemnare non poterat.

Jam verò videamus vix illud Bellarmini quid sit. Lateranense concilium, sub Leone X, non fuisse generale vix dici potest. Quid ita? « Nam etsi fuerunt, inquit, episcopi paucis» simi (nam ad centum non pervenerunt), ta» men concilium patebat omnibus, et omnes

4 Bull, Leon. X in Conc. Later, sess. xI; tom, XIV, col. 321, 2 Bell. loc. cit.

>> vocati fuerant. » Quid tum? cùm, præter Ita-,
los, vix ulli convenirent, Galli universi aper-
tissimè repugnarent. Et quidem vocati Romam;
sed à quo? A Julio II, hoste infensissimo, fla-
grantibus non modò simultatibus, sed etiam
bellis, ac postea à Leone X, rebus necdum bene
compositis. Eo temporum articulo citati Galli,
qui Româ in Lateranensi palatio de suis liber-
tatibus, deque Pragmatica-sanctione, suæ tum
disciplinæ arce, liberè scilicet et æquo jure dis-
ceptare possent: Italiâ interim tot bellis, tot in-
cursionibus impeditâ, ut nullum aditum patere
sibi gallicani episcopi iterum atque iterum haud
immeritò quererentur. Cùm res eo loco essent,
inter Leonem X et Franciscum I, magnâ tum
victoria à Gallis reportatâ *, repetente transac-
tum est, et loco Pragmaticæ inductum con-
cordatum. Quo pacto fœdere, quid Pragmatica
fieret, Franciscus non curabat ; neque nunc cu-
jusquam interest, an Lateranense illud sit cecu-
menicum. Sed tamen pro certo oecumenico habe-
ri, Bellarmini cunctatio et fluctuatio non sinit.
Cùm etiam in editione Romanâ, in ipso tomi Iv
capite, quo cætera concilia generalia recensen-
tur, hoc Lateranense concilium extra lineam ac
reliquorum ordinem, alio charactere** sit posi-
tum. Sed nos de concilio isto Lateranensi suo
loco disseremus pleniùs, docebimusque hæc
omnia neque ad fidem pertinere ; quippe quæ in
transcursu, non in ipsâ definitione dicta sint;
ac ne quidem ad quæstionem, cùm Papam su-
periorem faciant, non omnimodis, sed iis in re-
bus de quibus non agitur. Hæc, inquam, suo
loco ostendemus. Nunc ipsum Bellarminum re-
linquimus, eique omnia trepidè cunctanterque
dixisse sufficiat.

CAPUT IX.

Bellarmino, doctis sanctisque defensam, eodem
Bellarmino teste; « Adrianus quoque VI, pon-
» tifex optimus atque doctissimus, » Patrum
nostrorum memoriâ in celeberrimâ Lovaniensi
Academiâ docuerit, propugnaverit,ac factus Pon-
tifex in ipsâ orbis luce, Romæ ediderit hanc
toleratam vocas, non probam procul dubio ca-
tholicamque sententiam. Nempe, inquit, videtur
omnino erronea, et quod idem cum erroneo est,
hæresi proxima. Gravis censura. Non hic ferè
de fide, verùm omnino erronea, id est, omnino
contra fidem; hoc enim sonat erronei vox: sed
videtur, inquit. Audio. Bellarmini opinio est,
et valet illud Melchioris Cani censurarum notas
æquâ lance trutinantis: Verbum VIDETUR judi-
ciorum infirmat certitudinem 2; neque tantùm
sanctus Thomas, sed etiam alii, verbo VIDETUR
uti solent, cùm res non est plana ac definita.
Illud ergo Bellarmini ex opinione est, non ex
certo firmoque judicio. Et quod de sancto Thoma
Canus, id ego de Bellarmino dixerim : « Cùm
>> dixit, VIDERI, hoc ipsum sensisse, quod dixe-
» rit videri modò, non etiam oportere 3 » At
nunc illud videri Bellarmini, Lovanienses qui-
dam et Dominus Strigoniensis in firmam fixam-
que sententiam vertunt, et de fide catholicâ
desperatum esse clamant: illud VIDETUR pauco-
rum annorum circulo, tanta incrementa cœpit.

[graphic]

CAPUT X.

[ocr errors]

Suarez Parisiensium de superioritate sententiam relinquit integram ipse suam de infallibilitate censuram infringit, falsaque ex Leone X adversùs Lutherum refert.

Post Bellarminum ex eâdem societate Suarez prodeat, ac de duplici quæstione nostrâ dicat. De superioritate sic: « Quando Pontifex solùm >> adest in concilio per legatos, sine instructione >> particulari, et totum concilium aliquid definit

Bellarmini circa pontificiam infallibilitatem censura æquè cum legatis, est grave dubium an tale conanceps vis notarum ex Melchiore Cano.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

>> cilium possit errare..... Nam in hoc sunt opi» niones inter catholicos. Parisienses enim et >> alii, qui credunt tale concilium esse supra » Pontificem, consequenter affirmant ejus defi>> nitionem esse infallibilem, quia est à supremâ » potestate, et illud concilium universalem Ec>> clesiam repræsentat. Contrarium verò docet Ca»jetanus, et alii,.... quia verissimum est Papam » esse supra tale concilium... Ego autem brevi>> ter censeo concilium illud non esse regulam » fidei, quia saltem ejus auctoritas infallibilis est >> sub opinione.» Vides celeberrimum jesuitam,

Bell. de Script. Eccl.-2 Melch. Can. de Loc. Theol. lib. v. cap. v. Id. lib. viu, cap. v. Suar. de fid. disp. v, sect, VII, n. 11.

[blocks in formation]
[ocr errors]

De pontificiâ infallibilitate decernit graviùs : « Veritas, inquit, catholica est Pontificem >> definientem ex cathedrâ esse regulam fidei » quæ errare non potest... Ita docent HOC TEM» PORE omnes catholici doctores, et censeo esse »rem de fide certam. » CENSEO opinionis res ́est. Non ita de his loquimur, quæ verè pertinent ad Ecclesiæ catholicæ fidem. Non hic censeo, sed credo; nec ego, sed omnes. Et meritò ita Suarez loquitur, qui cùm omnes ait ita credere, sed hoc tempore, anteriore certè tempore non ita creditum esse sensit. Non ergo notum illud obtinuit: Quod ubique, quod semper; quam quidem consensionem stabiliendæ fidei esse necessariam, cum Vincentio Lirinensi, omnes catholici profitentur.

Sed quid demum est, hoc tempore? à quanto tempore? à ducentis annis? At cardinalis Cameracensis, at Gerson, at Tostatus, at Almainus, at Major, at alii innumerabiles tum in Ecclesiâ floruerunt. A centum annis ante Suarem? At ut alios prætermittam, Adrianus VI, sanctissimus ac doctissimus, ac præterea summus Pontifex, patrum nostrorum memoriâ, non ita sentiebat. Vide illud, hoc tempore, quàm angustos habeat limites. At fortè aliquod judicium ecclesiasticum intervenit, quo factum sit ut jam nostro tempore id omnes credant, cùm antea non crederent? Nullum. Laudat Suarez concilium Lateranense, sub Leone X, et ejusdem Leonis X bullam in Lutherum, et quidem planè et confidenter, ut rem certam; cùm de concilio Lateranensi etiam Bellarminum hæsitare videamus. Bullæ in Lutherum Suarez verba ne quidem profert ulla. Affirmat quidem Lutheri propositionem XXIV, quòd hanc veritatem negaret, à Leone damnatam 2, et quidem præcisè ut hæreticam; XXIII voluit dicere, nam xxiv de conciliis agit, non de romano Pontifice. Mendum fortasse sit. Jam ad rem ipsam. Quæ Suarez hic ut certa supponit, falsa omnia. Falsum autem more scholæ, nullâ contumeliâ, et cum honore viri dictum volo. Falsum ergo talem fuisse Lutheri propositionem; falsum eam ut hæreticam esse damnatam; et quidem de hoc nulla dubitatio, cùm ex Lutheri allatis articulis, ne unum quidem verbum Leo absolutè condemnaverit, sed respectivè tantùm. « Hos, inquit, articulos respectivè hæ>> reticos, aut scandolosos, aut falsos, aut piaSuar. de Fid. disq. sect. VIII, n. 4. — 2 Bull. Leon. X Contra Luth. tom, Conc. XIV, col. 390,

>> rum aurium offensivos, etc. : » quod bis terque inculcat, ne dubites.

[ocr errors]

Sed et Lutheri propositio immane quantùm à nostris abhorreat. Sic Lutherus: « Si Papa, >> cum magnâ parte Ecclesiæ, sic vel sic senti» ret, nec etiam erraret, adhuc non est pecca>> tum aut hæresis contrarium sentire; præsertim >> in re non necessariâ ad salutem, donec fuerit >> per concilium universale alterum reprobatum, >> alterum approbatum. »>

Quâ quidem in propositione impudens hæresiarcha multa peccabat, illud verò maximè, quòd universim Sedis apostolicæ, etiam rectè judicantis decreta de fide, usque ad concilii generalis sententiam suspendebat. Id enim multis modis falsum hæreticumque est, et à nostrâ Facultate, et ab omnibus catholicis sæpè damnatum. Nam quædam tam clara sunt, ut statim indicasse sufficiat, qualia erant illa Lutheri immania, quibus ipsum missæ sacrificium, adorandum corpus Domini Jesu Christi, à tot sæculis frequentatum, impiè conculcabat, aliaque ejusmodi, ab universali Ecclesià recepta, palam aspernaba, tur: quæ quidem violasse, vel ante pontificium decretum, si tam impium est; romano quoque Pontifice ab excelsâ Petri Sede reclamante, quàm nefarium! Tum illud certum est apud catholicos omnes, nostrique assiduè inculcant, non tantùm concilium, sed catholicam Ecclesiam absolutè infallibilem esse, etiam absque concilio. Sic enim Gerson et nostri : « Infallibilem esse Ecclesiam, et concilium ge»nerale illam repræsentans. » Si enim concilio tanta vis, quòd eam repræsentet ipsam, ipsam, inquam, quantâ veritatis certitudine ac luce præditam esse oportet! Quæ clerus gallicanus secutus, Pontificis decretum non præcisè concilio, Sed Ecclesiæ consensu accendente, irreformabile recognoscit. Hæc quia Lutherus intelligere nolebat, suoque more omnia etiam optima pervertebat, ac, totâ Ecclesià ejus hæreses detestante, sub synodi nomine, non lucem, sed moras tempusque fallendi quærebat, omni profectò anathemate dignus erat.

Jam æquus lector judicet, an hæc Lutheri impia et nefanda, cum piorum Parisiensium doctrinâ confundi à Suare debuerint. Sed profectò si id quod vult factum est, si doctrina pontificiæ infallibilitati contraria, in Luthero jam à Leone damnata est, Suarez causâ cadit. Rogo enim, an Leonis X censuram pro ultimo judicio habeat, an non? Si pro ultimo judicio non habet, ergo causâ cadit, qui sententiam à romano Pontifice

[blocks in formation]

de fide latam valere non putat. Si autem valuit, >> cherium) nondum abjecisse erroneam illam

» opinionem quam in scholâ dominicanorum
» Parisiensium, coram illustrissimo cardinale
» Perronio, nuper impudentissimè professus est:
» De fide est concilium esse supra Papam. Cu-
>> jus falsitas à magno illo cardinale, validis ra-
» tionibus, in amplissimis illis comitiis demon-
>> strata est. Etsi enim Parisiensis Academia stet
» à partibus conciliorum generalium, non tamen
>> propterea unitatem cum cæteris Academiis di-
» scindit, neque earum doctores pro deviis à fide
>> habet, aut unquam habuit. » Postea1: « Esti
» Academia Parisiensis infallibilitatem in decer-
» nendo ad concilium generale solum referat, ab
» eo tamen nunquam abesse debet Pontifex.»
Denique : « Etsi Parisienses ad concilium ge-
>>nerale ultimam fidei analysim referant, non

exinde jam certè, et à Leonis decreto cœperit hoc tempus, quo omnes jam sentire secum Suarez affirmat. Quid ergo Adriani VI ejus successoris libri Romæ recuduntur, ac pars lutherani dogmatis, sub romani Pontificis nomine excitatur? An fortè post Adrianum rem repente determinavit Ecclesia? an in concilio Tridentino? an in professione Pii IV, post Tridentinum concilium? Imò deditâ operâ à censurâ temperatum, resque in integro relictas luce clariùs vidimus. Quin igitur Suarez cogitabat, si vel maximè Parisienses in Luthero Leo damnare voluisset, quàm id parum valeret, quod à Tridentinâ synodo, et à Pio IV in ipsâ fidei professione, fuerit prætermissum. An aliqua postea decreta extiterunt? nulla. Quid igitur? Sine Ecclesiæ novâ definitione, nova lux affulsit omnibus, qui» tamen propterea potestatem de fide decernendi hoc tempore tecum sentiant? Id quidem gratis » Pontifici unquam ademerunt, et meritò. » dicitur. Reponent alii contentione, metu, assentatione factum, ut ita consentirent; et religiosos plurimos, eorumque nunc antesignanos tot privilegiis auctos, hanc vicem rependisse. Alii respondebunt illos sensu populari ductos esse, quo et rebus sanctis quoquo modo favere, et hæreticis quàm vehementissimè repugnare pium putant. Quid nostrâ? Id liquet nihil esse certæ causæ, theologicæ quidem, cur à priore sæculo discrepemus.

CAPUT XI.

Andreas Duvallius Parisiensium de superioritate conciliorum sententiam, et Parisiensis Facultatis esse agnoscit, et ab omni hæresis, erroris atque etiam temeritatis notâ absolvit. Pontificiam infallibilitatem non esse de fide, non modò asserit, sed etiam optimis argumentis probat.

Andream Duvallium, doctum virum, à Parisiensium sententiâ deflexisse contrariamque sententiam studiosissimè in scholam induxisse nemo nescit. At ille Edmundi Richerii vehementissimus insectator, in his duabus quæstionibus ab omni censurâ utramque partem absolvit.

Postea quàm editus est ejusdem Richerii libellus De ecclesiastica et politica Potestate,"statim Duvallii responsio prodiit, sub hoc titulo: Libelli de ecclesiasticâ et politicâ Potestate Elenchus, pro supremá romani Pontificis in Ecclesiam auctoritate, auctore Andreâ Duvallio; 1612; cum approbatione doctorum. Quo in libro hæc leguntur : « Ex quo satis cuivis con>> stare potest eum (Edmundum scilicet Ri

Duvall. Elench. p. 9,

[ocr errors]

Vides primùm de sententiâ Academiæ nostræ, nondum à quoquam fuisse dubitatum, quemadmodum postea, gliscente ut fit audacia, factum est. Vides secundò quid erroneum Duvallius in Richerio reputaret, non certè doctrinam ejus, sed quod eam esse de fide contenderet. Summum id erat quod tunc à nostrâ Facultate peteretur.

Idem Andreas Duvallius edidit postea tractatum De supremâ romanorum Pontificum Potestate, adversùs Vigorium jurisconsultum. Quo tractatu, quæstione, « utrum de fide sit conci>> lium esse supra Papam, et utrum concilium » œcumenicum sit supra Pontificem, vel è con>> tra; » apertè docet « neutram harum opinionum » esse de fide 3. » Tum: «Neutra, inquit, harum » opinionum hæretica est, neutra erronea et te» meraria, saltem temeritate opinionis. » Denique: «Sententia pugnantium pro conciliis non » est hæretica et erronea, et in ratione opinionis » temeraria. » Illud in ratione opinionis Duvallius addidit, ut à temeritate opinionem ipsam, non autem opinantes, quos ipse impugnabat, absolvere videretur. Sed quidquid sit de Duvallio, ejusque adversariis, ipsam opinionem ab eo etiam à temeritate prorsus absolutam esse satis superque est.

De infallibilitate sic habet : « Statuenda no» bis est hæc conclusio,... etiamsi de fide non vi» deatur, saltem non ita evidenter constet sum>> mum Pontificem, seorsum à concilio, pri» vilegio infallibilitatis, licèt agat ut Pontifex, >> gaudere, id tamen absolutè certum est et in

Duvall. Elench, p. 68. — Id. p. 105. - Id. de sup. etc. part. IV, quæst. VII, VIII, p. 438, 542, 550, 582. - Duvall, de supr. etc. part. 11, quæst. 1, p. 210, malė 102.

[ocr errors]

>> dubitatum', » ejus quidem sententiâ, cujus quisque eam quam voluerit habeat rationem; "non ipsâ Ecclesiæ fide.

Neque tantùm dixit non esse de fide; verùm etiam probat primùm, « quia nullibi id tan>> quam de fide expressè definitum extat: » secundò, quod « << doctores contrariæ sententiæ, >> Alliacensis, Gerson, Almainus, Major, Cu» sanus, Adrianus VI, et alii, neque in hâc par» te, neque in ullâ aliâ ab Ecclesiá sunt con>> demnati2; >> et postea: «Nusquam in Ecclesiâ » illius hæresis suspectos, convictos aut accusa>>tos fuisse legimus. » Tertiò solvit Scripturarum et canonum textus, quibus id maximè docetur esse de fide, maximè verò illum locum Matthæi XVI: Tu es Petrus; et Lucæ XXII: Ego rogavi; et illum Joannis xxI: Pasce oves meas: « ex quibus, inquit, sequitur non ita constare » de fide esse, summum Pontificem, etiamsi agat » ut Pontifex, privilegio infallibilitatis gaudere.»> Quare Lovanienses hodiernos, qui Duvallium toties nobis objiciunt, ejus modestiam neminem condemnantis imitari par esset.

CAPUT XII.

Dominicus à sanctâ Trinitate, carmelita discalceatus, libro Romæ recens excuso, docet pontificiam infallibilitatem aut superioritatem nullo Ecclesiæ decreto clarè definitam : quid illud sit, cùm privati doctores aliquid de fide esse dicunt, quoad se, non quoad nos ?

5

rem ab adversariis adducuntur, non haberi clara expressaque.

Tertiò, quòd ille auctor rem illam in se putet ad fidem pertinere, hoc est reverà à Deo esse revelatam, etiamsi Ecclesia nondum ut talem agnoverit : hanc quidem ipsius esse sententiam, quam sequi vel non sequi sit liberum; quemadmodum est liberum physicam prædeterminationem, aliasque huic cognatas sententias, aut eis contrarias, de gratia, opiniones tueri; tametsi sibi mutuò alii apertum lutheranismum, alii merum putumque semi- pelagianismum objiciant.

Quartò, his constat immeritò vociferari Lovanienses quosdam de summâ fidei reique christianæ agi; cùm de liberâ saltem, nec in fidei canonem vindicatâ doctrinà agatur; eaque res, à multis jam sæculis, inter catholicos innoxiè pertractata ac disputata fuerit.

Quintò, neque fieri potest, si tanta res sit quantam volunt, ex quâ salus Ecclesiæ pendeat, ita dissimulanter ab Ecclesiâ actum esse, ut de eâ disputari in utramque partem tot sæculis permitteret; imò verò expressè ac deliberatè à censurâ temperet, uti in his quæstionibus à Florentinà, Lateranensi, Tridentinâ synodis, PiiqueIV professione, factum esse constat.

Sextò, nihil enim mirum de rebus, quamvis maximis nullam interponi expressam Ecclesiæ definitionem, antequam in controversiam adducantur; cùm Ecclesia non soleat ultro movere quæstiones, verumque sit illud quod ait Pacianus : «Nostri nihil ultro disputavere majores: » sed motâ quæstione tam multis sæculis, si res quidem ad fidem reverà pertinet, tantique est momenti quanti esse volunt, tum verò tacuisse ac dissimulasse, aut nihil expressum clarumque dixisse, neque etiam dicere voluisse, nihil esset aliud quàm veritatem prodidisse, atque omnino defensus) cui non

Id etiam perpendi velim quod, hoc ferè tempore, Romæ excusum est. Extat enim liber inscriptus: Bibliotheca theologica, auctore fratre Dominico à sanctissima Trinitate, carmelitá discalceato provinciæ Parisiensis. Is de infallibilitate, postquam eam et certam esse, et ad fidem etiam pertinere, suâ quidem sententiâ, multis egit, hæc addit : « Nota me dixisse >> hanc nostram sententiam esse de fide quoad rediret illud: « Error ( >>se. Si enim sermo sit de illâ quoad nos, id » non ausim affirmare, cùm nullibi expressè aut » clarè definita, omnibusque fidelibus ad cre» dendum proposita reperiatur : unde ab hæresi » formali excusari possunt ac debent omnes » doctores catholici qui contrarium docent. »> Hic quædam observari velim, quæ aliis quoque auctoribus exponendis conducere videantur. Primò, ab hoc auctore apertè dici, nihil eâ de re clarè aut expressè definitum. Secundo inde colligi Florentina decreta, atque etiam antiquiora Lugdunensia, quæ in eam

>> resistitur, approbatur; et veritas quæ non de» fensatur, opprimitur 2. »

[blocks in formation]

Hæc censores nostros et omnes viros bonos considerare volumus, atque ad exponendam carmelita nostri, de Papæ superioritate, sententiam pergimus. Hæc autem sic se habet 3: « Quamvis Andreas Duvallius, tractatu de dis>>ciplinâ Ecclesiæ existimet istam sententiam » non esse de fide, non desunt tamen alii docto>> res qui contrarium affirment, illamque fuisse >> definitam in conciliis Constantiensi et Floren>> tino sub Eugenio IV, et Lateranensi sub Leo. >>ne X. Verùm, quidquid sit, an in præfatis conPacian. Barc. Ep. ep. 11: tom. 1v Bibl. Patr. pag. 509. 2 Fel. III ep. ad Acac. C. P. tom. 1v Conc. col. 1051. 5 Dominic. etc. loc. cit. sect. v. c. XI.

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »