Images de page
PDF
ePub

cum pontificali committere, nova denique bella ciere vellemus. Nos pacem anteponimus, nec in simili causa piget imitari Vindocinensem abbatem, non minùs fortitudine, quàm prudentiâ clarum, cujus verbis dicimus: Habeat Ecclesia suam libertased summopere caveat, ne dum nimis emunxerit, eliciat sanguinem; et dum rubiginem de vase conatur eradere, vas ipsum frangatur (1).

tem;

Neque verò publicam pacem, ac sub tanto rege prosperum rerum ecclesiasticarum cursum turbatum oportebat. Adhibe pias aures, sanctissime Pontifex, et tantisper cogita quem regem habeamus : non invictam bello dexteram, ac decora victoriarum prædicaturi sumus pacifici sacerdotes; habent illæ laudem suam universis gentibus celebratam, ac pacis gloriâ cumulatam. Utinam, beatissime Pater, rebus nostris interesse et coram intueri posses, paternis sanè oculis dignum spectaculum, quàm benignissimè optimus princeps episcopos audiat, quàm rebus Ecclesiæ faveat, quàm bonos fulciat, quàm invictâ auctoritate frangat contumaces, quàm cœlestem illam nobis à Domino traditam potestatem intemeratam velit! Eo protegente, jurisdictio episcopalis propemodum profligata emergit è tenebris; nostris jam decretis, nostræ auctoritati parlamenta obsecundant, ac regia decreta canonicæ disciplinæ ancillantur. Jam verò hæresis quot accipit subinde salutares plagas? quot edictis comprimitur ? quot amissa templa luget? quantas nobilium, plebeiorumque turbas ad Petri, hoc est, Christi ovile re(1) Goffridus Vindocin. Opusc. IV.

!

vocatas? Quid deinde referemus, ut regius animus exosas habeat novitates omnes, nulloque regni loco consistere patiatur? Est profecto Ludovicus Magnus alter ille Mauritius à sancto Gregorio antecessore vestro toties commendatus, cujus temporibus hæreticorum ora conticescunt; quia etsi eorum corda in insaniam perversi sensús ebulliunt, catholici tamen principis tempore, prava quæ sentiunt, eloqui non præsumunt (1).

Hæc coram admiramur; hæc luculentiùs vestra quoque Sanctitas ab altissima illa, cui totus orbis subest, Petri sede commemorat; his apostolicum vestrum pectus exultat. Si quid fortasse tot inter prospera emergit incommodi, non omnia proinde ad juris apices exigimus; magno enim Cyrillo Alexandrino præsule docente (2), didicimus œconomiâ rerum plerumque cogi nos, etiam à stricto et confesso Ecclesiæ jure discedere. Quanti verò æstimamus illa privilegia aliquot ecclesiarum, si emolumentis damna contendimus? Quidquod illud onus vix ecclesiæ sentiunt, vacantium ecclesiarum fructibus, quos reges vindicare fisco in ecclesiarum longè maximâ parte non dubiâ consuetudine poterant, successori reservatis, rebusque ad canonum auctoritatem Ludovici XIII augustæ memoriæ edicto redactis? Quidquod in quibusdam præbendis ac dignitatibus conferendis, si quid erat asperius, nobis supplicantibus, à rege mollitum tanti principis pietatem, largitatemque commendat? Quidquod capitulis sua jura servata, certique judicibus præscripti limites,

(1) Lib. x1. Epist. XLVI. --- • (2) Epist. ad Gennadium presbyterum et

archimandritam.

ne regaliæ nomine omnia invadantur? Id subjuncta his litteris gesta testantur, certoque indicio sunt quàm bene illi aliqua conceduntur, qui multa jam sibi possessione vindicata ultro concedat.

:

Sed enim exprobrabunt qui votis suis omnia metiuntur, leve illud quoque, sic enim sentiunt, quod rex christianissimus tanto studio assertum coronæ suæ velit, nobis auctoribus ac flagitantibus potuisse dimitti næ illi falsi sunt, rerumque nostrarum imperitissimi. Liceat verò nobis, beatissime Pater, quando eo in cardine totius negotii summa versatur, paulò liberiùs interturbare graves illas curas apostolicæ mentis, ac jus regaliæ Francorum regibus, totique regno infixum, prout nostris hominibus insitum, inditumque est, ab ortu repetere.

Sic nempe inclamant regii magistratus, christianissimos reges jam inde à Clodovæo, ac primis christianæ regionis exordiis, ecclesiarum omnium ut pietate filios, ita effusissimâ liberalitate nutritios, et regiâ defensione propemodum patronos ac tutores extitisse: ea verò quæ ecclesiæ in fundis haberent, teste Augustino, jure Cæsareo, hoc est, regio obtineri, supremamque eorum omnium potestatem penes reges esse : hinc à priscis temporibus, vacantium ecclesiarum regiâ manu occupata bona, mox reddita successoribus; nec à sede apostolica reprobata, quæ huic juri tuendo antiquissimis etiam temporibus reges Francorum fecissent; præbendas quoque, hoc est, nativo sensu, stipendia clericorum, partem ecclesiastica possessionis ac proventûs, nec dum à toto discretas, si vacarent ecclesiæ, eodem quoque jure à principibus collatas; quarum quippe collatio

et antiquo jure à solida massa decidi non posse, et recentioribus quoque juris pontificii institutis in fructu haberetur: hæc omnia ab antiquo regibus de se bene meritissimis concessisse Ecclesiam, sanè consensisse, jusque illud utriusque potestatis consensione firmatum, regiæ majestati proprium atque congenitum ita coaluisse, ut distrahi nequeat: neque verò fas esse ut ecclesiæ, primis Francici imperii temporibus, diverso jure haberentur, quas eâdem regiâ protectione fulciri, eâdem libertate ditari, ejusdem majestatis reverentiâ ac potestate contineri certum esset: si quid ergo tristioris diversitatis exortum sit, id esse referendum ad illa tempora queis scissum regni corpus, ducumque et comitum olim innocuo, tunc infausto nomine avulsa ac discerpta membra vix inter se cohærerent; hos enim principes, regalibus occupatis, sæpe etiam sine regum conscientia relaxatis, omnia perturbasse: at postquam regia potestas distractas provincias ad sese revocavit, et afflictum diu dissipatumque regnum suam demum integrè sub uno capite nobilissimo pariter ac valentissimo sanitatem intellexit, tune obliterandam, quæ laceros artus olim dehonestabat, fœdam diversitatem, nec regio juri, ex antiquissimis receptissimisque regni Francici legibus, nocere potuisse possessionem intermissam, quam et per principes sibi subditos diu retinuissent, nec ipsi unquam animo dimisissent; universasque ecclesias, non tantùm ad decorem, sed etiam ad robur, firmamque compagem, eodem denique jure componendas: neque verò obstare Lugdunense concilium, quippe quod nec reges nominet, ex pontificiis quo

que decretis pro sua majestate specialiter appellandos, nec de præbendis loquatur, et aliò verti possit; neque à pontificibus, regibusve in quæstione regaliæ, cùm de ea maximè ageretur, memoratum aut leviter saltem indicatum fuerit.

Hæc utcumque se habent, neque enim lubet commemorare quæ antecessores nostri reposuerint, aut litigare est animus coram vestra Sanctitate pacis negotium tractaturis; hæc, inquam adeo regiis magistratibus infixa menti sedent, ut à se avelli nullâ ratione patiantur, causâque ceciderimus, eorum quoque sententiâ 'qui et æquitatis laude florerent, et in nostrum ordinem essent propensissimi : quâ consensione victus rex maximus, satisque sibi conscius quàm ab invadendis ecclesiarum juribus abhorreret, jus regium putat, quod in universum regnum pene diffusum, suo velut cursu undique protendatur, rerum similitudine, parique ecclesiarum conditione, velut in proclive ductum.

Quid hic nobis mentis, sanctissime Pontifex, planè, simpliciterque dicemus. Hæc neque omnia ut certa proponimus, nec ut erronea et fidei regulis adversa propulsamus; ac dispensationi providæ locum esse censemus, gravissimos scilicet auctores secuti apostolicos viros antecessores vestros.

Prodeat sanè vir maximus, non minùs in sacris litteris quàm in canonum disciplina versatus, Innocentius III; atque in simili causa quid agendum sit, doceat: de regalibus agebatur; jure autem regalium multa contineri quæ jam ecclesiis regum liberalitate remissa sint, certò certius est: primùm jus procurationis, sive hospitii, quo episcopi, abbates

« PrécédentContinuer »