Images de page
PDF
ePub

que regem domo excipere, totamque cum ipso curiam, publicasque personas alere certis temporibus; tum jus exercitûs, quo certos milites ad regium exercitum ducere, eosque alere deberent; et quidem occupari à rege ecclesiarum bona, non modò si illæ vacassent, verùm etiam si episcopi consueta, quæ vocabant, servitia omisissent, eaque omnia ab eodem fonte regalium existere, et perspicuum ex sese est, et ipse Innocentius profitetur. Duo ergo episcopi à rege accusati, quòd illius injussu milites abduxissent, eorum regalia manu regiâ confestim invaduntur, nullâ judicii formâ ; nec tantùm regalia, sed etiam alia bona quæcumque possiderent; id enim juris regii esse rex contendebat: episcopi id negare, tum factum excusare, vim illatam conqueri, gravissimasque expostulationes deferre ad In

nocentium.

Quid ergo tantus pontifex? susceptâ, ut decebat, episcoporum causâ, Philippum Augustum aggreditur multa interminatus, multisque adhortatus, ne inter regnum et sacerdotium scandalum oriretur (1); intentato quoque apostolicæ censuræ metu, nisi episcopis regalia, aliaque omnia præter jus fasque, sic enim ferebat, occupata relaxaret. Gravis sanè causa, in qua rex maximus censurá cohibendus esse videretur (2). Sed interim Innocentius ad episcopos scribit: Fraternitati vestræ consulimus bond fide, quatenus cum carissimo filio nostro rege, quantò meliùs poteritis, componere studeatis; quoniam arcus qui semper est tensus vires amittit, et nonnunquam reges meliùs vincuntur mansuetudine quàm rigore (3).

(1) Lib. 1. Epist. cxc.—(2) Lib.m. Epist. XL.

- (3) Ibid. Epist. cvII.

Præclarè ille quidem ubi nullum fidei, nullum morum regulæ creatum periculum est. Sed particulare factum, inquient, nec in exemplum trahendum. Et tamen agebatur, uti prædictum est, non tantùm de episcoporum facto, sed etiam de regalium jure, quousque pateret, quæ bona complecteretur, quâ formâ exerceri posset: sed hæc omittamus. Quid Benedictus duodecimus, unus omnium pontifex et constantiæ et prudentiæ laude ornatissimus? Is Philippum Valesium regem, editâ Philippinâ, multa regaliæ juri ab antiquo more diversa velut inserentem, gravissimis monitis ab ea tutanda lege deterruit (1): sed præclarè functus officio, ab negotio destitit; neque enim omnia urgenda pontifici, nec exactè semper ad minutos quosque apices res ecclesiasticas deducendas; Philippinaque ad nostra usque tempora stetit incolumis.

Sed ne vestræ Sanctitati molesti simus, postremum commemoramus Bonifacium octavum ; nec tamen refricamus infausta illa dissidia, quæ nec sine lacrymis legi queant : abeant illa in tenebras æterno sepelienda silentio : id de Bonifacio referre lubet, quod ad pacem conducat, quod dignitatem pariter atque clementiam summæ sedis deceat. Grave erat Bonifacio à Philippo Pulchro pleno etiam jure conferri præbendas, seu regaliæ, seu quovis alio titulo; nec tamen negabat pontifex, imò profitebatur id fieri posse Ecclesiæ consensu tacito vel expresso. Rex interim se possessione tuebatur; eo enim jure

(1) Raynaldus ad ann. 1337. n. 17.

à se conferri præbendas, quo à majoribus et à sancto Ludovico avo datæ essent (1).

Rectè ille et ordine, ut videtur: satis enim constabat, reclamante nemine, eo jure usos, neque fraudi esse poterat optimis regibus, quòd ad jus regium ea revocabant : id enim jus regium esse, quod coronæ regiæ ab antiquo insitum coalitumque sit. Atque, ut ex simili rem conficiamus, an non patronatus, quos vocant laicos, ipsis quoque terris atque dominiis ex possessione inhærere, ac quasi temporalis juris loco esse constat; cùm tamen id juris ex ecclesiastica potestatis fonte profluere nemo non fateatur ? Quantò ampliora regibus et beneficentia et propria majestas conciliare potuit? Neque id Bonifacium juris consultissimum fugiebat : sed cùm in ancipiti esse videretur, quatenus juri regio præbendas conferendi Ecclesiæ consensus accessisset, quod dubium, quod illicitum reputabat pontifex, de potestatis plenitudine concedebat ac licitum faciebat. Quid enim litigamus, inquit ? Volumus ut rex faciat licitè quod facit illicitè : volumus super hoc sibi facere gratiam omnem quam poterimus (2). Sic quem nodum solvere ex pontificis sensu, antiqua monumenta juraque non poterant, apostolicæ potestatis gladio amputabat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Atque id Bonifacius octavus, tot inter simultates conferre ultro voluit in Philippum Pulchrum; quanta Innocentius undecimus, benevolentissi

(1) Histoire du différend de Boniface VIII et de Philippe-le-Bel, p. 78 et 93. (2) Ibid. p. 78.

mus et propensissimus in Ludovicum Magnum? Neque verò ambiguum quid orbis christianus expectet, si pontifici pontificem, regem denique regi componamus id tantùm postulamus ne plus æquo audiantur, qui in jure coronæ novas hæreses fingunt, nimisque intelligendo faciunt, nihil ut intelligant præposteri homines, qui quem. exsufflant pulverem, ut præclarè sanctus Augustinus (1), in suos aliorumque excutiunt oculos. Vestra verò Sanctitas hæc omnia supergressa, christianique orbis intenta commodis, tantas contentiones ex tenuí ortas, sed in gravissima mala, nisi Deus avertat, aliquando erupturas apostolicâ auctoritate componat. Pacem expetimus, pacem flagitamus, pacem quæ vestrum nomen tantâ pietatis ac sanctitatis laude omnibus gentibus, ipsisque adeo Ecclesiæ hostibus clarum, venerandumque immortalitati consecratura sit. Satis jam superque parens optimus devotissimusque filius, repugnante animo, altercantur.

Nos quidem, beatissime Pater, ut gratias agimus quas possumus maximas, quòd jura quarumdam ecclesiarum, quæ nobis omnibus communia facit ipsa fraternitas, sarta, tectaque esse vultis; ita nostrâ causâ concuti orbem, pacemque christianam conturbari nolumus: quare eo quoque, quidquid inerat, jure decessimus ; id in regem optimum atque beneficentissimum ultro contulimus. Et si fortè propter canonum rigorem minùs licebat, factum est tamen, quia ecclesiasticæ paci sic expe

(1) Confess. lib. x11. cap. XVI.

diebat

diebat: cùm enim plenitudo legis sit caritas, in hoc legibus obtemperatum esse credimus, in quo caritatis opus impletum esse cognovimus (1).

Quæ à nobis acta, si vestra Sanctitas dignetur inspicere, probaturam esse pro sua æquitate confidimus sanè summâ consensione, pronâque omnium nostrum voluntate gesta esse testamur: cùm præsertim nemo sit, qui, rebus nostris intellectis ac perpensis omnibus, quæ recèns nobis supplicantibus à rege maximo statuta sunt, non ultro fateatur plura et ampliora concessa quàm dimissa, atque Ecclesiæ causam regiâ æquitate ac liberalitate, meliore nunc omnino conditione esse. Quamobrem obsecramus ut quæ à nostra humilitate, non modò publicæ pacis intuitu, sed maximo Ecclesiæ emolumento gesta sunt, quæque rex maximus tanto religionis studio, tantâque omnium nostrum obtestatione concessit, regiis magistratibus necquicquam reclamantibus, sic vestra Sanctitas complectatur, ut sacerdotii regnique concordiam æternùm firmet et sanciat.

Quid enim luctuosius, quàm sub tanto pontifice ac tanto rège, quorum consensione tot in Ecclesiam bona redundatura sint, per invisa et importuna dissidia eludi expectationem orbis, et publica commoda retardari? Sanè ex quo Ecclesia est, sede apostolica regnoque Francorum nihil conjunctius fuisse, et maximo honori ducimus, et vestri antecessores libentissimè prædicant hanc verò perpetuam conjunctionem animorum, nostris quo(1) Ivo Carnotensis. Epist. cxc.

BOSSUET. VII.

14

« PrécédentContinuer »