Images de page
PDF
ePub

vem,

victus est qui non pugnavit? et quis vestrûm tam gratam justam causam, tam sacrosanctam oravit apud regem? Cùm tamen prædecessores vestri eam in simili periculo constitutam, non semel apud superiores Galliæ reges, imò apud hunc ipsum liberâ voce defenderint, victoresque à regio conspectu discesserint, relatis etiam ab æquissimo rege præmiis pastoralis officii strenuè impleti. Quis vestrûm in arenam descendit, ut opponeret murum pro domo Israel (1)? quis ausus est invidiæ se offerre? quis vel vocem unam emisit, memorem pristinæ libertatis? Clamarunt interim, sicuti scribitis, et quidem in mala causa, pro regio jure clamarunt regis administri, cùm vos in optima pro Christi honore silueritis.

nem,

Neque illa solidiora quòd reddituri nobis ratioseu veriùs excusationem allaturi rerum in hujusmodi comitiis per vos actarum, exaggeratis periculum ne sacerdotium et imperium inter se collidantur, et mala quæ exinde in Ecclesiam et rempublicam consequi possent: proinde existimasse vos ad officium vestrum pertinere aliquám inire rationem tollendi de medio gliscentis dissidii, nullam verò commodiorem apparuisse remedio ab Ecclesiæ patribus indicato, utili condescensione canones temperandi pro temporum necessitate, ubi neque fidei veritas, neque morum honestas periclitentur; deberi ab ordine vestro, deberi à Gallicana, imò ab universa Ecclesia plurimùm regi tam præclarè de catholica religione merito, et in dies (1) Ezech. XIII. 5.

r

magis mereri cupienti; propterea vos jure vestre decedentes, illud in regem contulisse.

Mittimus hic commemorare quæ significatis de appellato à vobis sæculari magistratu, à quo victi discesseritis cupimus enim hujus facti memoriam aboleri; volumus ea vos verba è litteris vestris expungere, ne in actis Cleri Gallicani resideant ad dedecus vestri nominis sempiternum.

Quæ de Innocentio III, Benedicto XII, Bonifacio VIII, in vestram defensionem adducitis, non defuere qui doctis lucubrationibus ostenderint quàm frivola atque extranea sint huic causæ; et magis notum est, quàm ut opus sit commemorare quo zelo, quâ constantiâ eximii illi pontifices Ecclesiæ libertatem defenderint adversùs sæculares potestates; tantùm abest ut eorum exempla possint errori vestro suffragari.

Cæterùm ultrò admittimus et laudamus consilium relaxandi canonum disciplinam pro temporum necessitate, ubi fieri id possit sine fidei et morum dispendio: imò addimus cum Augustino (1), toleranda aliquando pro bono unitatis, quæ pro bono æquitatis odio habenda sunt; neque eradicanda zizania, ubi periculum sit ne simul etiam triticum eradicetur. Id ita tamen accipi oportet, ut in aliquo tantùm peculiari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit, sicuti factum est ab Ecclesia, cùm Arianos et Donatistas episcopos ejųrato errore suis ecclesiis restituit, ut populos qui secuti eos fuerant in officio contineret,

(1) Epist. XLIII,

Aliud est ubi disciplina Ecclesiæ per universum amplissimi regni ambitum, sine temporis termino, et cum manifesto periculo ne exemplum latiùs manet, labefactatur; imò evertitur ipsius disciplinæ et hierarchiæ ecclesiasticæ fundamentum, sicuti evenire necesse est, si quæ à rege christianissimo in negotio regaliæ nuper acta sunt, conniventibus, imò etiam consentientibus vobis, contra sacrorum canonum et præsertim generalis concilii Lugdunensis auctoritatem, contra notam jampridem vobis in ea re mentem nostram, et contra ipsam jurisjurandi religionem, quâ vos Deo, Romanæ, vestrisque Ecclesiis obligatis, cùm episcopali charactere imbueremini.

Hæc sancta sedes executioni mandari, et malum invalescere diutius differendo permitteret; si non ea nos pro tradita divinitus humilitati nostræ supremâ in Ecclesiam universam potestate, solemni more, prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, improbaremus: cùm præsertim per abusum regaliæ, non solùm everti disciplinam Ecclesiæ, res ipsa doceat; sed etiam fidei ipsius integritatem in discrimen vocari, facilè intelligatur ex ipsis regiorum decretorum verbis, quæ jus conferendi beneficia regi vindicant, non tanquam profluens ex aliqua Ecclesiæ concessione, sed tanquàm ingenitum et coævum regiæ coronæ.

Illam verò partem litterarum vestrarum, non sine animi horrore legere potuimus, in qua dicitis, vos jure vestro decedentes, illud in regem contulisse; quasi ecclesiarum, quæ curæ vestræ creditæ fuere, essetis arbitri, non custodes; et quasi Eccle

siæ ipsæ et spiritualia earum jura possent sub potestatis sæcularis jugum mitti ab episcopis, qui se pro earum libertate in servitutem dare deberent. Vos sanè ipsi hanc veritatem agnovistis et confessi estis, dum alibi pronuntiastis jus regaliæ servitutem quamdam esse, quæ, in eo præsertim quod spectat beneficiorum collationem, imponi non potest, nisi Ecclesiâ concedente, vel saltem consentiente. Quo jure vos ergo jus illud in regem contulistis? Cùmque sacri canones distrahi vetent jura ecclesiarum, quomodo ea vos distrahere in animum induxistis, quasi eorumdem canonum auctoritati derogari liceat vobis?

Revocate in memoriam quæ inclytus ille conterraneus vester Clarevallensis abbas, non Gallicana modò, sed etiam universalis Ecclesiæ lumen à nobis meritò nuncupatus, Eugenium pontificem officii sui admonens, reliquit scripta præclarè meminisset se esse cui claves traditæ, cui oves creditæ sunt: esse quidem et alios cœli janitores et gregum pastores ; sed cùm habeant illi assignatos grcges, singuli singulos, ipsi universos creditos, uni unum; non modò ovium, sed et pastorum Eugenium esse pastorem; adeoque juxta canonum statuta alios episcopos vocatos fuisse in partem sollicitudinis, ipsum in plenitudinem potestatis (1).

Ex quibus verbis, quantùm vos admoneri par est, de obsequio et obedientia quam debetis huic sanctæ sedi, cui nos, Deo auctore, quamquam immeriti præsidemus; tantumdem pastoralis nostra sollici

(1) De Considerat. lib. 11. c. VIII.

tudo excitatur ad inchoandam tandem aliquando in hoc negotio, quam nimia fortasse longanimitas, vestræ dum pœnitentiæ spatium damus, hactenus distulit, apostolici muneris executionem.

Quamobrem per præsentes litteras, traditâ nobis ab omnipotenti Deo auctoritate improbamus, rescindimus et cassamus quæ in istis comitiis acta sunt in negotio regaliæ, cum omnibus inde secutis, et quæ in posterum attentari continget, eaque perpetuò irrita et inania declaramus : quamvis cùm sint ipsa per se manifestè nulla, cassatione aut declaratione non egerent.

Speramus tamen vos quoque, re meliùs consideratâ, celeri retractatione consulturos conscientiæ vestræ et cleri Gallicani existimationi. Ex quo clero, sicuti huc usque non defuere, ita in posterum non defuturos confidimus, qui boni pastoris exemplo libenter animam ponere parati sint pro ovibus suis, et pro testamento patrum suorum. Nos quidem pro officii nostri debito parati sumus, Dei adjutrice gratiâ, sacrificare sacrificium justitiæ, et Ecclesiæ Dei jura ac libertatem, et hujus sanctæ sedis auctoritatem dignitatemque defendere: nihil de nobis; sed omnia de eo præsumentes qui nos confortat et operatur in nobis, et qui jussit Petrum super aquas ad se venire: Præterit enim figura hujus mundi (1), et dies Domini appropinquat.

Sic ergo agamus, venerabiles fratres, ac dilecti filii, ut cùm summus paterfamilias et princeps pastorum rationem ponere voluerit cum servis suis,

(1) I. Cor. VII. 31.

« PrécédentContinuer »