Images de page
PDF
ePub

prædicare, qui, regiis magistratibus tanto studio reluctantibus, id impetrassemus: nobiles et plebes in gratulationem effundi : nemini dubium esse quin regis prudentia tanto ecclesiarum bono faceret, ac pacem ecclesiasticam his conditionibus stabilitam vellet. Nec immeritò: satis enim ostendimus pietate regum nostrorum eo demum redactum regalia negotium, ut jam una quæstio superesset, ea scilicet quæ in conferendis beneficiis versaretur.

4

Neque verò quidquam in regalia gravius quàm decanatus, archidiaconatus, pœnitentiarias ac theo logatus, etc. sive præbendas sive dignitates quæ ex suo titulo singulari, novo vel antiquo jure, curam animarum gererent, vel aliquam partem ecclesiastici muneris obirent, vacantibus ecclesiis ita in regia potestate esse; ut non modò nulli canonico et ecclesiastico examini subderentur, sed etiam nullam aut missionem aut approbationem ecclesiasticam obtinerent. Id verò ejusmodi est adeo alienum à canonica disciplina, et ita Ecclesiæ grave et intolerandum; ut quâ arte in mores nostros irrepserit, vel tot sæculis servari potuerit, vix ipsi intelligamus. Etsi enim satis constabat non nisi aliquâ Ecclesiæ consensione potuisse id juris transferri in principes; primùm quidem tantam rem, tam ecclesiasticam ad láicos translatam minimè oportuit; tum illud Ecclesiæ periculosissimum, ne hujus quidem concessionis ullum in actis publicis, ullum in annalibus esse vestigium, ac necesse recurri ad tacitum consensum, quo nihil est infirmius aut inhonestius. Quamvis esset id ex se grave; quæ deinde incommoda secuturis temporibus meritò timeremus? quantam gli

[ocr errors]

BOSSUET. VII.

15

scente licentiâ ecclesiastici muneris occupationem? cùm res obvia sit, commemorare nil attinet. Hæc sublata penitus edicto januarii mensis à nobis impetrato, et à gravi morbo, graviore periculo liberata Ecclesia est.

Jam illud liquidò constat earum ecclesiarum ad quas extensa sit maximam partem, ex recentiore edicto, ejusmodi esse, nihil ut in eis juris regi relinquatur ac profectò si placeat initâ ratione vel subductis calculis numerare ecclesias vel præbendas, et quæ ex nostra cessione et edicto 1673, regaliæ attributæ essent, et quæ novo edicto ab ea vindicate; has numero vincere, et eâ quoque parte profecisse Ecclesiam certum perspectumque est : ut regi quidem honestius visum sit communi lege extendi regaliam ad omnes provincias, nobis verò ère Ecclesiæ visum quàm plurimas ecclesias et præbendas præstare liberas. Quæ minutiora licet, neque comparanda iis quæ ad jurisdictionem spectant, hîc quoque à nobis excuti oportuit; nt intelligat universa Ecclesia quàm ad tenues res tantam controversiam, tantos animorum motus, tantamque expectationem christiani orbis redire necesse sit, si negotium urgeatur.

His ita constitutis, non tantùm æquus æstimator, sed rigidus quoque ecclesiastici juris exactor fateatur à nobis diligentissimè ac religiosissimè tractatam Ecclesiæ rem; idque planè evinceremus si res integra esset, et æquo adhuc jure, nullo judicio victi disceptaremus; non potuisse tamen meliore conditione transigi; imò, si optio detur, id magis eligendum quod victi impetravimus, quàm id quod victores

jure nostro obtinere potuissemus. Hæc nobis evenisse, in eam nos temporum necessitudinem incidisse, ab optimo principe tam fausta impetrasse, tam exigua, imò verò tam nullâ jam concessisse, tanta verò recuperasse, victosque quàm victores meliore omnino conditione esse; quis demum præstitit nisi Deus noster, in cujus manu et temporum vices et corda regum sunt. Ipse enim humiliat et exaltat, nec deficere unquam, sed in spem contra spem proficere jubet Ecclesiam suam.

Nec in tanto Ecclesiæ bono sanctissimus pontifex conticesceret; sed pro sua pietate effunderet cor suum ante Dominum, et lacrymas in gaudium verteret, si vel id advertere dignaretur quod ea de re in epistola nostra accuratissimè pertractavimus: neque horrori fuisset, sed potiùs voluptati nostra illa non jam cessio, sed optima et saluberrima et maximè necessaria permutatio. Verùm eum locum epistolæ nostræ, nescio quo animo, sanctissimo pontifici tacuerunt harum turbarum auctores: qui si id quoque ut cætera nostra improbabant, quin apertè et liberè, ut reliqua omnia quæ scripsimus et gessimus, confutare aggrederentur ? Sin autem occultè approbabant, viderint æquone animo hoc prætermiserint, ipsique pontifici dissimulaverint quo se causa nostra maximè tueretur; ut omissâ scilicet optimâ defensione, in episcoporum famam liberior ac plenior, ne dicam violentior, animadversio desæviret.

Atque utinam prætermisso maximo hujus causæ præsidio, quæ pontifici exhibenda senserunt, ea saltem integra protulissent. Sed enim metuebant ne

meritò conquereretur æquissimus pontifex se in regem maximum Ecclesiæ primogenitum ejusque amantissimum, in Galliam universam clerumque Gallicanum, sedi apostolicæ obsequentissimum, plusquam ipsa causæ ratio pateretur, incitatum atque exasperatum fuisse. Quo enim pertinebat tantâ vehementiâ, tam exquisitis verbis atque sententiis exaggerari gravitatem hujus causæ ab ea pendere salutem Ecclesiæ et omnem episcopalis ordinis reverentiam, everti disciplinam, imò disciplinæ atque hierarchiæ ecclesiasticæ fundamenta, fidei quoque ipsius integritatem in discrimen vocari? Usque adeone à quingentis annis, ne vetustiora sectemur, atque in maxima certè christianissimi regni parte profligata Ecclesia est, ac fidei integritas in discrimen adducta? Non id advertisse tot reges optimos, nec religiosissimos fidei defensores antecessores nostros, à Romanis pontificibus toties commendatos, non ipsos etiam pontifices Innocentium III, Alexandrum III, innumerabiles alios qui regaliam consensione approbarunt; quin ipsum etiam sacrum generale Lugdunense concilium, roboratâ regaliâ ubicumque viguisset, errori favisse ac tantum malum tantâ auctoritate firmasse ?

An verò regalia anteactis temporibus innocua erat, cùm fructus vacantium Ecclesiarum occuparet omnes; cùm abbates, cùm episcopos ad arma cogeret; cùm gravissimo procurationum (1) onere pre

(1) On appeloit procuration la réception que les vassaux étoient obligés de faire à leurs seigneurs, lorsqu'ils venoient sur leurs terres. Ces procurations qu'on appeloit aussi gîtes, se commuoient quelquefois en une certaine somme d'argent. Dans les monastères où l'abs

meret Ecclesias; cùm beneficia omnia, etiam quæ jurisdictionem ecclesiasticam proprio nomine exercerent, nullo ecclesiastico examine, nullâ approbatione conferret? Nunc verò evertit Ecclesiæ libertatem, hierarchiæ disciplinæque fundamenta, ac fidem ipsam infandum aggreditur; cùm his amotis ac velut abstersis omnibus, nihil jam sibi reliquit unde vel nostris vel secuturis temporibus noceat. Sed nimirum nisi ista dicerentur, nec irritari pontifex, nec illa rejici quam suadebamus moderatio canonum, nec increpari nos clerumque Gallicanum tam immitibus verbis, nec tanto fragore Romana facundia detonare posset.

Nobis quidem tot inter minacia et aspera quæ in Brevi legebamus, aliqua tamen, ut in magna tempestate, spes serenitatis illucescere visa est ex his verbis: Cæterùm ultro admittimus et laudamus consilium relaxandi canonum disciplinam pro temporum necessitate, ubi fieri id possit sine fidei et morum dispendio (1). Quo semel admisso, quis jam non speraret exortam aliquam conciliandi haud sanè inexpiabilis dissidii rationem, et pontificis epistolam in aliquid tandem lætius desituram, cùm et gravis necessitas urgere videretur, satisque constaret regaliæ causam non ad fidem illam quâ christiani sumus, aut ad fidei conjunctam certissimam morum regulam pertinere ; sed in ea parte versari disciplinæ quæ variari possit pro temporum ac locorum con

tinence de la chair étoit établie, on étoit expressément dispensé d'en servir à ceux qui avoient droit de procuration. Voyez le Glossaire de du Cange. (Edit. de Déforis.)

(1) Bre. pag. 216.

« PrécédentContinuer »