Images de page
PDF
ePub

ditionibus, quæque temperamenta ac salubrem canonum moderationem admitteret? Sed postea advertimus ita esse laudatam apud pontificem saluberrimam illam et conciliatricem ánimorum prudentiam, ut simul demonstraretur nullum ei relinqui in hac causa locum. Sic enim concedit temperamenta canonum accipi oportere, ut in aliquo peculiari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit (1); quæ hîc scilicet locum non habeant.

Hic consistamus oportet, suo deinde loco cætera exequemur. Ergone parum gravis illa necessitas ubi de concordia sacerdotii et imperii in amplissimo regno agitur, ubi Galliarum regi ac magistratibus, episcopis quoque conciliandæ pacis viam aggressis extrema omnia pontifex minitatur? An verò moderandorum canonum ratio tantùm valet in peculiari casu et ad tempus? Pudet verò eorum qui hæc suggerere pontifici non verentur, coguntque nos, aliis exemplis prætermissis, vel illud revolvere quod Leo X, Lateranensis approbatione concilii, Ecclesiis nostris Gallicanis abstulerit, quod in reges contulerit. Nunc post amplissimas Ecclesiæ dignitates in regum potestate positas, de aliquot canonicatibus litigabitur, nec jam ullus relinquetur compositioni locus; et regi, quotquot sunt, non tantùm maximo, sed etiam optimo et in Ecclesiam longè beneficentissimo ea intentabuntur, quæ referre horret animus. Cujus consilii auctores quantò æquiùs considerarent quæ nos in extrema epistolæ parte

[blocks in formation]

velut conglobatim posita, ne in immensum quæstio excurreret, tantùm indicavimus. Et ne ab hac regaliæ causa discedamus; an non eam, ubicumque invaluerat, Lugdunense concilium contra priscam Ecclesiæ disciplinam retinuit et in perpetuum confirmavit; ut in eo quoque decreto, quo vel maximè pontifex nititur, exemplum habeatur illius, quam duce caritate suadebamus, paternæ canonum moderationis. Neque verò minus tum regalia protendebatur; cùm è contra, si universam spectemus. Ecclesiam, se quoque protenderet latiùs, quippe quam non modò Gallicani, verùm etiam Anglicani et alii reges, et multi principes inferioris ordinis. sibi vindicarent; nunc verò certum sit uno fere Galliæ regno contineri. Quare nec illud metuendum erat quod ut pontificem à pace averterent memorarunt, manifestum esse periculum, ne exemplum latiùs manet (1); quasi ullum aliud jam præter Gallicanum in Ecclesia catholica regnum esset, ubi jus illud valeret; aut non reges singuli præter communia jura regnorum, peculiaria quædam, nec in exemplum trahenda, possiderent.

Quàm ergo vana sint quæ paci opponuntur, et vos advertitis, sapientissimi præsules, nec ipsos fugiebat qui maximè in nos pontificis animum instigarunt. Quare decurrendum tandem fuit ad illud extremum, nempe per regaliam convelli ipsa Ecclesiæ fundamenta, ipsamque adeo fidem, quam immobilem et irreformabilem, nec per ulla temperamenta umquam inflexam esse nostra quoque epi

(1) Bre. pag. 217.

stola prædicaret. Quæ accusatio. quàm gravis ex sese est, tam potest à nobis facilè propulsari; neque aliud postulandum quàm ut ipsa Brevis apostolici verba perlegantur, ut quantum deceptus sit optimus pontifex omnibus pateat. Sic ergo scriptum legitur: Per abusum regaliæ, non solùm everti disciplinam Ecclesiæ, res ipsa doceat; sed etiam fidei ipsius integritatem in discrimen vocari, facilè intelligatur ex ipsis regiorum decretorum verbis, quæ jus conferendi beneficia regi vindicant, non tanquam profluens ex aliqua Ecclesiæ concessione, sed tanquam ingenitum et coævum regiæ coronæ (1).

Liceat simpliciter dicere summa cum reverentia apostolici nominis quod ipsa necessitas exprimit. Decretum illud regium anni 1673 hîc allegatum non negat jus profluere ab aliqua Ecclesiæ consensione; non asserit ingenitum coronæ regiæ, non denique ei coævum; id tantùm dicit, jus illud unum esse ex antiquissimis regiæ coronæ juribus quo non significatur ipsi coronæ ac regiæ potestati ex sese ingenitum, nec aliunde profluens; sed ex his esse juribus quæ, labente tempore, potestati regiæ accrescere et coalescere soleant, utcumque se habeant et undécumque sint. Verba perpendite, sanctissimi consacerdotes; quid Gallicanis auribus sonent, æstimate; et nobiscum dolete optimo regi aliena et perversa imputari pontificis nomine, qui et dubia quoque in conquirendo sensum paterno animo interpretari debuisset, et suo ingenio fecisset.

Sanè ab antiquissimis regibus Ludovico VII et

(1) Bre. pag. 217.

Philippo Augusto totum id quod regaliam dicimus, antiquis regni sui, hoc est alio nomine coronæ suæ juribus accenseri solitum nec ab eo jure destitisse sanctum Ludovicum, imò à se quoque more majorum exercitum ad nepotes transtulisse annales nostri produnt: quæ post tot sæcula Ludovico Magno culpæ imputari, aut tanquam adversantem fidei accusari; nec Deo nec hominibus placeat.

Neque abs re monueramus in epistola nostra, non esse audiendos qui in illo coronæ jure novas hæreses fingerent. Id enim ad jus regium pertinere, non tantùm quod regiæ coronæ ex sese innatum, ut belli pacisque jus; sed quod undecumque insitum coalitumque sit, ab Ecclesia licet profluat, ratione et exemplis abunde firmavimus: quæ omnia, quanquam in his causa versaretur, Breve apostolicum prætermisit.

Hic autem ad cumulum probationis addimus reges nostros adeo non movisse litem Ecclesiæ de hujus origine juris, ut advocatus regius quo Philippus Pulcher, hujus quidem juris vehemens assertor, ad illud tuendum usus est, ultro profiteatur ab Ecclesiæ concessione profectum : ut planě ac liquidò constet optimos principes id tantùm persuasum habuisse, à se optimo jure ac debitâ concessione gestum, quod ab antecessoribus manasse ad se intelligerent.

Quod si Ludovicus Magnus id quoque judicavit, jus illud ab antiquo in universum regnum regibus convenisse, neque adeo unquam ex communi lege regni alienari potuisse, aut ullâ temporum præscriptione violari: sit illud sanè dubium; sit pon

tifici manifestè falsum; sit, si lubet, iniquum: ad fidem pertinere quâ christiani sumus nec ullus dixerit ; nec nostri antecessores, cùm teste pontifice tam strenuè hanc causam agerent, id unquam in medium attulere; aut reges fidem apostolico ore laudatam ad hæc levia quoque et minuta descendere vel suspicati sunt.

Nos verò aliquid amplius egimus ; et si quid dubii in illo coronæ jure latere potuisset, planè sustulimus clarè et apertè professi cùm in congregationibus nostris, quod ipse quoque pontifex attestatur, tum in ipsa epistola ad pontificem data, regaliæ onus eâ maximè parte quæ beneficiorum collationem spectat, non potuisse imponi nisi Ecclesiâ concedente vel saltem consentiente quod à nobis pronuntiatum, ac per totam Galliam totumque christianum orbem divul, gatum, neque rex ægrè tulit, neque tam apertâ juris ecclesiastici declaratione jus suum lædi aut imminui queritur. Quin nostra illa cessio, à summo pontifice tam acerbè vexata, clamat quàm certum haberemus illud jus regium ab Ecclesiæ auctoritate originem ducere, quod, vel amissâ causâ, nostrâ quoque concessione et consensione firmari, et extra omnem litis aleam poni potuisse judicaremus. An verò sineret rex suorum jurium scientissimus ac fortissimus vindex, ut quod plenè et absolutè juris regii esset, id quâcumque ratione in eum à nobis transferri jactaremus, ac non eam cessionem ut regiæ majestati contumeliosam aversaretur ?

An verò quis meritò vel suspicari possit ab eo rege invadi ullam partem ecclesiasticæ potestatis, aut juri regio plenè et absolutè vindicari potuisse,

1

« PrécédentContinuer »