Images de page
PDF
ePub

qui edicto januarii tot ac tanta dimiserit, quod nobis agentibus ecclesiastico et episcopali juri nocitura intelligeret? Quare quisquis ille est qui in illo coronæ jure latere hæresim pontifici persuasit, metum deponat ille tandem, neque fateri erubescat ab eo errore tutam Ecclesiam, et antiquâ Gallorum de›claratione, et pietate regis, et nostrâ quóque operâ, nostrâque doctrinâ, nostrâ etiam episcopali cessione præstari.

Quæ cùm ita sint, jam Ecclesiæ fidem ac fidei conjunctam certissimam morum regulam in tuto collocatam; atque adeo hanc causam in ea parte versari disciplinæ quæ variari possit, quæque temperamenta non tantùm admittat, sed etiam postulet, certò ac liquidò constat; illudque fundamentum totius epistolæ institutique nostri inconcussum manet; quo quidem necesse est non modò corruant, sed etiam, audenter dicimus, nobis laudi vertantur quæcumque immerentibus ingesta sunt probra. Neque enim quidquam in Brevi apostolico aut vehementius allatum est, aut etiam plausibilius, quàm ut Ivonis Carnotensis, cujus dicta laudavimus, facta imitaremur. Nos verò propositum à sanctissimo pontifice exemplum admittimus, ac nobis gratulamur probari pontifici eum quem maximè secuti sumus temperandorum canonum et conciliandæ pacis auctorem. Hujus gesta præclara, hujus exilia et carceres in illa turbulentissima contentione inter Urbanum II ac Philippum I fortiter toleratos, in mentem nobis à summo pontifice revocatos grato animo accipimus, quos et in epistolæ nostræ principio retuleramus. Suspecta enim fuisset in homine molli

illa prudentia canonum moderatrix, nec profectò à nobis laudari oportebat pacificè condescendentes auctores, nisi antea rebus pro Ecclesia fortiter gestis, non tantùm æquo et modesto, sed etiam magno et erecto animo fuisse constitisset.

Sed tamen cogitandum est quæ causa illa fuerit. Quid enim? An non constat à Philippo I, Evangelii legem apertè violatam, neque tantùm nullâ versâ causâ repudiatam uxorem suam, sed etiam alienam, eamque cognatam, et indignissimè raptam, et publicè ductam; regem nec admonitum, nec increpatum ab infando facinore cohibere potuisse, et omnem morum regulam exemplo solvisse; cùm in eodem facinore et adulterium, et raptus, et incestus, et sacrilegium, et immane scandalum, omnia denique flagitia pariter et scelera concurrerent. Tum verò Evangelii causam suscipiente Urbano, si episcopi defuissent, et commaculari sinerent tali dedecore virginitatem Ecclesiæ; si condescendentes præposterè laudassent, et contra Evangelii legem ac necessarium disciplinæ vigorem indigna et impia temperamenta quæsissent; si denique bonorum damna, aut etiam exilia et carceres formidassent, quid jam impedimenti obstaret quominus in evangelicam disciplinam humana licentia impunè grassaretur? Meritò in ea causa episcopus Carnotensis non jam prudentiam canonum moderatricem, sed executricem evangelici præcepti sequitur auctoritatem: quippe cùm de lege Dei ageretur, ubi nulla relaxatio, nulla dispensatio est. Et id ultro profitetur : Omnia enim, inquit (1), perferam pro lege Dei mei. Atten(1) Epist. xxxv.

[ocr errors]

dite verba, sancti consacerdotes. Ideo nullam dispensationem admittit, quòd nimirum agatur de ipsa lege Dei, quam infractam invictamque, ac pleno robore constare necesse sit.

Jam verò videamus quid in iis causis cogitet, ubi non de lege Dei, sed de ecclesiastica auctoritate ageretur: neque à Philippi I exemplo discedendum. Ubi enim hujus regis uxore mortuâ, res eò devenerat ut pellicem suam jam in legitimum conjugium posset adsciscere, si Ecclesiæ auctoritas accessisset-; Ivo Carnotensis erga impium regem dispensandi auctor fuit (1); et quod divina lex jam in tuto esset, canonum temperamenta ultro proposuit; non sanè mutatus, sed mutatâ personarum rerumque conditione alia consilia executus.

Sed quandoquidem Ivonis exempla et dicta placent, quid in alia causa, eâque nostræ simillimâ, idem Ivo gesserit, tantisper consideremus. Nempe idem Urbanus II in Claromontano concilio, utique in Galliis facto cum ducentis episcopis fere Gallicanis, nemine repugnante, sanxerat, Ne episcopus vel sacerdos regi, vel alicui laico in manu ligiam fidelitatem faceret (2); quam quidem fidelitatem fontem regaliæ esse harum rerum periti sciunt. Cùm rex et optimates postea contradicerent, et sub Paschali II Urbani successore ab archiepiscopo Remensi sacramentum exigerent; Ivo Carnotensis, quo in aliis causis nemo fidelior aut disciplinæ studiosior extitisset, idem in hac causa condescendendi auctor fuit; et archiepiscopum ad regem ipse deduxit, et

(1) Epist. CXLIV. —

(2) Lab. tom. x. Can. XVII. col. 508.

sacramentum præstari voluit; et præclaram illam ad Paschalem epistolam à nobis commemoratam scripsit (1); et quæ non evangelicâ sed ecclesiasticâ tantùm prohibitione constarent, quantâcumque canonum auctoritate firmata, omittere non dubitavit ob publicam pacem: nec tum discedi à lege; sed super ecclesiasticam legem observari caritatem, multis Scripturæ et Patrum testimoniis affirmavit. Quod si præter pacem alia quoque maxima bona retulisset; et remisso canonum rigore, majorem Ecclesiæ gloriam libertatemque peperisset, ejusque conditionem meliorem præstitisset, uti nos, non judiciorum nostrorum, sed temporum opportunitatibus à Deo prævisis et dispositis factum satis demonstravimus; quantâ fiduciâ ab æquo pontifice non jam veniam, sed laudem postulasset? Hujus dicta laudamus, hujus in re simili facta imitamur; imò singulari Dei beneficio superamus: hujus denique exemplo ab ipso pontifice comprobato, gesta quoque nostra tandem aliquando probanda confidimus; ac si res potiùs quàm verba attendantur, jam probata gloriamur.

Silentium nobis objicit sanctissimus pontifex; nec tantùm in hoc Brevi, sed etiam in aliis antecessorum nostrorum, meritis sanè laudibus, extollit fortitudinem illos quidem hanc causam in simili periculo constitutam non semel apud superiores reges, imò apud hunc ipsum liberâ voce defendisse, et à regio conspectu victores discessisse, relatis etiam ab æquissimo rege præmiis pastoralis officii strenuè impleti;

(1) Epist. cxc.

nos verò indecores, sine pugna, sine defensione victos, nec causâ cecidisse qui nec unquam stetissemus. Multa hîc prætermittimus, quæ non tam ad antecessorum nostrorum commendationem, quàm ad nostram invidiam dicta videantur.

Neque enim antecessores nostri causam hanc in simili periculo defenderunt, cùm illi eam integram, nos verò judicio perditam desperatamque haberemus; nec victores unquam à regis conspectu recesserunt, qui dilato judicio ea tantùm impetrassent, quæ indefinito decreto nocitura potiùs quàm profutura essent id actis probare, nullo operæ pretio, non aggredimur. Quod autem præclari viri ab æquissimo rege pastoralis officii bene gesti præmia reportarint, nihil sanè ad hanc causam, nisi quod vel eo constet et causam summâ libertate actam, et æquo animo auditam, postea tandem esse amissam; adeo jus regium ipsi regi regioque consilio certum est visum; et auditis omnibus nulla jam clero spes, prolato judicio, relicta erat.

Hæc verò omnia, si lubet, omittamus; graviora enim urgent: nempe quod scripsimus, datis ad pontificem litteris, sæcularem magistratum à nobis appellatum, à quo victi discesserimus. Id ita abominatur pontifex optimus, ut è litteris nostris expungi jubeat, ne, inquit (1), in actis resideant ad nostri nominis dedecus sempiternum. O nos miseros, quibus dedecori antecessorum quoque nostrorum gesta imputentur! Sanè ad pontificem scripsimus nos causâ cecidisse, et hâc quidem causâ totis sexa

(1) Bre. pag. 216.

« PrécédentContinuer »