Images de page
PDF
ePub

ginta annis strenuè propugnatâ, in eo tribunali victos quod ipsi, antiquo regni more, appellassemus, in regio scilicet consistorio et apud regem ipsum quæ à nobis prolata non præsentis cœtûs nostri peculiari nomine, sed cleri totius assumptâ quam gerimus personâ, res ipsa clamabat. Neque enim nos ipsi, sed nostri antecessores totis sexaginta annis hanc causam defenderunt: illi profectò non nos à parlemento Parisiensi ad regis consistorium rem totam detulimus; idque factum ab ipsis ipso anno 1608, cùm primùm de Parisiensis parlamenti decreto ad regem questi sunt; neque deinde illam causam apud alium judicem egerunt. Si tanta hæc culpa est, ut consciis inferat dedecus sempiternum, non nostra illa fuit. Nos tamen perscindimur atrocibus dictis: nostri sanè antecessores fortitudinis nomine commendantur; nos ipsorum quoque laudibus premimur; ac si eos ad invidiam nostram laudari oporteret, nec tam ut ipsi clari honestique haberentur, quàm ut splendore suo nos urerent, et infra se positos prægravarent. Quæ quò magis absunt à pontificis majestate et Innocentii mente, eò magis non in nos sed in pontificem peccarunt, qui tanto nomine ista scripserunt.

Jam si curæ graves et sollicitudo omnium ecclesiarum sinunt à summo pontifice et nostra et antecessorum gesta penitus introspiei, satis apparebit et nos et illos gessisse quæ temporibus congruebant. Illi enim non immeritò regaliæ causam ad regem detulerunt, quam intelligerent jam inde ab initio in regia curia fuisse tractatam; et à trecentis annis innumera ejusdem curiæ decreta suppetebant, qui

bus

bus ecclesiæ vel ab ea liberæ vel eidem addictæ pronuntiarentur. Neque unquam pontificem ea de re interpellatum prodebant annales; sed potiùs pontifices ultro fatebantur, auctoritate et appellatione regno consuetis, regaliæ causas à regia curia solere decidi: atque hæc ipsa causa sexaginta annis toto regno celebrata, et publicè toties coram rege acta, neque per nuntios, neque per legatos apostolicæ sedis, neque per pontifices ad apostolicum tribunal revocata unquam fuit; neque antecessores nostri cum sede apostolica conjunctissimi, et rerum ecclesiasticarum strenui defensores, animum induxerunt ut hoc in negotio pontificiam implorarent opem; adeo infixum erat hæc in ipsa Gallia disceptari opor

tere.

Quid igitur victis faciendum fuit? Cùm sexaginta annis nihil prætermisissent quo causam tuerentur, an iterum litigare frustra et clamoribus agere, ac totum regnum, totamque adeo Ecclesiam commovere oportebat; neque ut loquendi, ita etiam tacendi tempus agnoscere, aut unquam audire illud, tempus belli, et tempus pacis (1)? An non è re ecclesiastica magis erat ab infausta litigatione convertere animum ad consilia pacis'; et captatâ opportunitate, ab optimo rege recuperare quæcumque licuisset? Quid verò aliud noster cœtus præstitit? An igitur præstabat incendere clamoribus pontificium animum et concitare, quàm conciliare regem à quo meliora reportaremus; ac fortitudinis gloriam aucupari, negligere prudentiæ, et

(1) Eccle. 111. 8.

BOSSUET. VII.

16

Ecclesiæ commoda, ubi locus esset, omittere ? Non id postulabat credita Ecclesiæ dispensatio et vestræ nobis delegatæ vices, non in regem noster amor propensissimus et fides, non ipsa regis magnanimitas et pietas singularis, quem intelligeremus nihil unquam Ecclesiæ (1) malo animo sustulisse, et ultro etiam, si fandi tempora modumque nosceremus, potiora redditurum. Non id suadebant nostri antecessores invictâ fortitudine multa ausi, multa lucrati, sed interdum quoque temporibus servientes. Non id denique docebat ille fortissimus Ivo Carnotensis, cujus inter alia præclarè dicta illud etiam laudavimus: Salvo fidei fundamento et communi morum regulă, toleranda quædam, quædam etiam facienda quæ infirma videantur (2); neque adeo tantùm enitendum episcopis, ut fortitudinis gloriâ commendati, sed etiam ut christianâ prudentiâ utiles esse possint.

Nec minus nobis favent in epistola nostra relati Innocentius III, Benedictus XII, Bonifacius VIII: quorum quidem pontificum verba et exempla in epistola nostra diligenti et optimâ fide tractata qui consideraverit, an extranea causæ sint facilè judicabit. Certè constabit illud, à pontificibus ultro remissa pacis intuitu, quæ à regibus quoque intentato anathematis metu reposcenda censuissent; adeo gravia et necessaria videbantur. Cæterùm tanta res in Brevi pontificio uno verbo transigitur, memoratâ breviter lucubratione quam nec factam audivimus. Quod autem additur eximios illos pontifices

(1) M. Bossuet a mis ici en marge de son manuscrit ces mots : « Préoccupé par une opinion universelle sur son droit ». ( Edit. de Déforis.)-(2) Epist. CCXIV.

in tuenda contra principes sæculares ecclesiastica libertate, constantiores fuisse quàm ut eorum exempla possint errori nostro suffragari; primùm à pontifice parente optimo, sed in nos exasperato, postulamus, liceat nobis quærere summa cum reverentia apostolici nominis: Ecquid necesse fuerit episcopos Gallicanos gravi erroris notâ dedecorari apud plebem gregesque commissos, quod in re controversa, nullo catholicæ fidei ac sanæ doctrinæ periculo, compositionem utilem exitiosissimæ dissensioni anteponant? Deinde obtestamur ne contra sæculares principes Innocentio XI, tantâ modestiâ, tantâ benignitate pontifici, Bonifacii quoque VIII consilia placeant, aut ut ea magis placeant, quæ, pacis ac publicæ utilitatis intuitu, talis quoque pontifex indulgere voluit. Rogamus denique, ut cùm pontifex viderit quos etiam episcopos summosque pontifices fortitudinis laude commendaverit, eos ex rigore canonum tanta relaxasse, ne pax necessaria sacerdotium inter et imperium scinderetur; nos eodem metu ad pacis consilia inflexos, neque tantùm pacem, verùm etiam alia ingentia commoda ex eo consilio reportantes, in paternum sinum lætus recipiat.

Posteaquam satis constitit utilia esse nostris ecclesiis cleroque universo, quæ vestro nomine et ejusdem cleri auctoritate gessimus, nec potuisse meliore conditione transigi hanc causam, quæ et ejusmodi esset et loco posita, ut æqua et ad pacem communemque utilitatem temperata consilia postularet; nemini dubium esse potest quin eam inire viam componendæ litis necesse haberemus, si id in nostra potestate esset.

Sed, inquiunt, superest an clerus Gallicanus nosque ejus nomine id agere potuerimus, quod adeo necessarium et è re nostra esset. Nostræ quidem potestati hæc obstare videbantur : primum quod Ecclesiæ res, idem enim de cæteris juribus statuendum, alienare non liceat episcopis sine Romani pontificis licentia et consensu alterum, quod hæc à concilio generali Lugdunensi olim definita in dubium à nobis revocari non licebat: tertium, quod in hac causa pontifex appellatus; quare in negotio ad eum devoluto nihil nobis juris aut cognitionis jam relictum esset.

Primùm ergo inquiramus quid ad commutandas Ecclesiæ res antiquis decretis requiratur. Hoc sanè à magno Leone olim promulgatum, et juri quoque insertum: Ne episcopus de ecclesiæ suæ rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere, nisi ut meliora prospiciat; et cum totius cleri tractatu atque consensu, id eligat, quod non sit dubium ecclesiæ profuturum (1) Cùm hîc à Leone duo decernantur; primum illud ad res ipsas spectat, ut meliora prospiciant : alterum ad agendi formam, ut totius cleri consensus habeatur. Primum illud à nobis præstitum satis demonstravimus: alterum profectò, de consensu cleri, nec in dubium revo

catur.

Sanè additum esse postea decreto, Ne quid episcopi de ecclesiarum jure concederent absque Romano pontifice; adeo non negamus ut è re ecclesiæ, nostraque omnino esse ultro fateamur. Verùm ista

(1) Epist. xv11 ad univers. Episc. per Sicil. constit.

« PrécédentContinuer »