Images de page
PDF
ePub

preces publicas indicturi sitis et plebem hortaturi, ut in regis maximi ac religiosissimi consiliis, uti facit, acquiescat: neque quidquam metuant unquam in sedem apostolicam moliendum. Hæret enim tantæ sedi intimo corde Gallicana ecclesia; et quò magis eam potestatem ad antiquos canones et Christi instituta exigendam putat, eò magis animo atque visceribus infixam habet. Dabit Deus vestris plebisque catholicæ precibus, ut in apostolico ordine quàm maxima apostolicæ sedis reverentia vigeat, nulloque decreto tantæ potestatis communem dignitatem pacemque tueamur. Quâ sanè reverentiâ, more majorum, pro ecclesiæ Gallicanæ et episcopatûs juribus decertaverimus, missa nuper ad vos acta testantur. Eo ab obsequio nunquam discessuros, nihil nos necesse est dicere, cùm à nemine in dubium revocetur. Quare, ut egimus, ita porrò agemus, et regi pacis cupidissimo summâ fide obsecundabimus; idque eventurum speramus, ut ejus. auspiciis et promoveamus sanctum pacis opus, neque deveniamus unquam ad extrema illa remedia juris, quæ nec unquam dimitti, nec nisi summâ necessitate adhiberi par est.

Quod autem sanctus pontifex metuit, ne de manibus nostris pessumdatæ et laceratæ Ecclesiæ sanguis requiratur; sanè recordetur quod sanctus Irenæus unus ex antecessoribus nostris antecessori ejus. sancto Victori scripserit : Laceratur Ecclesia non tantùm ab iis qui mala obstinatè, sed etiam ab iis qui bona quædam plus æquo urgeant; nedum abjicere liceat quæ non modò nullo Ecclesiæ malo, sed etiam maximo fuerint commodo comparata.

EPISTOLA

CONVENTUS CLERI GALLICANI

ANNI 1682,

AD UNIVERSOS PRÆLATOS

ECCLESIE GALLICANE.

Archiepiscopi et episcopi cæterique ecclesiastici viri à Clero Gallicano deputati, mandato regio Parisiis congregati, archiepiscopis et episcopis in toto Galliarum regno constitutis, salutem.

REVERENDISSIMI AC RELIGIOSISSIMI CONSACERDOTES.

Non vos latet concussam aliquatenus nuper fuisse Ecclesiæ Gallicanæ pacem, quandoquidem nos misit vestræ fraternitatis caritas ad illud periculum propulsandum.

Fidenter cum beato Cypriano pronuntiamus, carissimi college, Christum, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituisse, et unitatis originem ab uno incipientem sud auctoritate disposuisse; eumque qui cathedram Petri, super quam

fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia non esse; qui verò Ecclesiæ unitatem non tenet, nec fidem habere (1). Quare nihil nobis antiquius fuit statim atque congregati sumus in nomine Christi (2), quàm ut unius corporis (3), quod nos omnes esse inclamat apostolus, unus esset spiritus, nec essent in nobis schismata (4), nedum vel minima cum totius Ecclesiæ capite dissensionis suspicio. Hoc autem eò mnagis pertimuimus, honoratissimi præsules, quòd eum pontificem inpræsentiarum nobis providit Deus optimus maximus, quem ob eximias, quibus abundè præditus est, omnium pastoralium virtutum dotes, non modò Ecclesiæ petram; sed etiam tanquam fidelium atque in omnibus exemplum bonorum operum (5), debemus jure merito venerari.

Hanc nostræ concordiæ, et ad tuendam Ecclesiæ nnitatem conspirationis ideam, tam piè, tam doctè, tam facundè in omnium nostrum animis præformavit illustrissimus orator, qui primus quasi nostrorum comitiorum os aperuit, dum Spiritûs sancti gratiam et auxilium communibus votis, sacrificante illustrissimo Parisiensi archiepiscopo, nostro dignissimo præside, invocavimus; ut inde nostri conventus felicissimum exitum ominati sint universi.

Non dubitamus equidem, consacerdotes reverendissimi, quin pergratum vobis fuerit, quod à regis nostri christianissimi pietate obtinuimus, quodque vicissim ad pacem servandam, ac tanti principis gratiam conciliandam, simul et ad memo

-

(2) Matt. XVIII. — (3) Ephes. IV.

(1) S. Cypr. lib. de Unit. Eccl.
(4) I. Cor. 1. (5) 1. Tim. iv. Tit. 11.

ris nostri animi testificationem rependimus; quodque tandem scripsimus ad sanctissimum pontificem. Sed operæ pretium esse duximus aliquid ulterius explicare, ne quid unquam contingat, quod possit Ecclesiæ quietem ordinisque tranquillitatem tantisper commovere.

Sanè, cùm vel ad levissimam discordiæ umbram unusquisque nostrum exhorruerit, existimavimus maximè nos Ecclesiæ unitati profuturos si certas regulas conderemus, vel potiùs antiquas in fidelium memoriam revocaremus, quibus tota Ecclesia Gallicana, quam nos regere posuit Spiritus sanctus (1), ita secura esset; ut nemo unquam vel deformi assentatione, vel abruptâ falsæ libertatis cupiditate, terminos transgrederetur quos posuerunt patres nostri (2); sicque nos ab omni dissensionis periculo explicata veritas liberaret.

Quandoquidem verò non modò tenemur catholicorum paci studere, sed etiam procurandæ eorum reconciliationi, qui à Christi sponsa segregati adulteræ conjuncti sunt, et à promissis Ecclesiæ separati (3); adhuc ea ratio nos impulit, ut eam aperiremus quam veram esse arbitramur catholicorum sententiam : sic enim factum iri speravimus, ut nemo amplius fidelium fraternitatem mendacio fallat, aut fidei veritatem perfidá prævaricatione corrumpat. Et qui in Romanam Ecclesiam, erroris nobis afficti specie, velut in reprobatam Babylonem hactenus debacchati sunt, quia mentem nostram vel ignorarunt, vel se ignorare simularunt, detractâ

(2) Act. xx.

(2) Prov. XXII. —

(3) S. Cypr. lib. de Unit. Eccl.

tandem falsitatis larvâ, à calumniis suis in posterum temperent, et in suo schismate, quod tanquam ipsâmet idololatriâ detestabilius crimen (1) execratur Augustinus, diutius non perseverent.

Profitemur itaque, illustrissimi præsules, quamvis duodecim, quos elegit Jesus et apostolos nominavit (2), sic ad regendam in solidum suam Ecclesiam constituerit, ut essent pari, sicut loquitur sanctus Cyprianus, honoris et potestatis consortio præditi (5), primatum tamen Petro divinitus fuisse concessum; quod et ab Evangelio discimus, et tota docet ecclesiastica traditio. Quare in Romano pontifice, Petri successore, summam, licet non solam, cum beato Bernardo (4), à Deo institutam apostolicam potestatem venerati, servato crediti nobis Christi sacerdotii honore, claves primùm uni traditas esse, ut unitati servarentur, cum sanctis patribus, Ecclesiæque doctoribus prædicamus; sicque summorum pontificum, seu quoad fidem, seu quoad generalem disciplinæ morumque reformationem, decretis fideles omnes censemus esse obnoxios, ut supremæ illius spiritualis potestatis usus per canones totius orbis observantiâ consecratos, determinandus moderandusque sit : si qua autem ex ecclesiarum dissensione gravis difficultas emerserit, major, ut loquitur Leo Magnus (5), ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, generalisque synodus celebretur, quæ omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne ultra aliquid sit vel in fide dubium, vel in caritate divisum.

(1) S. Aug. Ep. XLIII. —(2) Lucæ vI. —(3) S. Cypr. de Unit. Eccl. ~ (4) S. Bern. lib. 111. de Cons. (5) S. Leo, Ep. xxxix. ad Th. Aug.

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »