Images de page
PDF
ePub

Cæterùm, fratres religiosissimi, cùm respublica christiana non sacerdotio tantùm, sed etiam regum et sublimiorum potestatum imperio gubernetur; ita quoque ut prospeximus, ne schismatibus dividatur Ecclesia, sic et debuimus omnibus imperii tumultibus, populorumque motibus obviam ire, in eo præsertim regno, in quo tot olim, specie religionis, perduelliones exortæ sunt, ac propterea regiam auctoritatem, quoad temporalia, à pontificia liberam esse pronuntiavimus; ne si fortè ecclesiastical potestas crederetur aliquid moliri quod temporalem minueret, christiana tranquillitas turbaretur.

Rogamus porrò fraternitatem pietatemque vestram, reverendissimi præsules, ut quondam concilii Constantinopolitani primi patres rogabant Romanæ synodi episcopos, ad quos synodalia sua gesta mittebant; ut de iis, quæ ad Ecclesiæ Gallicanæ perpetuò sartam tectam conservandam pacem explicuimus, nobis congratulemini (1); et idem nobiscum sentientes, eam, quam communi consilio divulgandam esse censuimus, doctrinam in vestris singuli ecclesiis, atque etiam universitatibus et scholis vestræ pastorali curæ commissis, aut apud vestras diœceses constitutis, ita procuretis admitti, ut nihil unquam ipsi contrarium doceatur. Sic eveniet ut quemadmodum, Romanæ synodi patrum consensione, Constantinopolitana universalis et œcumenica synodus effecta est, ita et communi nostrûm omnium sententiâ noster consessus fiat nationale totius regni concilium; et quos ad vos mittimus doctrinæ

() Epist. Synod. Conc. Const. 1, ad Conc. Rom.

nostræ articuli, fidelibus venerandi et nunquam intermorituri Ecclesiæ Gallicanæ canones evadant.

Optamus vos semper in Christo bene valere, precamurque Deum immortalem, ut vestram fraternitatem, ad Ecclesiæ suæ bonum, florentem et incolumem servet.

Vobis addictissimi collega archiepiscopi, episcopi et cæteri ecclesiastici viri à Clero Gallicano deputati.

FRANCISCUS, archiepisc. Parisiensis, præses.

De mandato illustrissimorum et reverendissimorum archiepiscoporum, episcoporum, totiusque cœtus ecclesiastici in comitiis generalibus Cleri Gallicani Parisiis congregati. MAUCROIX, canonicus Remensis, à secretis. COURCIER, theolog. eccl. Parisiensis, à sectis. Parisiis, 14 kalend. april. ann. 1682.

DECRETUM

DECRETUM

DE

MORALI DISCIPLINA,

Quod erat à Clero Gallicano publicandum in comitiis generalibus anni 1682.

17

BOSSUET. VII.

[merged small][merged small][ocr errors]

MORALEM theologiam decus maximum ac præcipuum fructum evangelicæ prædicationis, his posteris temporibus pravâ ingeniorum licentiâ ac subtilitate corruptam, mutatumque in scoriam argentum optimum (1) ac probatissimum christianæ disciplinæ, dudum boni omnes, totaque Ecclesia ingemiscit. Quo animarum periculo permotæ doctissimæ ac celeberrima theologiæ facultates, maximè verò Parisiensis, pro officio suo gliscentem in dies novandi libidinem represserunt. Fratres quoque nostri Presbyteri ecclesiarum, vocem suam exaltaverunt in viis Sion, atque episcopos in altiore speculâ constitutos assiduis efflagitationibus excitarunt. Qui quidem, pro loci sui auctoritate, valentiore manu gladium spiritús assumpserunt, quod est verbum Dei (2), ad dirumpenda cervicalia et pulvillos inani arte consutos sub omni cubito manús (3): ne infelices animæ in morte obdormiscerent, ac per falsæ pacis somnium, ad æterna supplicia traherentur, ubi jam vermis eorum non moreretur, et ignis non ex-, tingueretur (4).

[ocr errors][merged small]

-(2) Ephes. vi. 17. —(3) Ezech. XIII. 18. et seq.—

« PrécédentContinuer »