Images de page
PDF
ePub

15. Præceptum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis.

16. Præceptum amoris Dei et proximi non est speciale, sed generale, cui per aliorum præceptorum adimpletionem satisfit.

III. De proximi dilectione.

18. Non tenemur proximum diligere actu interno et formali.

19. Præcepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos.

20. Si cum debitâ moderatione facias, potes absque peccato mortali, de vitâ alicujus tristari et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentiâ personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum.

21. Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis ; quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas.

22. Licet matri optare mortem filiarum, quas dotare non possit.

IV. De festis.

23. Præceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.

V. De homicidio.

24. Licitum est filio gaudere de parricidio pa

20.

21.

22.

23.

24.

26.

27.

28.

29.

30.

31.

34.

35.

rentis à se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas.

25. Est licitum religioso vel clerico, calumniatorem gravia crimina de se, vel de suâ religione spargere minitantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus vel ipsi religioso vel ejus religioni, publicè et coram gravissimis viris prædicta impingere, nisi occidatur.

26. Licet interficere falsum accusatorem falsos testes, ac etiam judicem à quo iniqua certò imminet sententia, si aliâ viâ non potest innocens damnum evitare.

27. Non peccat maritus occidens propriâ auctoritate uxorem in adulterio deprehensam.

28. Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calumniam inferre, si aliter hæc ignominia vitari nequit. Idem quoque dicendum si quis impingat alapam, vel fuste percutiat, et post impactam alapam, vel ictum fustis fugiat.

29. Regulariter possem occidere furem pro conservatione unius aurei.

30. Non solùm licitum est defendere defensione occisivâ quæ actu possidemus, sed etiam ad quæ jus inchoatum habemus et quæ nos possessuros speramus.

31. Licitum est tam hæredi quàm legatario, contra injustè impedientem ne vel hæreditas adeatur, vel legata solvantur lethaliter defendere, sicut et jus habenti in cathedram vel præben

dam, contra eorum possessionem injustè impedientem.

32. Licet procurare abortum ante animationem fœtus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut infametur.

33. Videtur probabile omnem fœtum quamdiu in utero est, carere animâ rationali, et tum primùm incipere eamdem habere cum paritur, ac consequenter dicendum erit in nullo abortu homicidium committi.

34. Vir equestris ad duellum provocatus, potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat.

35. Potest etiam duellum inferre, si non aliter honori consulere possit.

VI. Circa castitatem.

36. Est probabilis opinio quæ dicit esse tantùm veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem quæ ex osculo oritur, secluso periculo consensûs ulterioris et pollu tionis.

32.

33.

40.

41.

37. Non est obligandus concubinarius ad eji- 90. ciendam concubinam, si hæc nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, dum deficiente illâ, nimis ægrè vitam ageret, et aliæ epulæ concubinarium tædio magno afficerent, et alia famula nimis difficilè inveniretur.

38. Tam clarum videtur fornicationem secun- 42: dùm se nullam involvere malitiam et solùm esse

43.

45.

46.

47.

48.

49.

50.

malum, quia interdicta, ut contrarium omnino rationi dissonum videatur.

39. Mollities jure naturæ prohibita non est, unde, si Deus eam non interdixisset, sæpe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali.

40. Copula cum conjugatâ, consentiente marito, non est adulterium, adeoque sufficit in confessione dicere se esse fornicatum.

VII. De furto, turpi lucro, et judicum
corruptelis.

41. Permissum est furari, non solùm in extremâ necessitate, sed etiam in gravi.

42. Famuli et famulæ domesticæ possunt occultè heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam majorem judicant salario.

43. Potest uxor viro surripere pecuniam, etiam ad ludendum, si mulier talis sit conditionis, ut ludus honestus pari loco cum alimentis et victu habeatur.

44. Non tenetur quis sub pœnâ peccati mortalis restituere quod allatum est per pauca furta quantumcumque sit magna summa totalis,

45. Qui alium movet aut inducit ad inferendum grave damnum tertio, non tenetur ad restitutionem illius damni illati.

46. Etiamsi donatario perspectum sit bona sibi donata à quopiam eâ mente ut creditores frustretur, non tenetur restituere, nisi eam donationem suaserit, vel ad eam induxerit.

47. Incantatores, aliique ejusmodi decepto- 51. res, et pessimis quibusque artibus captantes lulicitè servare possunt bona iis mediis ac

crum, quisita.

48. Quando litigantes habent pro se opinio- 52. nes æquè probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferendâ sententiâ in favorem unius pro alio.

49. Possunt judices accipere munera à liti- 53. gantibus, nec tenentur restituere quæ acceperint ad pronuntiandam sententiam.

VIII. De usurd.

50. Contractus Mohatra, (id est, ille contractus quo à mercatore res majore pretio ad certum tempus solvendo distrahuntur, ac statim ab eodem, stante eo contractu, minore pretio, præsente pecunid redimuntur) licitus est, etiam respectu ejusdem personæ et cum contractu redivenditionis præviè inito, cum intentione lucri.

51. Cùm numerata pecunia pretiosior sit sperandâ, et nemo sit qui non majoris faciat pecuniam præsentem quàm futuram, potest creditor aliquid ultra sortem à mutuatario exigere, et eo titulo ab usurâ excusari.

54.

55.

52. Usura non est dum ultra sortem aliquid 56. exigitur tanquam ex benevolentiâ et gratitudine debitum, sed solùm si exigatur tanquam ex justitiâ debitum.

53. Licitum est mutuanti aliquid ultra sor

57.

« PrécédentContinuer »