Images de page
PDF
ePub

candum venerit, ex plurium qui unâ fortè ætate scripserint, decreto, promisit aut statuit se prolaturum sententiam. Est enim illius certa et tremenda

iterumque commemoranda sententia: Sermo quem locutus sum, ille judicabit in novissimo die (1).

Quare in hoc postremo sæculo, in quo tot scriptores cupiditatum adulatores ecclesiasticâ censurâ notati sint (2), qui et probabile putent quod nec probabile est, et ipsum probabile quam vim habeat ignorent, diligenter attendant Domini sacerdotes, ut verum ac probum à falso secernant, nec facilè auctoribus recentioribus credant, quòd alii alios adducant in medium; sed diligentissimè pensent quid verbo Dei, patrum testimoniis, et Ecclesiæ canonum auctoritate, atque ex his firmatâ ratione constituant ac roborent.

Ac si proficere volunt in morali disciplinâ (3) præ omnibus libris Scripturam ipsam legant, ei se totâ mente submittant, eam assiduo labore versent, in eá meditentur die ac nocte (4): eam non ex ingenio suo, sed ex certissimâ Ecclesiæ catholicæ methodo, juxta patrum sententiam interpretandam putent adhibeant optimam sancti Augustini regulam, quâ intelligant in Scripturâ nihil præcipi nisi charitatem, nihil vetari nisi cupiditatem (5) : tum in eâ perlegendâ supra spem omnem magis magisque veritas illucescet, dubia et incerta morum sese ultro in dies aperient et evolvent, et erunt prava in directa et aspera in vias planas (6) : denique non jam

:

[ocr errors]

(1) Joan. XII. 48. - (2) Advers. prop. 114, 118, 123, 128.. 127, (3) Advers. universam probabilitatem. (4) Psal. 1. 2.- - (5) Aug. de Doctr. Chr. l. 111. c. X. - (6) Is. XL. 4.

tantùm

tantùm monente Apostolo, sed magistrâ experientiâ comprobabunt, quàm sit omnis Scriptura utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia (1); hoc est planè ad expediendas omnes difficultates, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.

Id verò generatim omni dubitanti imprimis cordi sit, ut Deum quàm maximè oret, ut cupiditates quàm maximè comprimat. Sic enim fiet ut et fidei lumen et conscientiæ sensus quàm maximè se exerat et pleraque dubia statim evanescant.

Hæc teneant, hæc sectentur qui viam vitæ volunt. Admonemus autem compresbyteros nostros, sive sæculares, sive regulares, quicumque episcopali auctoritate, vel verbum Dei prædicant, vel sacramenta administrant, ne ullo unquam tempore viam salutis quam suprema veritas Deus, cujus verba in æternum permanent, arctam esse definivit, in animarum perniciem dilatari, seu veriùs perverti sinant, plebemque christianam ab ejusmodi spatiosd lataque, per quem itur ad perditionem, vid, in rectam semitam evocent (2). Quæ verba Alexandri seu potius Christi ab ipso pontifice inculcata altè animis insidere optamus et oramus, speramusque in Domino fore ut quicumque hactenus laxiores illas sententias nullâ certâ ratione, sed alii alios secuti docuerunt, docere jam desinant; quippe quas et episcopi, ipsique adeo Romani pontifices detestentur; hæretici verò, immeritò illi quidem,

(1) II. Tim, 111. 16. 17.— (2) Alex. ví. in præf. Dec. 24 septembris 1665. sup. cit.

BOSSUET. VII.

21

sed tamen pro more suo Ecclesiæ imputent atqué invidiæ vertant: sæculi quoque homines ut vanas rideant. Quare vanam illam, Deoque et hominibus exosam sophisticen aliquando aversati, auctore sancto Hieronymo, ad recta se conferant, ut qui priùs populum blandimentis decipiebant, postea vera annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam, et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quæ intulerant, et esse occasio sanitatis (1).

Datum Parisiis, in comitiis generalibus Cleri Gallicani, die... anno м. DC. LXXXII.

(1) Hier. in Mich. c. u. ad illa verba: Hæc dicit Dominus, etc.

CENSURA ET DECLARATIO

CONVENTUS GENERALIS

CLERI GALLICANI,

CONGREGATI

IN PALATIO REGIO SAN-GERMANO,

ANNO M. DCC.

IN MATERIA FIDEI ET MORUM.

« PrécédentContinuer »