Images de page
PDF
ePub

quo quisque majore studio veritatis ac morum disciplinæ tenebitur, eo promptiùs atque alacriùs hujus Censuræ ac Declarationis tutelam suscipiat, ad gloriam Christi, et collegii sacerdotalis unitatem ac dignitatem.

Omnes verò, quotquot rem theologicam tractant, adhortamur in Domino, ut omittant adulatricem scientiam, nec modò singulares, verùm etiam novas quasque fluctuantesque sententias, quæ cupiditatibus faveant, vimque et stimulos conscientiæ reclamantis obtundant, aut à sanctis patribus, eisque adhærentium optimorum magistrorum probatissimis decretis atque sententiis, imò verò ab unius magistri Christi mundum condemnantis et vincentis, præceptis et exemplis, christianorum animos amoveant. Meminerint autem Ecclesiastæ dicentis (1) : « Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in » altum defixi, quæ per magistrorum consilium data » sunt à pastore uno ». Quo loco sanctus Hieronymus: «<< Dicit verba sua verba esse sapientium, quæ >> in similitudinem stimulorum corrigant delinquen»tes, et pigros mortalium gressus aculeo pungente » commoveant; sicque sint firma, quasi clavi in >> altum solidumque defixi: nec auctoritate unius, » sed consilio atque consensu magistrorum omnium proferantur ». Subdit: « Simul et hoc notandum >> est, quod dicantur verba sapientium pungere : non palpare, nec molli manu attrahere lasciviam : sed » errantibus, et, ut suprà diximus, tardis, pœniten>> tiæ dolores et vulnus infigere..... Hæc autem et

>>

(2) Eccles. XII. 11.

firma sunt, et à consilio sanctorum data, atque » ab uno pastore concessa, et solidâ radice fundata » sunt ». Datum Meldis, in synodo nostrâ ordinariâ, die primâ septembris, anno Domini millesimo septingentesimo primo. Subscripsit.

† J. BENIGNUS, Episcopus Meldensis.

Et infrà :

De mandato præfati illustrissimi ac reverendissimi Domini mei D. Episcopi Meldensis:

ROYER, Notarius.

CONVENTUS GENERALIS

CLERI GALLICANI,

CONGREGATI

IN PALATIO REGIO SAN-GERMANO,

ANNO M. DCC,

IN MATERIA FIDEI ET MORUM.

RELIGIONEM christianam fide et moribus constare, dogmatum autem tum fidei, tum morum eumdem esse fontem, ac bene vivendi regulam ad ipsum fidei caput pertinere, Ecclesia catholica semper intellexit. Nec minùs certum est, illud omnino esse depositum, quod à Christo et apostolis episcopi horum successores ad finem usque sæculi custodiendum receperunt. Cùm igitur hisce temporibus, fides dogmatum, et regula morum vitæque christianæ, variis erroribus impetatur, ac resecta licet mala subinde repullulent nos cardinales, archiepiscopi, et episcopi, permissione regiâ, in palatio San-Germano congregati, assistentibus aliis eccle

siasticis viris nobiscum deputatis, loci nostri memores, atque antecessorum nostrorum, in comitiis quoque generalibus, monitis et exemplis permoti, his Ecclesiæ laborantis incommodis occurrere, quantum Dominus ex alto concesserit, omni ope decrevimus; atque unanimitatem nostram tot tantisque dissidiis opponendam duximus, in spiritu charitatis, nulli personæ graves, nullis, quoad ratio temporis sinet, erroribus parcituri.

Sanè recentissimè, quippe hoc ipso anno м. DCC, prodiit huic cœtui dedicatus (1), et à censore legitimo approbatus liber, quo, tractatui, cui titulus: Nodus prædestinationis dissolutus, graves notæ inuruntur, Semipelagianismo quoque sæpius imputato. Sed cùm interim in præfatione libri (nobis dedicati ) quædam occurrerent, quæ constitutionum apostolicarum de quinque famosis propositionibus infirmarent auctoritatem, hæc et alia ejusmodi variis libellis sparsa et ad nos delata, coercenda decrevimus, nec probatis reliquis quæ in eisdem occurrunt; neque patimur, ut spes ulla cuiquam superesse possit, nostri cœtûs pertrahendi in ullas veritati contrarias partes.

Neque propterea tolerari volumus importunos ac malevolos homines, qui viris bonis doctisque et ecclesiasticæ rei studiosis, vagam et invidiosam Jansenismi accusationem inferunt, eo quoque nomine, quod morum corruptelas acriter insectentur; cùm nos pro candore, et æquitate episcopalis ordinis, neminem pro suspecto habituri simus, nisi eum qui

(1) Augustiana Ecclesiæ Romanæ doctrina: etc. Coloniæ 1700.

aut constitutionibus apostolicis detrahat, aut aliquam ex damnatis propositionibus tueatur : quod etiam ab antecessoribus nostris sæpe sancitum, et regiâ auctoritate firmatum (1), et ab optimo maximoque pontifice Innocentio XII, applaudente totâ Ecclesiâ, constitutum est (2).

De cardinali verò Cœlestino Sfondrato Nodi dissoluti auctore, quid est quod solliciti simus; cùm ad sedem apostolicam atque ad optimum verèque sanctissimum pontificem ejus causa delata sit, quam et pontifex pro apostolicæ potestatis officio judicandum susceperit, et id ipse perscripserit ad quinque è nostris, dato Brevi die 6 maii, sui pontificatûs anno sexto; quo nihil erat optatius? Quare et à libro examinando nos abstinere par est ; nec interim oblivisci doctrinæ adversùs Semipelagianos à sancto Augustino traditæ, quam et Ecclesia Romana suam fecit, et Ecclesiæ Gallicanæ jam inde ab initio commendavit.

Nunc, ut ad aliud fidei caput veniamus, ad moralem scilicet theologiam, his postremis temporibus pravâ ingeniorum licentiâ ac subtilitate corruptam, præmittenda putamus verba felicis memoriæ Alexandri VII, quibus magno animi sui dolore testatur (3), complures opiniones christianæ disciplinæ relaxativas, atque animarum perniciem inferentes, partim antiquatas iterum suscitari, partim noviter prodire : et summam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in

(1) Arrêts du conseil d'État des 13 avril 1661, et 28 octobre 1668. (2) Breve 6 feb. 1694. Breve 24 nov. 1696, 1697.

(3) Decr. Alex. VII. 24 sept. 1665, in præf.

« PrécédentContinuer »