Images de page
PDF
ePub

atque doctrinæ Scripturæ, conciliorum, et Patrum maximè consentaneum : verùm etiam per illud significatur obligatio, quam Deus habet dandi gratiam facienti quod in se est, nec solùm facienti quod est ex se viribus gratiæ; sed etiam illi, qui cùm non habeat gratiam,

FACIT QUOD EST IN SE VIRIBUS NATURE.

:

6. Quia tamen opera viribus solius naturæ elicita omnino sterilia sunt, atque incapacia merendi dona intrinsecè et theologicè supernaturalia ideo dicimus obligationem, quam Deus habet conferendi gratiam facienti quod est in se viribus naturæ, seu viribus gratiæ purè naturalis, sive non theologicè supernaturalis, non oriri ex bonitate talium operum, aut ex ullo merito sive condigno, sive congruo, quod insit in illis operibus in ordine ad gratiam, sed EX PACTO inter Christum fidejussorem nostrum et Patrem inito, ad gratiam hominibus conferendam propter Christi merita; respiciendo ea naturalia opera ut purum terminum, non ut meritum ullum aut rigorosam conditionem.

CENSURA.

Hæ duæ propositiones, quâ parte, causam discernendi inter justos et non justos, in opera merè naturalia referunt, Semipelagianismum instaurant, mutatis tantùm vocibus. Pactum autem quod inter Deum et Christum asseritur, commentum est temerarium, erroneum, nec solùm tacente, sed etiam adversante Scripturâ et SS. Patrum traditione prolatum.

III.

De virtutibus theologicis.

De fide.

7. Homo nullo unquam vitæ suæ tempore tenetur eli

cere actum fidei, spei, et charitatis, ex vi præceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. 1 Alex. VII. 8. Satis est actum fidei semel in vitâ elicere. 17 Innoc. XI.

CENSUR

Hæ duæ propositiones sunt scandalosæ, in praxi perniciosa, erroneæ, fidei et Evangelii oblivionem inducunt.

9. Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem, stat cum notitia solùm probabili revelationis, imò cum formidine, quâ quis formidet, ne non sit locutus Deus. 21 Innoc.

CENSURA.

Hæc propositio scandalosa est, perniciosa, et apostolicam fidei definitionem (1) evertit.

De fidei professione.

10. Si à potestate publica quis interrogetur, fidem ingenuè confiteri, ut Deo, et fidei gloriosum consulo; tacere, ut peccaminosum per se non damno. 18 Innoc.

CENSURA.

Hæc propositio scandalosa est, præceptis evangelicis et apostolicis apertè contraria, et hæretica.

II.

De motivis credibilitatis.

11. Religio christiana est evidenter credibilis; nam evidens est prudentem esse, quisquis eam amplexatur : non evidenter vera: nam aut obscurè docet, aut quæ docet obscura sunt. Imòqui aiunt religionem christianam esse evidenter veram, fateantur necesse est falsam evi(1) Hebr. XI. I.

denter esse. Infer hinc evidens non esse : 1.o Quod existat nunc in terris aliqua vera religio: unde enim habes, non omnem carnem corrupisse viam suam? 2.o Quod omnium quæ in terris existunt veræ simillima sit christiana : an enim terras omnes aut peragrasti, aut peragratas ab aliis esse nosti? 3.° Quod et apostolis et dæmonibus manifesta fuerit divinitas Christi; id enim si doces, docere te oportet Christum manifestè Deum esse. 4.0 Quod afflante Deo fusa sint prophetarum oracula; quid enim mihi opponas, si vel negem illa fuisse vera vaticinia, vel affirmem fuisse conjecturas? 5.0 Quod vera fuerint, quæ à Christo edita fuisse commemorantur miracula, quanquam negare hæc nemo prudenter potest.

CENSURA.

Doctrina hâc propositione contenta, impia est, blasphema, erronea, et inimicis christianæ religionis favet.

12. Evidens non est evidentiâ morali, propriè dictâ, et physicà, religionem catholicam esse veram.

CENSURA.

Hæc propositio doctrinam superiori propositioni consentaneam continens, temeraria est, et in errorem inducens.

De rebus explicitá fide credendis.

13. Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris. 22 Innoc. 14. Fides latè dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit. 23 Innoc.

15. Absolutionis capax ex homo quantumvis laboret ignorantiâ mysteriorum fidei, et etiamsi per negligentiam

etiam culpabilem nesciat mysterium sanctissimæ Trinitatis, et incarnationis Domini nostri Jesu-Christi. 64 Innoc. Cens. Lovan. 1653. Prop. 17.

CENSURA.

Hæ tres propositiones in Deum remuneratorem, et in Christi mediatoris nomen (1) contumeliosæ sunt, erroneæ, et hæreticæ.

IV.

De Dei dilectione.

16. Sufficit ut actus moralis tendat in finem ultimum interpretativè hunc homo non tenetur amare, neque in principio neque in decursu viæ suæ moralis. Decretum Alex. VIII. 24 Aug. 1690.

CENSURA.

Hæc propositio est hæretica.

17. An peccet mortaliter qui actum dilectionis Dei semel tantùm in vita eliceret, condemnare non audemus. 5 Innoc.

18. Probabile est, ne singulis quidem rigorosè quinquenniis, per se obligare præceptum charitatis erga Deum. 6 Innoc.

19. Tunc solùm obligat, quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam, quà justificari possimus. Innoc.

20. Præceptum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis.

21. Præceptum affirmativum amoris Dei et proximi non est speciale, sed generale, cui per aliorum præcep

(1) Hebr. xI. 6. Actor. 1v. 12.

1

torum

torum adimpletionem satisfit. Censura Guimen. Edit. Paris. 1665, pag. 6.

CENSURA.

Hæ propositiones sunt scandalosæ, perniciosa, piarum aurium offensivæ, erroneæ, impiæ, primum et summum mandatum irritum faciunt, atque evangelicæ legis spiritum extinguunt.

V.

De proximi dilectione.

22. Non tenemur proximum diligere actu interno et for mali.... Præcepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos. Innoc. 10 et 11.

23. Si cum debitâ moderatione facias, potes absque peccato mortali, de vitâ alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentia personæ; sed ob aliquod temporale emolumentum. 13 Innoc.

24. Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas. 14 Innoc.

24. Injuriarum condonatio commendatur nobis ut quid perfectius, sicut commendatur virginitas præ conjugio.

CENSURA.

Harum propositionum doctrina scandalosa et perniciosa est, piarum aurium offensiva, et secundo charitatis præcepto contraria, respectivè hæretica, et omnem vel in ipsis parentibus et liberis humanitatis sensum extinguens.

BOSSUET. VII.

24

« PrécédentContinuer »