Images de page
PDF
ePub

periculum vitæ, aut ob aliam causam, non tenemur in sequenti confessione exprimere. 11 Alex.

CENSURA.

Hæc propositio est temeraria, erronea, et confessionis integritati derogat.

81. Qui facit confessionem voluntariè nullam, satisfacit præcepto Ecclesiæ. 14 Alex.

CENSURA.

Hæc propositio temeraria est, erronea, sacrilegio favet, et præceptis Ecclesiæ illudit.

82. Mandatum concilii Tridentini factum sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimùm, est consilium non præceptum.... Illa particula, quamprimùm, intelligitur, cùm sacerdos suo tempore confitebitur. Alex. 38, 39. Sess, XIII, cap. 17.

CENSURA.

Hæc propositio est falsa, perniciosa, apertum concilii Tridentini decretum intervertit.

83. Non tenemur confessario interroganti fateri peccati alicujus consuetudinem. 58 Innoc.

84. Licet sacramentaliter absolvere dimidiatè tantùm confessos, ratione magni concursus poenitentium, qualis v. g. potest contingere in die magnæ alicujus festivitatis, aut indulgentiæ. 59 Innoc. Cens. Lovan. 1653. Propos. .

CENSURA,

Doctrina his duabus propositionibus contenta, falsa est, temeraria, in errorem inducit, sacrilegiis

BOSSUET. VII.

25

favet, christianæ simplicitati, ministrorum Christi judiciariæ potestati, confessionis integritati, atque ipsius sacramenti institutioni ac fini derogat.

XIX.

Circa dispositiones et absolutionem poenitentis. Circa occasiones proximas.

$5. Probabile est sufficere attritionem naturalem mod. honestam. 57 Innoc.

CENSURA.

Hæc propositio est hæretica.

86. Attritio ex metu gehennæ sufficit, sine ullâ dilectione Dei, sive sine ullo ad Deum offensum respectu; quia talis honesta et supernaturalis est.

CENSURA.

Hæc propositio, quâ à dispositionibus necessariis ad absolutionem excluditur quilibet ad Deum offensum respectus, temeraria est, scandalosa, perniciosa, et in hæresim inducit.

87. Concilium Tridentinum adeo expressè definivit, attritionem quæ non vivificet animam, quæque supponatur sine amore Dei esse, sufficere ad absolutionem, ut anathema pronuntiet adversùs negantes. 8. des onze propositions censurées par quarante-six docteurs de la faculté de Paris, le 26 mai 1696.

CENSURA.

Hæc propositio falsa est, temeraria, concilio Tridentino contraria, et in errorem inducit.

88. Pœnitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, naturæ, aut Ecclesiæ; etsi emendationis spes nulla appareat, nec est deneganda, nec differenda absolutio, dummodo ore proferat se dolere, et proponere emendationem. 60 Innoc. Cens. Lovan. 1653. Prop. 1. Præd. Cens. Paris. Bitur. Senon, etc.

CENSURA.

Hæc propositio est erronea, et ad finalem imponitentiam ducit.

89. Potest aliquando absolvi, qui in proximâ occasione peccandi versatur, quam potest et non vult omittere; quin imò directè et ex proposito quærit, aut ei se ingerit. 61 Innoc. Cens. Lovan, 1651. Prop. 2; et præd. Cens. Apol.

go. Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis aut honesta non fugiendi occurrit: Unde non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si hæc nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, dum deficiente illâ nimis ægrè vitam ageret, et aliæ epulæ concubinarium tædio magno afficerent, et alia famula nimis difficilè inveniretur. 62 Innoc. Præd. Cens. 41 Alex. Cens. Lovan. 1657. Prop. 2.

91 Licitum est quærere directè occasionem proximam peccandi, pro bono spirituali, vel temporali, nostro vel proximi. 63 Innoc. Præd. Cens. et Lovan. 1657. Prop. 1.

CENSURA.

1

Hæ propositiones scandalosæ sunt, perniciosa, hæreticæ, apertè repugnantes præcepto Christi jubentis manum, pedem, oculum quoque dextrum scandalizantem abscindere et projicere (1).

[blocks in formation]

XX.

De jejunio.

92. Frangens jejunium Ecclesiæ ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemtu vel inobedientia hoc faciat, puta quia non vult se subjicere præcepto. 23 Alex.

93. In die jejunii, qui sæpius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium. 29 Alex. Cens. Guim. pag. 11.

94. Omnes officiales qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare, an labor sit compatibilis cum jejunio. 30 Alex. Cens Lovan. 1657. Prop. 23.

95. Excusantur absolutè à præcepto jejunii omnes illi qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiánt. 31 Alex.

CENSURA.

Doctrina his quatuor propositionibus contenta, falsa est, temeraria, scandalosa, perniciosa, ecclesiasticorum mandatorum incuriam inducit, jejunii leges pravis artibus eludit.

XXI.

De intemperantiả.

96. Comedere et bibere usque ad satietatem, ob solam voluptatem, non est peccatum, modò non obsit valetudini; quia licitè potest appetitus naturalis suis actibus frui. 8 Innoc. Cens. Vic. Gen. Paris. pag. 17.

CENSURA.

Hæc propositio temeraria est, scandalosa, perniciosa, erronea, et ad Epicuri scholam ableganda.

XXII.

De horis canonicis.

97. Restitutio à Pio V imposita beneficiatis non recitantibus, non debetur in conscientia ante

ante sententiam declaratoriam judicis, eò quod sit pœna. 20 Alex.

98. Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur; quia major pars trahit ad se minorem. 54 Innoc.

CENSURA.

Hæ propositiones falsæ sunt, temerariæ, cavillatoriæ, ac præceptis ecclesiasticis illudunt.

99. Præcepto satisfacit, qui voluntariè labiis tantùm non autem mente orat ?.... Respondeo me totâ hebdomada, toto mense, toto anno legisse (horas) sine culpa veniali; et me non peccavisse venialiter tam certo scire, nt possim juramento firmare.... Homo sum..., distractiones non evito, involuntarias millies, interdum etiam voluntarias; et nihilominus nullo crucior scrupulo, nullo dubio angor; quia prudenter suppono, me ad actionem internam non teneri; eam habere bonum esse, et eâ carere ne quidem levem esse culpam, me ad lectionem tantùm et attentionem externam obligari...

CENSURA.

Hæc propositio est absona, verbo Dei contraria, hypocrisim inducit à prophetis et Christo damnatam, his verbis: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longè est à me (1).

(1) Matth. xv. 8.

« PrécédentContinuer »