Images de page
PDF
ePub

XXIII.

De jurisdictione, et regularibus.

100. Qui beneficium curatum habent, possunt sibi eligere in confessarium simplicem sacerdotem non approbatum ab ordinario. 16 Alex.

CENSURA.

Hæc propositio est falsa, temeraria, concilio Tridentino contraria (1).

101. Mendicantes possunt absolvere à casibus episcopis reservatis, non obtentâ ad id episcoporum facultate. 12 Alex. et in causá Andeg. Prop. 3.

102. Satisfacit præcepto annuæ confessionis qui confitetur regulari, episcopo præsentato, sed ab eo injustè reprobato. 13 Alex...

103. Regulares possunt in foro conscientiæ uti privilegiis suis, quæ sunt expressè revocata per concilium Tridentinum. 36 Alex.

104. Non possunt episcopi restringere vel limitare approbationes, quas regularibus concedunt ad confessiones audiendas: neque illas ex causâ revocare : quin imò ordinum mendicantium religiosi ad eas approbationes obtinendas non tenentur : et si ab episcopis religiosi non probentur, rejectio illa tantùm valet ac si approbatio concessa fuisset. Alex. VII. Decr. 30 Jan. 1659. Prop. 2. in causâ Andeg. apud Fagn. de probab. pag. 328. Edit. Bruxell. 1657. Cler. Gallic. in Com. gen. an. 1656. pag. 412 du Procès-Verbal. Cens. Fac. Paris. an. 1641. tit. 11.

CENSURA.

Doctrina his propositionibus contenta, falsa est,

(1) Sess. xx111, de Reform. c. 15.

temeraria, scandalosa, erronea, in bæresim et schisma inducens, concilio Tridentino contraria, ecclesiasticæ hierarchiæ destructiva, invalidis confessionibus viam aperit, jam olim à summis pontificibus, et à clero Gallicano damnata.

105. In ministro pœnitentiæ requiritur etiam approbatio ordinarii, quæ potest limitari, sed non revocari sine causâ.

106. Minister pœnitentiæ approbatus in unâ diœcesi, etiamsi habeat suam jurisdictionem immediatè à Papa, non potest tamen in alterâ, sine diocesani episcopi approbatione, audire pœnitentes, saltem in loco ubi adest diocesanus episcopus.

CENSURA.

Doctrina his propositionibus contenta, quatenus negat approbationem revocari posse sine causâ, eamque esse necessariam in loco unde abest diœcesanus episcopus, falsa est, temeraria et episcoporum jura labefactat.

107. Vi concilii Tridentini, approbatio unius episcopi sufficit pro universa Ecclesia, id est, approbatus ab uno episcopo potest ubique absolvere, modò jurisdictionem habeat; et ad eam accipiendam sufficit, vi concilii Tridentini, unius episcopi approbatio.

108. Religiosæ exemtæ possunt absolvi à sacerdote non approbato ab episcopo, sive sacerdos ille sit sæcularis, sive regularis.

CENSURA.

Hæ propositiones falsæ sunt, temerariæ; à concilii

Tridentini mente alienæ, jurisdictioni episcoporum

et ecclesiasticæ disciplinæ contrariæ.

XXIV.

De legibus principum, eorumque potestate.

109. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem à principe promulgatam. 28 Alex. 110. Subditi possunt justa tributa non solvere. Cens. Guimen. pag. 10.

CENSURA.

Hæ propositiones seditiosæ sunt, apostolicæ doctrinæ, ac dictis dominicis apertè contradicunt.

XXV.

De eleemosyna.

III. Vix in sæcularibus invenies, etiam in regibus, superfluum statui: et ita vix aliquis tenetur ad eleemosynam, quando tenetur tantùm ex superfluo statûs. 12 Innoc. Cens. Lovan. 1657. Prop. 20.

CENSURA.

Hæc propositio est temeraria, scandalosa, perniciosa, erronea, evangelicum de eleemosynâ præceptum pessumdat.

XXVI.

De obduratis.

112. Si peccatores consummatæ malitiæ, cùm blasphemant et flagitiis se immergunt, non habent conscientiæ

stimulos, nec mali quod agunt notitiam, cum omnibus theologis, propugno eos hisce actionibus non peccare. Cens. Senon. pag. 11.

CENSURA.

Hæc propositio falsa est, temeraria, perniciosa, bonos mores corrumpit, blasphemias, aliaque peccata excusat, et ut talis à clero Gallicano jam dam

nata est.

XXVII.

De peccato philosophico.

113. Peccatum philosophicum seu morale, est actus humanus disconveniens naturæ rationali et rectæ rationi. Theologicum verò et mortale, est transgressio libera divinæ legis. Philosophicum quantumvis grave, in illo qui Deum vel ignorat, vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque æternâ pœnâ dignum. Cler. Gal. in Com. gen. an. 1641. 12 Aprilis. Alex. VIII Decret. 24 Augusti 1690.

CENSURA.

Hæc propositio scandalosa est, temeraria, piarum aurium offensiva, et erronea.

XXVIII.

De peccato mortali.

114. Pleraque peccata, de quibus ait Apostolus, quod qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, et quæ expressè adversantur præceptis Decalogi, mortalia dici possunt,... quoniam... horum facinorum rei aut amisere

118. Ex auctoritate unius tantùm potest quis opinionem in praxi amplecti, licet à principiis intrinsecis falsam et improbabilem existimet. Cens. Guimen. pag. 6.

119. Hæc positio, sexdecim ad probabilitatem requiruntur, non est probabilis. Si sufficiunt sexdecim, sufficiunt quatuor: si sufficiunt quatuor, sufficit unus... Ad probabilitatem sufficiunt quatuor: sed quatuor, imò viginti et suprà testantur unum sufficere: ergo sufficit unus. Ibid.

CENSURA.

Hæ propositiones falsæ sunt, scandalosæ, perniciosa, spretâ veritate quæstiones morum ad numerum auctorum exigunt, et innumeris corruptelis viam aperiunt.

120. Si liber sit alicujus junioris ac moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet rejectam esse a sede apostolicâ tanquam improbabilem. 27 Alex.

121. Non sunt scandalosæ aut erronea opiniones, quas Ecclesia non corrigit. Prefatio Cens, Guimen. pag. 3.

CENSURA.

Hæ propositiones, quatenus silentium et tolerantiam pro Ecclesiæ vel sedis apostolicæ approbatione statuunt, falsæ sunt, scandalosa, saluti animarum noxiæ, patrocinantur pessimis opinationibus quæ identidem temere obtruduntur, atque ad evangelicam veritatem iniquis præjudiciis opprimendam, viam parant.

122. Generatim dum probabilitate, sive intrinsecâ,

« PrécédentContinuer »