Images de page
PDF
ePub

prehendi nullo incusante, imò bonis probantibus, diffiteri nemo potest.

Nos quoque iis de causis, has novas sententias, in salutis negotio periculosas, re diligenter inspectâ, summâ ope caveri, ac prohiberi oportere censuimus ac censemus. Placeat autem illa prudentia, ut ante omnia custodiamus, et in tuto collocemus, id quod unum est necessarium (1), fiatque illud dominicum, Estote prudentes sicut serpentes (2), qui protecto, quod præcipuum est, capite sibi consulunt: neque quisquam in dubio salutis ad actum prosiliát, nisi ipso dubio, non ad nutum voluntatis, aut ex cupiditatis instinctu, sed ex rectâ ratione deposito, dicente Scripturâ : Rationabile obsequium vestrum (3): et iterum: Sapiens timet et declinat à malo, stultus transilit et confidit (4): postremò audiatur apostolicum illud: Omnia probate, quod bonum est tenete (5): et iterum: Omne quod non est ex fide, id est ex conscientiâ, sive ex persuasione, peccatum est (6): denique, testimonium reddente illis conscientia ipsorum (7), non aliorum utique sed ipsorum et suâ.

ADMONITIO ET CONCLUSIO.

Admonemus autem compresbyteros nostros, sive sæculares, sive regulares, quicumque episcoporum auctoritate, vel verbum Dei prædicant, vel sacramenta administrant; ne ullo unquam tempore viam salutis, quam suprema veritas Deus, cujus verba

(1) Matth. x. 16. —(2) Luc x. 42. XIX. 16. (5) I. Thessalonic. v. 21. 11. 16.

(3) Rom. XII. I.— (4) Prov. (6) Rom. xiv. 3. —(7) Ibid.

in æternum permanent, arctam esse definivit, in animarum perniciem dilatari, seu veriùs perverti sinant, plebemque christianam ab ejusmodi spatiosá latáque per quem itur ad perditionem vid, in rectam semitam evocent (1). Quæ Christi verba ab Alexandro VII inculcata, altè animis insidere optamus, et oramus; speramusque in Domino fore, ut quicumque hactenus laxiores illas sententias, nullâ certâ ratione, sed alii alios secuti docuerunt, docere ipsas jam desinant; quippe quas et episcopi, ipsique Romani pontifices reprehendant; hæretici verò, immeritò illi quidem, sed tamen pro more suo Ecclesiæ imputent, atque invidiæ vertant, filii quoque sæculi ut vanas rideant. Quare inanem, Deoque et hominibus exosam sophisticen aliquando aversati, auctore sancto Hieronymo, ad recta se conferant: Ut qui priùs populum blandimentis decipiebant, postea verò annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam; et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quæ intulerunt, et esse occasio sanitatis (2).

Datum in palatio regio San-Germano, in comitiis generalibus Cleri Gallicani, die quartâ mensis septembris, anno millesimo septingintesimo. Sic signatum in originali.

L. A. CARD. DE NOAILLES, arch. Paris. Præses.

Infrà subscripserunt deputati utriusque ordinis.

(1) Alex. VII in præf. Decr. 24 sept. 1665. — (2) Hieron. in Mich. cap. 3. ad illa verba: Hæc dicit Dominus, etc.

i

CARDINALES,

ARCHIEPISCOPI, EPISCOPI,

Aliique ecclesiastici viri, permissione regiâ, in regio palatio San-Germano congregati,

Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, et universo Clero per Gallias consistenti, salutem in Christo.

FUIT is pridem decor christianæ disciplinæ, quem beatus Apostolus commendaret his verbis: De cœtero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ; si qua virtus, si qua laus disciplinæ, hæc cogitate (1). Hæc enim illa est pulchritudo justitiæ : hoc veri studium: is splendor sanctitatis : hæc amabilitas morum : hæc christiani nominis fama, quæ ad Christum omnia facilè pertraheret: neque aliud fuit, quo scandalum crucis, quo prædicationis stultitia magis nobilitari posset. Quare, cùm ad extrema ventum est tempora, in quibus decor pristinus, imminutâ fide, refrigescente charitate, labente disciplinâ, morum corruptelis, ac denique, ut fit, fallacium opinionum

(1) Phil. IV. 8.

illuvie deteri videbatur; id egerunt omnes pii, atque ipsa præsertim Ecclesia Gallicana, ut moralis theologiæ dignitatem vindicarent. Huic igitur operi ut jam vel maximè salutares admoveatis manus, et nostra judicia vestrâ consensione firmetis, communis officii ratio; et charitatis vinculum, et collegii nostri unitas, et auctoritas, suo quodam jure postulant.

Et quidem doctissimæ ac celeberrimæ theologica Facultates, maximè verò Parisiensis cum Lovaniensi conjuncta, etiam interrogantibus episcopis, pro officio suo gliscentem novandi libidinem represserunt. Compresbyteri quoque nostri parochialium Ecclesiarum rectores, cæterique doctores in amplissimis civitatibus constituti, ad nostra usque tempora non cessarunt exaltare vocem suam in plateis Sion, atque episcopos in altiore speculâ collocatos assiduis efflagitationibus incitarunt: qui quidem eorum vocibus et ipsâ rei necessitate commoti, pro loci sui auctoritate, valentiore manu gladium spiritús assumpserunt quod est verbum Dei (1), ad dirumpenda cervicalia et pulvillos inani arte consutos sub omni cubito manús (2): ne infelices animæ in morte obdormiscerent, ac per falsæ pacis somnium ad æterna supplicia raperentur. Neque tantùm fratres nostri, apostoli Ecclesiarum, gloria Christi, in suis quique diœcesibus ascenderunt ex adverso, sed et plenitudo exercitûs Israel, ipsi nempe conventus cleri Gallicani, in Christi nomine ritè adunati, de fide et moribus ediderunt præclara constituta, gra

[blocks in formation]

vesque censuras, quarum haud exiguam partem commemorandam repetendamque censuimus.

Nec tacere possumus, religiosissimi patres, memorabilem sententiam quâ maximus ac doctissimus cœtus, anno 1655 et sequentibus, Parisiis congregatus, gravissimo judicio suo damnavit perversam ac falsi nominis scientiam, quâ instructi homines non jam accommodarent mores suos ad evangelicæ doctrinæ normam, sed et ipsam potiùs regulam, ac sancta mandata, ad cupiditates suas inflecterent, et detarquerent, nováque et inani philosophia christianam disciplinam in academicas quæstiones, ac dubias fluctuantesque sententias verterent (1). Hæc illi: quâ sententiâ, versatilem illam ac noxiam opinionum flexibilitatem, hoc est, ipsum mali caput conterebant. Illud verò judicium, sancti Caroli Borromæi Commonitionibus ad ministros pœnitentiæ datis, præfixum, ad collegas suos sanctos Ecclesiarum Gallicanarum episcopos transmiserunt, ac deploratâ sæculi cæcitate, id quoque indoluerunt, quod in ipso comitiorum exitu, oppressi negotiis, congruâ medicinâ grassantes morbos propellere non potuerint. Quibus sanè verbis ea remedia non omisisse prorsus, sed in opportuniora tempora distulisse, eamque provinciam secuturis conventibus demandasse visi sunt.

Hanc paternam velut hæreditatem cleri Gallicani cœtus anno 1682, Parisiis congregatus exceperat, sed conventu interrupto, ne salutaris con

(1) Conventús 1655 Epist. ad Episc. etc. præfixa editioni libelli cui titulus: Instructions de saint Charles aux confesseurs.

« PrécédentContinuer »