Images de page
PDF
ePub
[ocr errors]

silii memoria intercideret, sapientissimi patres pravarum propositionum indiculum, anteaquam discederent, edi, ac per Ecclesias mitti voluerunt, ut futuris conventibus velut digito indicarent, quid tum Gallicana pararet Ecclesia, aut quid à posteris expectari par esset.

Ex his profectò liquet, episcopis Gallicanis, ad Dei gloriam semper intentis, non animum unquam sed opportunitatem defuisse, quam nacti, occultâ quâdam divini numinis providentiâ, opus in manus resumpsimus, hoc vel maximè tempore, quo fratres nostros à fide catholica devios, maximo rege præeunte, revocare nitimur ad Ecclesiam, cùm nihil sit quo magis optimi ac religiosissimi principis studia adjuvare possimus, quàm si demus operam, ut christianæ de moribus regulæ castitas et honestas, magis magisque in dies, nec tantùm decretis atque sententiis, verùm etiam factis et executione enitescat: quippe quâ vel maximè ad Christum omnia trahi, atque etiam infideles ab extremo orbe ad fidem converti solere diximus.

Nec defuturam speramus Ecclesiæ laboranti eam, quæ semper adfuit, regiam auctoritatem. Exstant nostris temporibus (1), rege ipso præsente regii consilii suprema judicia de coercendis erroribus, qui ad Ecclesiæ ac reipublicæ exitium publicè docerentur, castigatis quoque ac repressis eorum auctoribus. Neque quidquam est boni, utilisque consilii, quod Ludovici Magni temporibus non expectari possit; aut est quidquam hujus regni gloriæ ac splendori

(1) An. 1644.

congruentius, quàm ut religionis ac disciplinæ puritas sanctitasque floreat.

Hujus ergo rei gratiâ, nos in Spiritu sancto et in Christi nomine adunati, ejusque ope freti, non tam novum opus aggredimur, quàm sancta decreta, quoad fieri potuit, colligimus, ordinamus, adhibitis notis, certisque principiis indicatis, quibus instructi cooperatores nostri sacramentorum administri, errores subinde in Ecclesiâ renascentes non modò perspicere, verùm etiam facile confutare possint. Hoc opus non tam nostrum quàm vestrum, vestris quippe auspiciis, vestro spiritu gestum, sanetissimi ac religiosissimi consacerdotes, vestræ pietati, vestræ fidei commendamus, hoc in tutelâ præsidioque vestro ponimus : hoc fidele depositum cum cæteris egregiis monumentis vestrorum cœtuum componendum, et in communes Ecclesiarum usus adhibendum relinquimus; ut in Christo Jesu, quo uno confidimus; Ecclesiæ Gallicanæ, imò etiam catholicæ gloria inclarescat. Valete in Domino.

Datum in palatio regio San-Germano, kal. octo

bris M. DCC.

Et subscripserunt iidem qui suprà.

Acta fuerunt hæc, statuta et ordinata, lecta et publicata in synodo generali Meldis celebratá, in palatio episcopali, die et anno prædictis: Et subscripsit ROYER, notarius.

1

MÉMOIRES

AU SUJET DE L'IMPRESSION

DES

OUVRAGES DE DOCTRINE

COMPOSÉS PAR LES ÉVÊQUES.

EXTRAIT DES LETTRES

DU CHANCELIER DE PONTCHARTRAIN,

Dans lesquelles il déduit les raisons qu'il prétend avoir, pour obliger les évéques à prendre des priviléges méme pour leurs censures, avec des réflexions de Bossuet, en réponse.

LE CHANCELIER.

MONSIEUR le cardinal dira qu'une censure, en un point de doctrine, ne peut être soumise à l'examen de ceux qu'emploie un chancelier sur le fait des livres qu'on veut faire imprimer. Je contesterois fort cette réponse, si je voulois : je lui dirois, et dirois par principe, qu'il a droit sans doute de faire tant de censures qu'il lui plaira; mais qu'il n'a pas droit pour cela de les faire imprimer sans privilége. Qu'il fasse faire, si bon lui semble, mille et mille copies de ses censures dans son secrétariat, qu'il les rende publiques.....; ce n'est point mon affaire, c'est son droit: mais veut-il imprimer, c'est mon affaire, c'est mon droit... ; peut-être ne l'étendrois-je pas jusqu'à faire discuter sa censure, etc.

BOSSUET.

On voit par-là que la censure, dès qu'on la voudra imprimer, deviendra soumise à son jugement,

« PrécédentContinuer »